Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Valentini, episcopi et martyris Interamnae in Umbria


§1) Propheta loquitur ad Deum: ‘Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.’1 In ipsa ergo multiplicatione illi specialiter ad Deum pertinent, qui vitam suam voverunt Creatori, ita ut corpus et animam intentissime Christo faciant adhaerere. Unde beatus vir Interamnensis episcopus, sanctus Valentinus, bene vivendo meruit virtutibus adhaerere, quae virtutes latentem hominem omnimodo credentium animis perspicuum tradiderunt.

§2) Igitur cum Athenienses quidam, nobiles nati, Proculus, Ephebus et Apollonius, scholastici viri apud Graecos, Latina studia desiderassent, apud Cratonem civem suum, oratorem utriusque linguae, in urbe Roma hospitabantur, cuius et magisterio et hospitio fovebantur. Factum est autem, ut unicus Cratonis filius, Chaeremon nomine, iuvenis scholasticus, sic incurreret aegritudinem, ut incurvatus dorso, caput habens inter genua, remaneret. Cumque omnes pene medici, qui in urbe Roma erant, nulla ei possent ratione succurrere, extitit quidam Fonteius Tribunitius, qui diceret, istam passionem acrius suo evenisse germano, et curatum esse a quodam sancto, Valentino episcopo, qui est Interamnis urbis civis, et hortabatur transmittere ad eum. Denique et ipse puer, ex quo curatus est, non illum deservit, dicens, se nimio eius bonitatis affectu constrictum. Audiens haec Craton, mittit ad illum nobiles viros, amicos suos, qui illum rogarent, ut ad urbem Romam dignaretur venire. Quem cum venientem Craton hospitio recepisset, ostendit ei filium suum Chaeremonem, et coepit petere eum ut, sicut curavit germanum Fonteii, ita et huic succurreret.

§3) Cui sanctus Valentinus episcopus dixit: “Tu si vis, curabitur.” Et Craton ad eum, “Dimidiam,” ait, “partem substantiae meae tibi dare disposui, si tu eum ab hac infirmitate liberare potueris.” Cui sanctus Valentinus respondit: “Miror te magistrum prudentem non advertisse quod dixi: ‘Tu si vis, curabitur.’ Nam si credideris Christo meo, fides tua pretiosa est Deo magis, quam tu, qui in rebus vilissimis et vanis spem collocas tuam, credens effigies malignorum hominum, in ligno aut in quocumque metallo expressas, aliquam divinitatem habere: qui suo merito hoc obtinuerunt. Nunc autem, ut non possint dii credi, cum sordidissimis actibus et crudelissimis occupati, nullum tempus immune ab sceleribus habuerunt. Sed si fidem, quam insinuo, ab hac defendas iniuria, et Deo illam invisibili et omnipotenti committas, dabitur salus filio tuo, quam postulas: censum vero tuum, cuius mihi medietatem polliceri voluisti, offer pauperibus, qui orent pro filio tuo. Mihi autem nulla ratione persuadere poteris, ut pro salute eius aliquid aliud abs te quam fidem quaeram. Crede ergo filium Dei, verum Deum esse, Iesum Christum, et omnibus renuncia simulacris, et videbis salvum filium tuum.” Dicit ei Craton: “Licet ignorem, quo ordine religio vestra teneatur, audivi tamen, quod unusquisque per fidem suam salvetur, nec prosit alteri alterius fides, nec obesse poterit alteri alterius infidelitas.”

§4) Sanctus Valentinus episcopus dixit: “Certae causae sunt conversationis humanae, quae alios pro aliis nec liberari faciant, nec perire. Neque enim in fide dubius pater, filio potest obesse fideli. In his ergo causis, quas necessitas flagitat, sanitatem quaerunt, dum patitur, pater pro filio, soror pro fratre, pro servo dominus: et filium patri esse redditum, et fratrem sorori, et servum legimus domino restitutum. Igitur pro eorum interitu hi, qui cruciabantur, fidem integram acceperunt ad hoc, ut efficerentur utrique fideles, et salus temporalis data corporibus, ut acquirerent animabus aeternam salutem sicut et factum est, ut centurio morientem servum suum reciperet, et filiam mortuam archisynagogus ad vitam reversam adspiceret, et sorores Lazarum, iam sepulturam quatriduanam habentem, quem lugebant et flebant, voce Domini suscitatum esse gauderent. Sunt et multa alia, quae in novis et veteribus sacris voluminibus ista affirment, et fides alterius subvenisset aliis doceatur, et infidelitas alterius aliis nocuisset, quae nunc memorare longum est. Nam et Pharaonis unius hominis infidelitas totam Aegyptum caedi fecit variis plagis, quoadusque cum suo interiret exercitu. Et fides Moysis praesentibus victoriam, ex hostibus tribuit. Et Iesu Nave sanctitas populis in dispersione positis plurimum triumphum attribuit. Quid memorem viduae credenti ab Elia mortuum unicum suscitatum, dolenti e feretro redditum a Christo unicum viduae? Quid paralyticum a credentibus cum lectulo suo funibus depositum ac curatum? Nonne fides alterius ita aliis profuit, ut fides credentium Divini oris laudem adquireret, et a non credentibus incredulitatem eiiceret, et sanitatem languentibus restitueret, et vitam in mortuis repararet.”

§5) Haec et his similia multa sancto Valentino episcopo prosequente, Craton orator cecidit ad pedes eius, dicens: “Credo quod ille quem praedicas verus sit Deus, et praeter ipsum non sit alius, qui imperet languori, ut abscedat; imperet morti, ut fugiat; imperet vitae, ut redeat.” Sanctus Valentinus episcopus dixit: “Fides christiana non tantum verbis, sed et operibus demonstratur.” Dicit ei Craton: “Quae sunt opera, per quae fides possit ostendi?” Sanctus Valentinus episcopus dixit: “Ut abrenuncietur idolis manufactis, quorum effigies adoratur in templis, et ab omni peccato lotus fonte purissimo, Dei filius adopteris.” Craton dixit: “Aqua, quae sordes corporis lavat, quomodo poterit peccata mundare?” Sanctus Valentinus episcopus dixit: “Aqua ipsa per mysterium invocatae Trinitatis, Spiritum sanctum in semetipsam recipit, et per ipsum universa peccata et crimina dimittentur.” Dicit ei Craton: “Dum disputatio nostra longius tenditur, vita filii mei Chaeremonis breviatur.”

§6) Dicit ei sanctus Valentinus episcopus: “Nisi credideris ea, quae nec audire potuisti aliquando nec videre, salvus esse non poterit filius tuus.” Dicit ei Craton: “Quid est, quod ego nec audire potui nec corde concipere?” Sanctus Valentinus episcopus dixit: “Numquid audisti aliquando virginem concepisse, virginem peperisse, virginem post partum permansisse? Audisti aliquando aut vidisti quempiam siccis pedibus undarum pelagus pertransisse, imperasse ventis, tempestatem iussu compescuisse, postremo crucifixum, mortuum et sepultum, die tertia resurrexisse, atque multis videntibus in caelos ascendisse, angelis testantibus, ita ut ascendit, denuo venturum ad iudicium? Si ista facta credis, accede et baptizare, ut possis ad salutem filii tui pertingere, et per ipsum ad vitam perpetuam pervenire.” Dicit ei Craton: “Quantacumque dixeris, et verborum ampliata fuerit multitudo in uno hoc colligi poterit, si salvetur hic, pro quo ista dicuntur.”

§7) Sanctus Valentinus episcopus dixit: “Quoniam sapientia mundi, in qua tu magister esse videris, stultitia est apud Deum, et non potes tam perfecte credere, quam fides ipsa deposcit, cui credendum est; da mihi fidem tuam sub hac pollicitatione, ut si filius tuus per meam fidem salvetur; tu per salutem filii tui cum omni domo tua convertaris ad Christum.” Tunc Craton vocavit coniugem suam cum omni familia, et prostratus pedibus eius, coepit promittere, quod, si ille salvus esset, omnes crederent Christo. Erant autem in hoc spectaculo Proculus et Ephebus atque Apollonius, quos cognovimus in Graeco perfectos, ad Latina studia pervenisse. Hi itaque simili modo oratoris sui filium Chaeremonem cupientes salvum fieri, se credituros affirmant.

§8) Tunc sanctus Valentinus episcopus iussit sibi cubiculum praeparari, et unius diei atque noctis silentium fieri: et clausit ostium super se et puerum Chaeremonem, qui tertio anno transacto ita per totum corpus implicatus atque glomeratus iacebat, ut caput inter genua habens remaneret, et nullam partem corporis posset liberam in membris habere. Erant enim eius brachia simul et crura contorta, ut nullus medicorum passionis istius adsereret repertum esse vocabulum. Tunc sanctus Valentinus episcopus vir Dei, fide plenus, clauso, ut diximus, ostio, stratoque humi cilicio, elevavit puerum Chaeremonem de lecto, et proiecit eum seminecem in eo cilicio, in quo ipse orare consueverat, et per totam noctem in Dei laudibus et oratione manenti, lumen circa mediam horam noctis tantum apparuit, ut hi, qui in spectaculis erant circa cubiculum, putarent intus flammam accendi. Sed spatio unius horae transacto, surgens sanissimus puer, simul coepit voce clara in Dei laudibus incolumis concrepare. Audientes autem illum parentes eius Domino canere, cuius per tres annos solum gemitum audierant, mugitumque reddentem, omnes simul gaudentes, fores ut reseraret eis, sanctum Valentinum exorabant. At ille dixit: “Nisi complevero statutum orationis numerum et hymnorum, non vobis aperiam.”

§9) Sed cum iam aurora nocti finem imponeret, sanctus Valentinus referat claustra cubiculi, et Chaeremonem iuvenem parentibus, ac si nihil perpessus fuisset, ab omni aegritudine liberatum assignat. Tunc Craton cum coniuge et omni domo sua credidit, et baptizatus est. Chaeremon autem vestigia sancti Valentini relinquere, nulla potuit ratione suaderi. Proculus vero et Ephebus atque Apollonius, abiicientes studia humanae sapientiae, ita se contulerunt ad Dominum, ut ultra penitus nihil humanarum legerent litterarum: sed conversi ad Dominum, spiritalibus se studiis tradiderunt magistro, cuius non tantum verba, sed etiam facta probarentur mirabilia.

§10) Interea per hos confluebat multitudo scholasticorum ad Christum, ita ut Abundius2 praefecti urbis filius animo duceretur, et tota fidei plenitudine Christi se famulum publica voce clamaret. Tunc indignatio paene omnium senatorum accensa est, et tentus sanctus Valentinus episcopus atque virgis caesus, compellebatur sacrificare daemoniis, et post diuturnam caedem custodiae mancipatur. Videntes autem eum constantiorem fieri, et in ipsa caede et custodia gloriari, et omnium, qui per ipsum Christo crediderant, animos confortantem, medio noctis silentio eiectum de carcere decollaverunt iussu furiosi Placidi, urbis praefecti. Tunc a Proculo, Ephebo atque Apollonio ablatum corpus venerandi Christi martyris, ad suam ecclesia Interamnae urbis nocturno itinere transtulerunt, ibique in suburbano empto terrae spatio non longe ab eadem civitate sepulturae honestissimae tradiderunt: ubi cum quotidianis vigiliis in Dei laudibus permanerent, tenti a Gentilibus, custodiae sunt traditi consulari Leontio.3 Qui Leontius agnoscens Proculum, Ephebum atque Apollonium, multos e populo, quos cognoverant, amatores habere, timens ne violenter ei a populo tollerentur, noctis medio suis eos iussit tribunalibus praesentari. Quos cum vidisset nec blandimentis decipi, nec terroribus frangi posse, iussit eos capitalem subire sententiam. Ipse autem statim fugiens cum officio, et quo porrexit, non se permisit sciri. Tunc omnis populus luctum quidem de nece eorum, sed gaudium de martyrio habuerunt. Porro martyres sancti a sancto Abundio non longe a corpore sancti Valentini sunt sepulti, collaudantes Dominum Iesum Christum, qui vivit et regnat cum Deo Patre et sancto Spiritu in saecula saeculorum, Amen.


  1. Psalms 11:9. ↩︎

  2. Abundius] aut Abundantius ↩︎

  3. Leontio] aut Licentio aut Lucentio ↩︎