Vita Titiani, episcopi Opitergiensis Venetiae
§1) Titianus Heracleae, quae Venetiae in ora maris Hadriaci sita erat, nobili genere natus, ac a prima aetate in litteris et pietate educatus, a sancto Floriano primo Opitergii episcopo diaconus creatur, ac Opiterginae ecclesiae oeconomus, ut praecipue pauperum curam gereret. Quo in munere summam apud omnes laudem consecutus est.
§2) Accidit autem, ut eo tempore sanctus Florianus pro nonnullis ecclesiae suae gravibus negotiis ad aulam regiam se conferret. Sed ante discessum convocatis omnibus causam suae profectionis aperit, ac ut, si intra annum ad eos non rediret, sibi alium pastorem eligerent, certo se ex hac vita migrasse scientes, dixit. Profectus itaque ad regem, etsi reverti poterat ad ecclesiam, martyrii tamen cupidus, in alienam provinciam ad Evangelium praedicandum se recepit. Quare Opitergini anno transacto episcopum suum obiisse rati, Titianum miro totius populi consensu in episcopum sibi deligunt.
§3) Qui non multo post cum sanctum Florianum vivere accepisset, ad eum ocius contendit. Cui Florianus obvians ita dixisse fertur: “O Titiane episcope venerande, cur gregem tibi commissum dereliquisti?” Titianus vero ad eius pedes provolutus respondit: “Ne, Pater, gregem tuum, oro, dimittas, sed ad pristinam sedem revertere, cum te vivente alius praesul esse non possit.” Verum Florianus in proposito constans, et haud Titiani precibus commotus, illum ad suum episcopatum redire iussit. Ipse autem Florianus per diversa loca praedicando, multosque Christo lucrifaciendo tandem sancto fine quievit. Titianus Opitergium reversus munus episcopale sanctissime prosecutus, et ipse ad extremum multis onustus meritis clarusque miraculis migravit ad Christum.