Vita Theclae, virginis Leontinae in Sicilia
§1) Thecla virgo Leontina nobilis, sanctae Isidorae filia, ab ea Christianae fidei praeceptis instituta, plurimos ex fidelibus tyrannorum persecutionem declinantes, in suis praediis fovebat, martyrum que corpora pretio redempta sepeliebat.
§2) Cum autem haec agens paralysim sex annos in lecto iacens passa esset, seque sanctis Alphio, Philadelpho, et Cyrino, qui ad eam visendam venerant, commendasset, pristinae sanitati restituitur. Quo ex tempore ipsos sanctos martyres visitare, necessariaque ministrare non destitit, ac eorumdem corpora e puteo extracta sepelivit.
§3) Quod ubi Tertullus praeses rescivisset, in iudicium illam vocat. Ad quam defendendam, cum ad quingentos ex eius servis convenissent, quos tamen, soli Deo confisa, dimisit; moritur praeses: ipsaque beatum Agathonem episcopum Liparitanum, in suo praedio latentem cum Neophyto presbytero Leontium ad publice Christi fidem praedicandam accersit. Quibus Romam profectis illa operam suam in fidelium turba augenda, naviter impendit: ac opes ingentes in exstruendis templis insumpsit; ac primum sanctis fratribus, alterum viginti sanctis militibus, ac sanctis Neophytae et Isidorae aedificavit: fanumque vetus idolis expurgatum, Deiparae virgini aedificavit. Episcopatum quoque magnificentissime extruxit, dotemque amplissimam attribuit.
§4) Tandem in huiusmodi pietatis operibus versata, orationique et eleemosynis intenta, de obitu a sanctis fratribus, per visum ante mensem admonetur. Cuius corpus, cum IV Idus Ianuarias ex hac vita migrasset, a Neophyto episcopo in templo eorumdem sanctorum fratrum tumulatum est. Iustina vero et ipsa nobilis genere, ac christiana religione nobilior, Theclae cognatae in Leontinorum conversione socia fuit. Cum autem alterum oculum, quo erat privata, sancti Alphii precibus recuperasset; ferventius caritate flagrans, universam substantiam in construendis ecclesiis distribuit; ac ad caelestem patriam saepe a sanctis pueris sibi praenuntiatam evolavit.