Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Simeonis Stylitae iuxta Antiochiam in Syria


Caput I. Sanctus Simeon salutis studio fit monachus.

§1) Sanctus Simeon ex utero matris suae a Domino electus est, et meditabatur a pusillo opera placentia Deo. Is erat filius cuiusdam Hesychii nomine: mater autem eius Mathana dicta est. A quibus diligentissime nutritus, cum esset annorum tredecim, ad similitudinem beatus David pascebat oves patris sui.

§2) Quadam vero die videns ecclesiam fidelium, relictis pecoribus cucurrit ad eam. Ingressusque audivit quemdam apostolicam lectionem recitantem. Et interrogans quemdam senem, ait: “Domine Pater, quid est istud quod legitur?” Cui senior respondit: “Fili, substantia animae, et continentia, et contemptus saeculi istius, in lectione ista legitur.” Et ille: “Quid est substantia animae? Doce me, Pater.” Ait senior: “Timere Deum ex toto corde, ex toto animo, et ex tota mente.” Respondens autem beatissimus Simeon ait: “Quid est timere Deum?” Dixit illi senior: “Fili, quare me fatigas? Forsitan tentas me.” Et ille: “Non tento te, Domine Pater, sed plenius quod dixisti scire desidero.” Et addidit ille: “Quasi Deum te interrogo. Ista discere volo, quia idiota sum, et ignorans de his quae dicis, Pater.” Et senior dixit illi: “Fili, si quod verum est audire desideras, diligenter attende quae dico: Si quis ieiunaverit iugiter, et obsecrationes Deo dignas reddiderit per momenta, et humiliaverit seipsum in conspectu Dei et hominum; et non diligit aurum, neque argentum, neque vestimentum, neque possessiones; et honorat patrem et matrem, et sacerdotem prosequitur; hic hereditabit regnum caelorum. Si quis vero fuerit multiloquus aut iniuriosus, patrem aut matrem non honorificans, nec seniorem, nec proximum; iste hereditabit tenebras exteriores, quas paravit Deus diabolo. Ista omnia bona quae commemoravi licet in ecclesia a multis fideliter impleantur, facilius tamen cum Dei adiutorio in monasterio examinantur et exercentur.”

§3) Audiens haec beatissimus Simeon cecidit ad pedes illius senis dicens: “Tu es pater meus et mater mea, et doctor bonorum operum, et tu deductor ad regna caelorum. Tu enim acquisisti animam, quae iam mergebatur in perditionem. Dominus reddat tibi vicissitudinem pro anima mea. Ista enim sunt quae aedificant, sicut et saluant. Ego autem, Domine, vadam, sicut docuisti me, in monasterium ubi Dominus voluerit, et fiat voluntas eius in me.” Dicit ei ille senior: ‘Fili, priusquam ingrediaris monasterium, dicam tibi mysterium istud, id est regulam et disciplinam monasterii tibi aperiam. Tribulationes habiturus es. Necesse est tibi servire et vigilare in nuditate, et patienter sustinere mala: iniuriae enim tibi sunt irrogandae, quia factus es vas pretiosum Domino.”

§4) Et statim valedicto illi seniori exiliens beatissimus Simeon ibat in monasterium sancti Timothei magnifici viri. Proiecitque se ante fores monasterii, per tres dies non manducans neque bibens. Die vero quarta egrediens abbas Timotheus elevavit eum, et dicit illi: “Unde es, fili, aut de quibus parentibus? Quare sic macie affectus es? Et quod est nomen tuum? Numquid mali aliquid gessisti? Aut forsitan servus es, et dominum tuum timens ad monasterii defensionem fugisti?” At beatus Simeon dixit cum lacrimis: “Nequaquam, Domine, aliquod crimen admisi, nec alicui homini servitium debeo; sed opto ut sim servus Dei, si ipse voluerit. Si autem volueris servare animam meam perditam, iube me introire monasterium, et fratribus omnibus servire, et ne patiaris me hic excruciari diutius.”

§5) Tunc apprehendit manum eius, et inducens in monasterium dixit fratribus: “Filioli mei, ecce trado hunc iuvenem vobis: docete eum canones monasterii.” Fecit autem in monasterio illo quasi annos quatuor, serviens Deo sine querela, et omnibus fratribus praestans obedientiam cum omni humilitate. In quibus psalterium velociter et perfecte discendo percurrit. Et accipiens cibum suum diurnum, occulte pauperibus erogabat, non sollicitus de crastino. Fratres enim, ut usus erat, ieiunabant usque in vesperum; ille vero septimo tantum die cibum sumebat.

Caput II. Ob nimium poenitentiae studium e monasterio eiectus, cum honore reducitur.

§6) Una autem die egressus ad puteum, cum vidisset situlam unde hauriebant aquam, funem habentem de palma asperrima, quae ruscus dicitur; apprehendit illum, et corpori suo nudo arctissime circumtorsit a renibus usque ad scapulas, et regressus dixit fratribus: “Exivi haurire aquam, et funem non inveni in situla.” Illi autem dixerunt ei: “Tace, frater, ne forte cognoscat hoc abbas, donec tempus praetereat.” Putrefactum est autem in parvo tempore corpus eius de obligatione et asperitate funis, quia secabat eum, et usque ad ossa ingressus est, ita ut vix appareret. Quadam vero die exeuntes aliqui ex fratribus, invenerunt eum dantem cibum suum pauperibus, et ingredientes dixerunt abbati: “Unde nobis adduxisti hominem istum? Non enim possumus abstinere sicut ipse. De Dominica in alteram Dominicam ieiunium continuat: et cibos quos accipit pauperibus erogat: sed et foetor gravissimus de corpore eius ascendit, ita ut nullus iuxta eum stare possit: etiam cum ambulat vermes de corpore eius cadunt. Etenim lectulus eius vermibus plenus est.”

§7) Et egressus abbas, invenit sicut illi dixerunt. Tunc vocavit illum, et dixit: “Fili, quid est quod dicunt fratres de te? Non tibi sufficit ieiunare sicut et nos? Aut non audisti evangelium dicens de doctoribus: Quia non est discipulus super magistrum: erit enim perfectus si sit sicut doctor eius?1 Dic mihi, fili, foetor iste talis unde procedit? Et unde isti sunt vermes, quibus plenus est lectus tuus?” Stans itaque beatus Simeon inclinato capite, nihil respondebat ei. Et iratus abbas ait: “Expoliate eum, et videre unde foetor iste procedat.” Et expoliantes eum, invenerunt funem circa corpus eius impactum, et rupta cute immersum, ita ut nihil appareret ex eo nisi summitas. Exclamans autem abbas voce magna ait: “Unde nobis aduenisti, o homo? Destruere vis, ut video, regulam monasterii. Rogo ergo te, recede hinc, et perge quo cupis.” Et tamen cum labore et dolore tulerunt a corpore eius funem, de quo erat inuolutus, una cum carne eius putrida. Facientes autem illi studium et diligentiam per multos dies, sanaverunt eum.

§8) Post haec autem exiit de monasterio nullo sciente, et ingressus est in desertum puteum non longe a monasterio, in quo non erat aqua; sed immundi spiritus habitabant ibi. Et ipsa nocte revelatum est abbati, quod multitudo populorum circumdarent monasterium suum cum fustibus et gladiis, dicentes: “Da nobis Simeonem servum Dei, Timothee. Sin autem, incendemus te cum monasterio tuo, quoniam exasperasti hominem iustum.” Et evigilans, dixit ad fratres: “Filioli mei, visionem vidi, et multum turbatus sum in illa.” Et exposuit abbas quod viderat. Et in nocte alia vidit multitudinem virorum fortium adstantium sibi, et dicentium: “Da nobis servum Dei Simeonem: dilectus est ab angelis. Quare eum vexasti? Maior te est apud Deum et merito et gratia. Omnes enim angeli contristati sunt propter illum. Istum autem proponere habet Deus mundo, ita ut multa signa faciat quae nemo fecit.” Exurgens autem abbas cum timore grandi, dixit ad monachos: “Fratres, requirite mihi hominem illum, et adducite in hunc locum, ne forte propter illum omnes moriamur. Vere sanctus Dei est. Mirabilia enim magna vidi et audivi de illo. Vidi enim eum stantem in medio angelorum, excubias super eum celebrantium.”

§9) Tunc omnes monachi exierunt requirere eum, et ubique perambulantes non invenerunt eum. Et venientes nuntiaverunt abbati dicentes: “Nullum locum reliquimus, ubi non quaesissemus eum, nisi tantummodo in deserto puteo.” At ille dicit eis: “Rogo vos, fratres, vadam et ego vobiscum ad quaerendum eum. Vere sanctus Dei est.” Et sumens secum quinque ex illis venit ad puteum. Vidensque illos beatus Simeon, coepit adiurare eos dicens: “Rogo vos, servi Dei, relinquite me una hora ut reddam spiritum meum. Modicum adhuc deficiens est. Valde autem fatigatur anima mea, quoniam exasperavi Dominum. Dixitque ad illum abbas: “Veni, serve Dei, eamus ad monasterium. Nunc autem cognoui de te, quod vere servus Dei es.” Illo vero nolente, adducunt eum vi ad monasterium: et omnes prosternunt se ad pedes eius flentes et dicentes: “Peccavimus in te, serve Dei, indulge nobis.” Beatus autem Simeon gemebat dicens: “Quare me gravatis, fratres, canem putridum et humillimum, infelicem et peccatorem? Vos enim estis servi Dei et patres mei.” Fecitque ibi annum unum.

Caput III. In columna stat; multos convertit; tentatur a daemone.

§10) Post haec egressus occulte perrexit in montem non longe a monasterio, ibique multum temporis fecit: aedificavitque sibi clausuram de sicca petra et stetit sic annos tres, et veniebant ad eum multi ad orationem. Deinde fecit sibi columnam brevem quatuor cubitorum, stetitque super eam annos quatuor. Et perambulabat fama sancta de eo per orbem terrae, et cum omni admiratione praedicabatur. Et rursum faciunt ei columnam habentem duodecim cubitos, et stetit in ipsa annos duodecim. Rursumque faciunt columnam cubitorum viginti, stetitque in ea annos duodecim.

§11) Tunc congregati sunt omnes habitatores loci illius, et aedificaverunt iuxta columnam duas basilicas, et columnam cubitorum triginta. Et super ipsam stetit annos quatuor. Et coepit multas virtutes facere: sed et multi languidi veniebant ad eum, et daemonia habentes, et curabat eos. Caeci visum recipiebant, surdi auditum; debilium manus restituebantur, leprosi mundabantur. Hic autem fide sua humiliavit gentes multas, et ad fidem Christianam adduxit, id est, Saracenos, Persas, Armenios et Lazos et Azabenos. Similiter Allophyli audientes de eo et de virtutibus quas faciebat, veniebant et adorabant eum; et ita mitigabantur de sua barbarie, ut prouincias loci illius omnino non laederent.

§12) Tunc autem permittente Deo invidia diaboli vulnus adcrevit in femore eius, et putrefactum est, ita ut multitudo vermium scatesceret de eo decurrebantque de pede eius in columnam, et de columna in terram. Anno autem integro stetit in columna super pedem unum. Quidam autem iuvenis adsistens ei, Antonius nomine, qui vidit et scripsit haec, iuxta praeceptum illius colligebat vermes, qui cadebant in terram, et porrigebat illi sursum. At ille ponebat illos sibi ad ipsa vulnera, ad similitudinem iusti Iob, dicens: “Manducate quod vobis Dominus dedit.”

Caput IV. Vermis in unionem mutatus; matri negatus aspectus: aeternae requies obtenta.

§13) Audiens autem Basilicus rex Saracenorum famam eius, venit ad eum cum grandi humilitate et fide, ut eius benedictionem accipere mereretur. Et videns illum stantem sursum, et orantem, subito cecidit vermis de corpore eius ad terram; et currens apprehendit illum cum fide, et posuit super oculos suos. Beatus vero Simeon videns hoc ait: “Quare hoc fecisti, vir illustris? Et quare me gravasti? Quia gravis sum sub peccato meo? Vermis est de corpore meo putrido, quem oculis tuis imposuisti.” Cum haec Basilicus rex audisset, aperuit manum suam, et invenit pretiosissimam margaritam: et dixit ad beatum Simeonem: “Non est istud vermis putridus, sed est pretiosissima margarita.” At ille dixit ei: “Homo, hoc secundum fidem tuam non pro meritis meis datum est tibi. Et benedicetur in manibus tuis omnibus diebus vitae tuae. Quaesisti benedictionem, a Domino dabitur tibi.” Et sic reversus est homo plenus fide et gaudio.

§14) Post multum vero temporis cognoscens mater sua de eo, veniens volebat videre eum: et prohibita est, quia mulier in illum locum non ingrediebatur. Et dicit illi: “Sustine, mater, modicum tempus, et simul nos videbimus, si Deus voluerit.” At illa haec audiens coepit plangere et rogare ut videret eum; et solutis crinibus increpabat eum dicens: ‘Fili, quare hoc fecisti? Pro utero qui te portavit, satiasti me luctu: pro lactatione, qua te lactavi, dedisti mihi suspiria: et pro osculis quibus te osculata sum, reddidisti mihi amarissimas lacrimas: pro labore et dolore, quos pro te passa sum, posuisti mihi saevissimas plagas.” Et tantum locuta est ut omnes adstantes faceret flere. Audiens ille voces ponit faciem suam in manus suas, et plorat amarissime, mandans illi et dicens: “Quiesce modicum, mater, et videbimus nos in aeterna requie.” At illa coepit dicere: “Per Christum qui te aedificat, si est possibilitas videndi te in tanto tempore alienum a me. Et, si non est, vel vocem tuam audiam, et statim moriar; quia pater tuus in tristitia propter te mortuus est. Et non me in ista amaritudine perdas, fili.” Et de tristitia et planctu in somnum conversa est. Habebat autem tres dies et tres noctes, non cessans deprecari eum.

§15) Tunc beatus Simeon, faciens orationem pro illa ad Dominum, illa reddidit spiritum. Et colligentes corpusculum eius, adducunt in conspectu eius, et coepit amarissime flere dicens: “Dominus suscipiat te in gaudio, quoniam tribulata es, et laborasti propter me, et portasti me in utero novem mensibus, et lactasti et nutrivisti me in labore.” Et haec eo dicente, matris vultus sudavit, et corpus eius commotum est, omnibus qui aderant inspicientibus. Ille autem levavit oculos ad caelum, dicens: “Domine Deus virtutum, qui sedes super Cherubim, et scrutaris fundamenta abyssi; qui cognovisti Adam antequam esset; qui promisisti regni caelestis divitias diligentibus nomen tuum; qui locutus es Moysi de rubo ignis; qui benedixisti Abraham patrem nostrum; qui introduxisti in paradiso animas iustorum, et animas impiorum mersisti in perditionem; qui duos geminos leones humiliasti, et fortia Chaldaeorum incendia mitigasti servis tuis; qui Eliae corvis deferentibus in montem escam misisti; suscipe animam eius in pace, et colloca eam in locum patrum, quia tibi est potestas in saecula saeculorum, Amen.”

Caput V. Varia mortalibus collata beneficia.

§16) Post hos vero dies rursum fecerunt illi columnam habentem cubitos quadraginta, et stetit in ipsa annos sedecim usque ad obitum suum. Quo tempore draco grandis nimis habitabat iuxta eum, et stabat in parte aquilonis: unde nec herba ibidem nascebatur, cui etiam introivit lignum in oculum sinistrum, et obtenebravit ei visum. Quadam autem die ecce veniebat caecus ille draco trahens se, et applicuit ad ostium monasterii iuxta columnam, nemini nocens, et posuit oculum suum dextrum in limine monasterii, per dies tres iacens nulli intrantium insidias faciens. Tunc iussit sanctus Simeon, ut de terra et aqua perfunderetur. Et statim exilivit de oculo eius lignum, habens cubitum unum. Videntes autem omnes glorificaverunt Deum: fugiebant tamen propter metum. Sed bestia ipsa involuit se, et mansit in loco immobilis, quamdiu omnis populus pertransiret. Et tandem surgens adoravit per duas fere horas ad ostium monasterii, et sic reversus est in cubili suo.

§17) Mulier quaedam sitiens nocte, venit ad hydriam bibere aquam, in qua erat parvulus serpens: et bibens transglutivit serpentem illum, et remansit in ventre eius; et fuit in ea annis tribus. Sed et multi medici, et incantatores et magi adhibentes illi studium, nihil profecerunt. Post multos vero dies adducta est ad sanctum Simeonem. At ille iussit de terra et de aqua in ore eius mitti. Et illa exclamavit fortiter. Statimque exivit de ore eius serpens, cuius longitudo erat cubitorum trium. Eadem hora crepuit, et ad multorum testimonium suspensus est ibi septem diebus. Et sana facta est mulier ex illa hora.

§18) Multae autem et innumerae sunt virtutes eius, quas enumerare vix quis valeat. Tamen prout sunt vires, brevi explicabo sermone. Factum est ut aqua in illo loco non inveniretur, et periclitabatur omnis populus, et omnia animalia prae aquae penuria. Videns autem sanctus Simeon contritionem eorum, stetit ad orationem. Circa horam vero diei decimam subito disrupta est terra, et factum est chaos magnum ab orientali parte ipsius monasterii: et inventa est quasi spelunca inaestimabilem habens aquam. Tunc iussit in ea fieri introitum, idest septem aditus: et ex eo abundavit ibi aqua usque in hodiernum diem.

§19) Quodam tempore venientes quidam de longe ad orationem eius, meridiana diverterunt paullulum ad umbram arboris propter aestum ad repausandum. Cumque sederent, ecce praegnans cerva praeteribat secus illos. Et dixerunt ad eam: “Per virtutem et orationem sancti Simeonis te adiuramus, modicum sta ut comprehendamus te.” Et eadem hora stetit. Et apprehendentes eam occiderunt impiissima temeritate: et manducaverunt partem aliquam ex ea; statimque obmutuerunt, et coeperunt balare sicut cerva. Currentes autem venerunt ad virum Dei portantes corium eius, et fecerunt ibi duos annos: et vix aliquando sanitatem recipere potuerunt. Iniquum est enim peccatum eorum. Corium autem ipsius cervae suspenderunt ibi ad testimonium multorum.

§20) Pardus quoque immanis erat in locis illis, qui et homines et animalia interficiebat. Venerunt autem homines loci illius, et nuntiaverunt sancto Simeoni, quod tanta mala pardus operaretur. At ille iussit de terra et aqua monasterii aspergi loca illa. Et factum est. Et cum pardus ille ibi venisset, statim cecidit et expiravit. Requirentes invenerunt ipsum mortuum. Cuius pellem tollentes suspenderunt iuxta illam quam cervae detraxerant. Videntes autem omnes glorificaverunt Deum Simeonis.

§21) Et quemcumque sanabat, praecipiebat illi dicens: “Vade in domum tuam, et honorifica Deum qui te curavit: et ne audeas dicere quod Simeon te curavit, ne subito aliquid deterius tibi contingat. Et ne praesumas iurare per nomen Domini, quia peccatum est: sed magis per me humilem et peccatorem iura, sive iuste, sive iniuste.” Et ob hanc rem omnes Orientales et barbarae gentes quae sunt in illis regionibus, per ipsum iurant.

Caput VI. Prodita fraus; avaritia castigata.

§22) Post haec duo quidam socii simul laborantes et simul colligentes per annos quinque diviserunt inter se quod visi fuerant acquisisse. Unus autem ex ipsis fraudem fecit socio suo, subtractis de communi labore auri solidis centum: et abscondit in caligulis suis quinquagenos per singulas, ignorante socio suo. Et post haec quod reliquum fuit, diviserunt aequaliter. Ergo ille alius collega ignorabat fraudem socii sui, et dixit ad eum: “Frater, laboravimus tot annis, et quod Dominus donavit nobis, partiti sumus aequaliter. Eamus ergo ad sanctum Simeonem.” Et abierunt pariter. Cumque venissent ad eum, rogaverunt ut pro ipsis oraret. Et interrogavit eos sanctus Simeon: “Unde estis?” Et dixerunt: “Nos socii fuimus, et simul laboravimus: et quod Dominus donavit nobis per orationes tuas, divisimus aequaliter. Nunc ergo venimus gratias agere Deo.” Quibus sanctus Simeon dixit: “Videte ne aliquam fraudem feceritis.” At illi dixerunt: “Nullam fraudem fecimus, Domine, sed simpliciter omnia divisimus.” Tunc sanctus Simeon dixit illi qui fraudem fecerat socio suo: “Tolle caligulam de crure tuo, et da socio tuo, et sic eritis aequales.” Quod cum factum fuisset, dixit sanctus Simeon illi cui caligula data fuerat: “Aperi illam caligulam, et solidos quos inveneris, quibus te socius fraudaverat, habeto tibi, ut ad integrum sitis aequales, quia et in illa alia caligula socius tuus aliud tantum habet, et ad propria redite cum pace.”

§23) Erat homo quidam dives valde, et hic erat de civitate Antiochia, cuius domus subito incendio combusta, et exinde homo ille nudus exivit. Abiit ergo ad sanctum Simeonem clamans et dicens ei: “Domine, domus mea incendio concremata est, et periit in ea facultas mea.” Dixit ad eum sanctus Simeon: “Quantos solidos ibidem habuisti?” Et ille ait: “Habui tria millia.” Et beatus Simeon dixit: “Ecce non vis dicere, ‘Habui medium modium.’ Quare non dicis veritatem? O homo, habuisti septem modios solidorum, et numquam aliquid boni fecisti, non fratribus subvenisti, non nudos vestisti, non orphanos continuisti, non viduis solatium praestitisti, non in ecclesia aliquando oblationem obtulisti: et modo quid quaeris?” At ille respondit: “Illos solidos, Domine, quos perdidi.” Dixit ei sanctus Simeon: “Respice sursum.” Et respexit, viditque caelum. Et dixit sanctus Simeon: “Quid vides?” At ille ait: “Video caelum.” Et dixit sanctus Simeon: “Quantum altum est caelum, tantum in profundum terrae introierunt illi solidi, pro eo quod exinde nihil boni fecisti.”

Caput VII. Latronis egregia conversio, mors.

§24) Quidam latro famosissimus nomine Antiochus, qui et cognominabatur Gonathas, multa mala faciens, cum a multis persequeretur, et non posset se ab illis abscondere, quadam die quasi leo a facie multorum persequentium fugiens, subito ingressus est monasterium, et amplexatus columnam sancti Simeonis, coepit amarissime flere. At ille dixit ei: “Quis es, aut unde venisti homo? Aut cur huc introisti?” Respondit ille: “Ego sum Gonathas latro, qui omnia mala feci, et venio huc poenitere.” Ait illi sanctus Simeon: “Talium est enim regnum caelorum: sed ne velis tentare meam miseram animam, et iterum inveniaris in ipsa scelera quae gessisti.” Haec illo dicente, ecce officiales venerunt ab Antiochia dicentes: “Trade nobis inimicum et maleficum Gonathan, ne subito commoveatur in seditionem civitas: bestiae enim paratae sunt ad devorandum eum.” Respondit eis sanctus Simeon: “Filioli mei, non ego huc illum adduxi: quoniam qui adduxit eum, maior nobis est, et istis talibus subvenit: etenim talium est regnum caelorum. Sed si potestis, intrate et accipite eum hinc: ego autem non possum, quia timeo eum qui illum misit ad me.”

§25) Audientes haec viri illi, regressi sunt cum timore magno, et nuntiaverunt omnia in Antiochia. At vero Gonathas per septem dies amplexans et tenens columnam, dicit ad beatum Simeonem: “Domine, si iubes, ambulare volo.” Respondit ille: “Iterum ad ipsa mala festinas?” Dixit Gonathas: “Non, Domine, sed tempus meum iam impletum est.” Et cum haec loqueretur, reddidit spiritum.

§26) Et cum vellent eum sepelire iuxta monasterium, ecce alii officiales venerunt ab Antiochia, dicentes: “Da nobis inimicum Dei et nostrum. Omnis enim civitas turbata est propter illum.” Respondit eis beatus Simeon: “Qui illum adduxit, venit cum multitudine caelestis militiae, qui potens est in tartarum mittere civitatem vestram cum habitantibus in ea; qui etiam hunc reconciliavit sibi. Et ego timui eum, ne subito et me occideret: ideo benigniter ipsum confugientem ad me recepi. Ne ergo amplius inquietetis et fatigetis me humilem et pauperem.” Et reversi sunt cum timore, nuntiantes omnia quae audierant et viderant.

Caput VIII. Varia mortalibus, communiter et privatim, impensa beneficia.

§27) Regina quaedam cum esset sterilis, misit ad sanctum Simeonem, deprecans ut a Domino obtineret partum dari ipsi reginae: improperium enim ex eo non valebat sustinere. Cui sanctus vir ita mandavit: “Revertere in domum tuam, praestabitque Dominus petitionibus tuis effectum.” Quae reversa, mox partum concepit, peperitque filium, qui per annos quinque nec ambulabat nec loquebatur. Tunc prope fines viri sancti accedens regina, misit ad eum virum suum cum infantulo plorans. Qui cum accessissent, dixit eis beatus Simeon: “Manete hic, potens est Deus adiuvare puerum.” Manentibus autem eis, puer sanatus est: et reversi sunt cum pace.

§28) Una die ambulantibus quibusdam militibus ad sanctum virum, mulier quaedam erat cupiens videre eum. Sed quia non poterat, ut vidit milites plures euntes, accipiens habitum militarem, comitabatur cum eis. Pervenientibus autem eis ad dispositum locum, dicit mulier militibus: “Relinquite me, si vultis, ad animalia vestra servanda, quia non audeo vobiscum introire in habitaculum viri Dei. Vos ergo ingredimini ad benedictionem eius.” Cumque fuissent ingressi, dicit eis sanctus Simeon: “Unus miles ex vobis foris remansit?” Qui dixerunt: “Etiam, Domine; animalia nostra servat.” Dixit eis sanctus Simeon: “Ite ad eum, et sic dicite ei: ‘Noli vexari, neque ingrediaris contra propositum meum. Nam et Dominus videns fidem tuam misertus est tui.’” Qui egredientes precabantur eum, quem adhuc opinabantur esse militem, non mulierem, ut veritatem illis diceret. Et mulier patefecit eis omnem veritatem. Et audientes milites benedixerunt Dominum, admirantes fidem eius.

§29) Quodam autem tempore veniente multitudine hominum, ut benedicerentur ab eo; ascendit minister eius secundum consuetudinem cum thymiaterio, clamans: “Famule Dei, populus hic benedictionem tuam expectat, iube dimitti eos. Ecce enim multas horas sustinentes expectant te.” Et nullam responsionem dedit. Et post paullulum ait ad populum inclinantem sibi: “Fratres carissimi, rogo ne molesti sitis mihi de tarditate; quia magnae navi periclitanti in mari cum hominibus fere trecentis sensi in spiritu praesidio me fuisse, ut pro illis orarem; et oravi pro ipsis ad Dominum Iesum Christum, qui eis suum praestitit auxilium.” Et benedicens eos, dimisit in pace.

§30) Tempore igitur illo erat ira divinae animadversionis magna in regione eadem, et diffusi sunt ad eum omnes Antiocheni, deprecantes eum, ut oraret pro illis. Multae enim ruinae fiebant domorum, et mors hominum innumerabilium, ita ut frequenter terrae motus etiam ipsius Simeonis columnam moverent. Tunc beatus Simeon lacrimans dixit eis: “Fratres mei, non sine causa haec mala veniunt. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt in suis voluptatibus. Non sunt in tanta multitudine qui faciant bonum.” Et iubet eos omnes in oratione secum prosterni, ipseque cum eis fecit orationem ad Dominum, omnibus clamantibus cum lacrimis: “Domine miserere.” Et cum diei partem in vocibus cum gemitu consumpsissent, dixit eis sanctus Simeon: “Ab hac omnium vestrum multitudine unus mecum exauditus est. Nam vox in auribus meis audita est, quae dixit mihi: ‘Exauditus es tu, et agricola iste, innotescens eum mihi, ut sciretis quantum valet homo iustus apud Dominum.’” Tunc iussit agricolam illum venire coram omnibus; et mirante turba dixit ei: “Frater, persistens esto in omnibus bonis operibus tuis. Cognitum mihi est quod tu solus ab hac turba exauditus es a Domino. Sed satisfac nobis, quid tibi boni operis sit, ut isti audientes te imitentur.” Ille autem hoc confiteri recusabat: sed se indignissimum ac peccatorem protestabatur. Cui sanctus Simeon ait: “Noli, fili, bonum opus Dei in te abscondere: nec enim pro iactantia iubemus ut dicas; sed ut Deo gratias agens opera tua caeteris pandas, quatenus ea imitari appetant.” Tunc coepit dicere homo ille: “Cum sim agricola, consuetudo mihi est ut diurno labore quae operatus fuero in tres partes dividam; unam in pauperes, alteram in fisco, tertiam in victu meo; cupiens, iuxta illud quod legitur in evangelio, proprio stipendio contentus reddere quae sunt Dei Deo, et quae sunt Caesaris Caesari.2 Sed et numquam insidiatus sum alicui, nec nocui proximo meo, cupiens ei sicut mihi.” Haec audientes Antiocheni honorabant eum, deosculantes benignitatem eius. Quos beatus Simeon dimisit in pace.

§31) Quidam homo malignus, Iulianus nomine, Ardaburium magistrum militum rogavit, dicens: “Iube mihi, Domine, et ego ascendens, deponam Simeonem illum de columna, et afficiam contumeliis. Seductor est enim, et seducit populum.” Et accepto permissu abiit cum plurimis. Accedentes autem socii eius erexerunt scalam ad columnam ut ascenderet, et inde deponeret sanctum Simeonem. Et ascendente eo usque ad tertium gradum, segregata est scala a columna, et suspensus est a terra quasi cubitis quatuor, et pendebat in aere, et omnes mirabantur. Pendens autem prae angustia et dolore tetendit arcum suum, volens sagittare sanctum Simeonem; et statim arefacta est manus eius, nec potuit emittere sagittam: et non solum chiragra, sed etiam podagra detentus est, usque ad obitum suum, pro praesumptione et audacia. Stetit autem beatissimus Simeon in columna quadraginta et septem annis.

Caput IX. Moritur sanctus Simeon. Corpus Antiochiam defertur.

§32) Post multos vero annos imminente die obitus sui, factum est una die, hoc est sexta Sabbati, inclinavit se ad orationem, sicut consuetudo erat ei, et migravit ad Dominum. Et omnis populus expectabat ab eo benedictionem, sustinens tres dies a sexta Sabbati usque ad Dominicam. Et sanctus Dei per tres dies quemadmodum se inclinaverat ita permansit. Tunc ego pavefactus ascendi ad ipsum, et non parvo horae spatio steti in conspectu eius, dixique ad eum: “Surge, Domine, et benedic nos; quoniam populus tres dies et tres noctes habet expectans benedictionem a te.” Et cum nihil responderet mihi, ego iterum dixi ad eum: “Quare me contristas? Aut quid offendi? Supplico angelo tuo remitti mihi. Aut forsitan a nobis migrasti, et quiescis in Dominica pace?” Et sentiens quod non loqueretur, cogitavi ut nulli dicerem, quia timebam illum tangere.

§33) Et stans quasi hora media inclinavi me, et posui aurem meam ad auscultandum, et non erat flatus, nisi tantum quasi odor multorum aromatum ascendebat de corpore eius. Et sic intellexi quia requievit in Domino. Et hebefactus nimis ploravi amarissime, et inclinans me osculatus sum oculos eius, et barbam complexus, crinesque capitis eius, cum gemitu et rugitu increpans dixi: “Cui me, Domine, derelinquis? Vel ubi requiram angelicam tuam doctrinam? Quale responsum dabo de te? Aut quis respiciat columnam tuam sine te, et non lugeat? Quid respondebo infirmis, quando venient et quaerent te hic, et non invenient? Quid dicam, aut quid loquar? Ego humilis video te hodie; crastina vero considero ad dextram sive sinistram, non invenio te. At quo amictu operiam columnam tuam? Heu me! Quando venient aliqui de longe quaerentes te et non invenient, quid respondebo, vel quid agam miser ego?”

§34) Et haec dicens prae multa tristitia obdormivi, statimque apparuit mihi dicens: “Noli timere. Non enim derelinquam columnam hanc, nec locum, nec montem hunc benedictum, in quo illuminatus sum. Sed descende, satisfac populo, et annuntia de me secrete Antiochiae, ne tumultus fiat in populo. Ego autem requievi, sicut Dominus voluit. Tu autem ne cesses ministrare in hunc locum, et Dominus reddet tibi mercedem in caelis.” Exurgens autem a somno pavefactus dixi: “Domine, memento mei in requie sancta tua.” Et sublevans vestimenta eius, procidi ad pedes eius, et osculatus sum vestigia illius, et tenens manus eius posui super oculos meos dicens: “Benedic obsecro me, Domine.” Et iterum flevi et dixi: “Quales reliquias tollam a te in memoriam?” Et haec dicente me motum est corpus illius: ego autem timui tangere eum.

§35) Et ut nemo sciret, descendi celeriter, et fratrem fidelem misi Antiochiam ad episcopum. Qui statim veniens cum tribus episcopis, et cum iis Ardaburius magister militum cum suis. Et extendentes cortinas circa columnam, defixerunt vestimenta eius; erant enim confixa propter auram. Et deponentes eum de columna, posuerunt ante altare iuxta columnam. Colligentes autem se aves volabant super columnam clamantes quasi lugentes, ita ut omnes viderent. Et planctus populi et iumentorum resonabat per millia septem. Sed et montes et campi et arbores contristati sunt circa loca illa.

§36) Ubique autem nebula tenebrosa facta est per circuitum. Ego autem considerabam angelum venientem ad visitandum eum. Circa horam vero decimam seniores septem loquebantur cum angelo, cuius vultus erat sicut fulgur, et vestimenta sicut nix. Et vocem eius in timore et tremore tamdiu consideravi, quamdiu respicere potui. Quod tamen fuerit mysterium ignoro. Nam et ille discipulus qui eum defunctum episcopo nuntiavit, dixit se secretioribus horis frequenter angelum vidisse cum illo loquentem, cuius species erat tamquam fulgur, et vestimenta eius sicut nix.

§37) Cum autem iaceret sanctus Simeon in feretrum, volens papa Antiochiae de barba illius pro benedictione aliquid contingere, ut extendit manum suam, statim arefacta est. Et multae orationes et obsecrationes fiebant ad Deum pro eo: et sic restituta est manus eius. Et elevantes corpus eius cum feretro, deduxerunt Antiochiam. Omnis autem populus, qui erat per circuitum regionis illius, plangebat, quia tales reliquiae tollebantur ab eis: et quia episcopus Antiochiae adiuravit ut nemo tangeret corpus eius.

§38) Venientes vero in quinto milliario ab Antiochia in vico qui dicitur Meroë, nullus potuit movere eum. In quo loco erat antiqua memoria iuxta viam, et erat ibi quidam homo surdus et mutus per annos undecim, qui subito veniens cecidit pronus ante feretrum, et coepit clamare dicens: “Bene venisti serve Dei: tuus enim adventus me salvavit; et si meruero vivere, ego tibi serviam omnibus diebus vitae meae.” Et elevans se apprehendit unum de burdonibus qui portabant feretrum, statimque movit se de loco isto: et ita sanus factus est ex illa hora; et omnes dederunt gloriam Deo. Peccatum autem hominis illius tale erat: Hic amabat alterius uxorem, et volens eam adulterare, non potuit; et mortua est, et posita in monumento. At ille ivit et violavit sepulchrum eius, statimque obmutuit et surdus factus est, et obligatus est in loco illo.

§39) Tunc exeuntes omnes de civitate Antiochia, susceperunt corpus sancti Simeonis super aurum et argentum, cum psalmis et hymnis, canticis, et lampadibus, et ramis palmarum, et portaverunt in Cassiani ecclesiam maiorem; de qua revelatione Domini transtulerunt in ecclesiam aliam quae vocatur Concordia poenitentiae. Et ecce vir auream virgam in manu tenens, lineis indutus affuit: et tamdiu ibi stetit, quamdiu cum omni diligentia clausum est sepulchrum. Et ultra non apparuit in locis illis, nec aliquando visus est.

§40) Multae etiam virtutes fiunt ad sepulchrum eius, magis quam in vita sua. Et homo qui sanus factus est ibi seruivit usque in diem mortis suae. Multi autem obtulerunt thesauros episcopo Antiochiae, pro fide, poscentes reliquias de corpore eius, sed propter ius iurandum nemini praestitit.

§41) Ego humilis et peccator Antonius in quantum potui lectionem hanc breviter exposui. Beatus autem qui habet illam scriptam, et legerit in ecclesia et in domo Domini, et commemorationem eius fecerit, mercedem ab Altissimo recipiet, cui est honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.


  1. Matthew 10:24. ↩︎

  2. Matthew 22:21. ↩︎