Vita Odilonis, abbatis Cluniacensis Silviniaci in Gallia
Prologus Auctoris
§1) Reverendo Patri Stephano, secundum sui nominis interpretationem pontificali gloria sublimato, ultimus servorum Dei servus, nomine tantum monachus, Lotsaldus, quidquid in utraque vita iocundius.
§2) Antiquorum philosophorum studia scriptis et monumentis extulerunt priorum suorum laudes et memorias, talibus indiciis sperantes se facere immortales, quos noverant fuisse mortales. Deinde gradu saeculorum regula ecclesiastica tanto dicendorum materia sublimior, quanto spei certioris directior, sanctorum virorum praeclara describit opera; ut succedentes et futuri habeant semper, quorum sequantur exempla, totumque ad illum referatur a quo datur virtus et prudentia: a quo etiam derivatur fortitudo atque sapientia.
§3) Ad horum formam ego quantilluscumque homuncio, nutritus magni Odilonis magisterio, informatusque beneficio; quemadmodum Hieronymus de Blaesilla et Nepotiano, epitaphium quoddam volui de morte virtutibusque eius inscribere; et veluti flores ad sepulchrum eius spargere, quae introeuntibus praestent aliquid suavitatis et gratiae, redoleantque secundum sui speciem quantulocumque odore. In hoc vero devotionem animi mei offero, et altiora describere volentibus materiam praesto; non occasionem agendi id melius subripio.
§4) Quod opus tibi Sancte Praesul ideo mittere disposui, quia te nepotem ipsius, et per illum ad sacerdotii gloriam accersitum novi, confidensque tuo placere iudicio, quidquid in laudibus eius descripserit cultus vel incultus sermo.
Vita
Caput I. Sancti Odilonis patria, parentes, soror.
§5) Extitit pater eius inter proceres Arvernorum nobilissimus, vir in armis strenuus, possessionibus et divitiis locupletissimus, in consilio providus, et omni morum honestate suo tempore nulli secundus. Qui etiam privilegio auctoritatis et gratiae, Maior Beraldus vocabatur, ab omnibus fidei virtute ita praecipuus, ut quod aliis difficile sacramentis, hoc iste inviolatum custodiret simplicibus verbis. Longe se habebat aliter actus eius et habitus, quam modo videri possit, in quovis principe, quilibet actionis modus.
§6) Fuit illi uxor Girberga nomine, non degener natalibus et moribus, quae quantae continentiae, quantae castitatis, et cuius esset voluntatis sub marito, post mortem eius omnibus fuit in aperto. Nam relicta patria, relictis propinquis et filiis, et magnis fundi possessionibus atque divitiis, tamquam alia Paula secuta est Christum: et apud monasterium Sancti Iohannis Augustuduni positum sanctimonialium suscepit locum et religionis habitum. Quam laudabile ibi duraverit propositum, quamque dulcis et utilis omnibus ibi deinceps eius vita fuerit, et quam glorioso exitu finierit vitam, paucas quae superant cum gemitu narrare audivi.
§7) Fuerunt denique istis alii filii potentes et nobiles, et in suo ordine quantum ad mundanam gloriam nulli inferiores. Quaedam etiam non praetereunda soror nomine Blismodis Abbatissa, quae in sancta virginitate nocte et die serviens prope centenarium explevit annorum numerum. His itaque breviter descriptis ad illum, quem celebriter commendat nobilitas mentis et celsitudo generis, stylum vertamus.
Caput II. Fit clericus, dein monachus.
§8) Hic itaque vir beatissimus Odilo tanto nobilitatis schemate procreatus, inter ipsa primordia tamquam alter Isaac, sive Samuel Christo consecratus, et Brivate apud sanctum Iulianum gloriosum martyrem clericali sorte donatus est. Delectabatur in ipsa pueritia humilitate, castitate, innocentia, et puritate; et prout aetas admittebat misericordiae operibus insistebat. Superabat coaetaneos sapientia et moribus, ita ut iam non puer, sed senex maturitate non tempore, ab omnibus putaretur.
§9) Decursis itaque puerilibus annis, ubi robur iuventutis succedere coepit, tacitus secum deliberat, ut Aegyptias ollas desereret, et per media mundi discrimina terras repromissionis intraret. Iesu bone quam suavis tua vocatio, quam dulcis tui spiritus inspiratio, qui mox ut mentem pulsaveris, aestus fornacis Babyloniae in amorem transformas caelestis patriae. Ecce enim cor nostri iuvenis dum subito pulsas, mutas; et in veros amplexus Salomonis mirabiliter accendis.
§10) Certe dum talia meditatur in animo, magnus ille Maiolus per totum pene mundum iam famosus, Arvernorum fines ingreditur, et divina dispositione is, de quo loquimur, ante eum adducitur. Qui considerans in eo praestantem elegantiam corporis, et nobilitatem generis, magnum quoddam et divinum oculis interioribus in eo praevidens, totus in eius amorem illabitur; et vicissim inter eos ignis divinae caritatis magis magisque accenditur. Fit inter eos familiare colloquium: iunior seniori suum prodit desiderium: senex ut praemeditata perficiat, modis quibus potest iunioris instruit animum. His ita inter se dispositis, senex ad propria revertitur: sollicitudo iuvenis ad ea perficienda, quae ceperat, praeparatur.
§11) Non multis itaque interiectis spatiis, novus miles tamquam Benedictus Romuleas, deserit et iste Brivatenses seu Anicienses arces: despicit patrias opes, propinquos et fratres: et quasi antiquus Abraham de Hur Chaldaeorum egrediens, Cluniacum quasi quemdam terrae repromissionis requirit introitum: et veteri iterum deposita sarcina monachicum suscepit indumentum.
§12) Iesu bone, quam iucundum erat tunc videre ovem mundano vellere detonsam de lavacro baptismatis iterum ascendentem, cum gemellis foetibus dilectionis utriusque procedentem, nihil secum sterile portantem, nihilque vanum meditantem. Iam sumpto habitu videres nostram ovem inter alias primam opere, extremam ordine, viriditatis aeternae pascua requirere; lucernarum ministeria concinnare; infantum custodiendorum excubias observare; pavimenta verrere; et quaeque vilia officia humiliter peragere.
Caput III. Abbas creatur.
§13) Sed non diu latuit margarita: non diu potuit occultari in privato loco fortis athleta. Evolutis post haec fere quatuor annis sanctus Maiolus, post multos pro Christo desudatos labores, de tenebris Aegypti egreditur, transitoque maris periculo Ierusalem ingreditur; atque in aeterna pace a Christo collocatur. Instante vero mortis articulo Dominum Odilonem sibi successorem elegit, atque proprias oves Domino et sibi reliquit. Qui reluctans, et ultra quam credi possit invitus, communi omnium voto, communi omnium sententia ad iniunctum officium ordinatur, et tamquam alter Moyses Dei populo praeficitur. Quid agis Deo dilecta anima? Quid reluctaris? Quid adhuc vis stare post parietem, et respicere per cancellos? Egredere iam ad diffusam lucem: egredere: loquitur tibi sponsus tamquam ad sponsam in Canticis Canticorum: “Surge, propera amica mea, formosa mea, et veni.”1 Videlicet aperte dicens: “Surge de stratu quietis, in quo tuimet solius curam agere quaeris: propera, et veni ad impendendam etiam proximis curam salutis, per studium sedulae praedicationis. Ostende mihi faciem tuam: sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora.”2
Caput IV. Statura eius externaque compositio.
§14) Suscepto itaque regiminis officio magis magisque sanctorum confirmabatur exemplo, et in omnibus caelesti adornabatur magisterio. Praelucebat in eo quoddam insigne documentum, quod subiectis imitandum esset, et timendum: et qualis esset interius, relucens in eo gratia declarabat exterius. Habitus enim mentis, ut ante nos dictum est, in corporis statu cernitur. Et quia ita est, nunc de ipsius corporis positione pauca dicamus. Erat mediocris in eo statura; vultus ipse plenus auctoritatis et gratiae; mansuetis hilaris et blandus, superbis vero, et offensus, ut vix sufferri posset terribilis. Macie validus, pallore ornatus, canitie decoratus. Oculi illius veluti quodam splendore fulgentes, intuentibus et terrori erant, et admirationi, lacrymis assidui, quia saepius aderat virtus compunctionis. Renitebat etiam in ipsius motu, gestu, incessu species auctoritatis, pondus gravitatis, tranquillitatisque vestigium. Occursus illius quasi quidam gratissimae iucunditatis radius, et insolitae delectationis eventus. Vox illi virilis, et ita plena decoris, ut audientium mentes non mediocriter demulceret dulcedine modulationis. Sermo illius plenus suavitatis et gratiae, prout ratio causarum se habebat medie temperatus, nec modum praegrediens loquendi, nec minus pro tempore improvidus disserendi. Nihil in eo fucatum, nihil affectatum; sed natura mirabiliter reddebat cum corporis positione, et ordine vitae quadratum. Et quamvis secundum beatum Ambrosium in pulchritudine corporis locum virtutis non ponamus, gratiam tamen non excludimus.
Caput V. Variae eius virtutes.
§15) His vero omissis ad compositionem morum eius, quibus per divinam gratiam adornatus extitit, redeamus. In quantum humana aestimatio se habet, quatuor in sancto viro principales non mediocriter relucebant virtutes, prudentia, iustitia, fortitudo, et temperantia. Prudentiam philosophi definiunt in veri investigatione consistere, et scientiae plenioris cupiditate. Quo genere virtutis ita enituit, ut non diebus neque noctibus a veri investigatiove cessaret. Semper ei liber divinae contemplationis in manibus, semper ei sermo descripturis assiduus, et ad aedificationem cunctorum labor continuus. Ut Hieronymus Eustochium instruit, faciem dormientis interdum pagina sancta suscipiebat: evigilantem iterata lectio recreabat. Nihil ei in hac vita dulcius, nihil amabilius fuit.
§16) Lectioni oratio iugis succedebat. Qui gemitus, quae suspiria, vel affluentia lacrymarum, et praecipue in illo sancto sacrificio agni immaculati erat; Spiritus sanctus auctor ipsius muneris et gratiae novit. Rem miram dicturus sum, et certe veram. Cum saepius illum psallentem in stratu somnus exciperet, tamen psallmus ab ore dormientis non recedebat: ut si nescires, vigilare eum putares. Evigilans vero ita psalmum cum festinatione arripiebat, quasi nihil intermisisset. Loquebatur, credo, tunc cum sponsa in Canticis Canticorum: “Ego dormio, et cor meum vigilat.”3
§17) In scripturis quam fuerit eruditus, et in sermone facundus, quamque etiam in recta fide catholicus, testantur sermones eius, et multiplices epistolae, quas tamquam favos dulcedinis pinguissimae videas redolere odore prudentis eloquentiae, decoreque suavitatis et gratiae.
Caput VI. Viris principibus carus est.
§18) Iustitia est, ut volunt philosophi, quae suum cuique tribuit, alienum non vendicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat. Haec omnia in illo non mediocriter, sed profuse noveris reluxisse. Omnibus enim aetatibus, personis et conditionibus, prout iustitia fuit, debitum honorem exhibuit; et omnibus ita se gratum praebuit, ut non aliter quam angelus (si ita dicendum est, imo quia dicendum est) cunctis carus extiterit. Principibus et potestatibus Christianis secundum apostolicam sententiam in nullo restitit; sed ita amicabilem se et officiosum reddidit, ut tamquam alter Ioseph ab omnibus mirabiliter amaretur, et celebriter veneraretur. Concurrat in hunc amorem Rotbertus rex Francorum: accedat Adelheida mater Ottonum: veniat etiam Henricus imperator Romanorum: intersint Conradus, et Henricus, videlicet pater et filius, Caesares et ipsi nobiles invicti; quorum omnium amicitiis, officiis, et imperialibus muneribus ita magnificatus est, ut sibi et illis cor unum et anima una fuerit. Quid etiam Stephanus rex Hungrorum, sive sanctius rex Hesperidum populorum? Qui quamvis eum praesentialiter non viderint, tamen ad famam sanctitatis eius intercurrentibus legatis et reciprocis litteris adstrinxerunt illum sibi beneficiis, et copiosis muneribus, commendantes se humiliter orationibus illius et suffragiis.
§19) Fuit etiam in remotis partibus Occidentalium alter sanctius Pampulanorum episcopus, qui ita sibi in amicitiis adhaesit, et copiosis muneribus deservivit, ut ad eum de tam longinquis regionibus veniret, et monachum se fieri ab eo postularet. Quem in tantum dulcis memoriae Odilo dilexit, ut etiam moriens de eo faceret sermonem, ut post mortem suam ad eum visitandum cum exuvio vestimentorum suorum duos fratres mitteret, qui illi vitae suae finem nuntiarent, et antiquam amicitiam sibi mortuo conciliarent, et rursum eamdem viventibus renovarent.
§20) Non praetereundi sunt etiam Domini sacerdotes et apostolici viri, Silvester, Benedictus, Iohannes, et in ultimis piae memoriae Clemens, quorum gratiam ita promeruit, ut tamquam ex fratribus unus extiterit. Quae enim persona undecumque locorum non cuperet habere Odilonem tamquam alterum Salomonem, amicum et patrem, et pro se apud Deum intercessorem? Gaudebat Italia, cum Odilonis aderat praesentia, et praecipue familiaris sibi Papia, cuius prece et industria temporibus Henrici et Conradi imperatorum, liberata est ab excidio gladii et periculo incendii. Laetabatur etiam Roma mundi Domina, tanti viri contubernio frequentata saepius, sanctorum apostolorum amore et desiderio. Officiales et clerici sive monachi, ita sibi applaudebant venienti, ut tamquam de suis carissimum fratrem haberent amore vehementi. Haec ideo in partes iustitiae posuimus, ut aperte monstraremus illum proprium cuique tribuisse, et idcirco omnium gratiam et amorem promeruisse, et ut etiam omnibus declararetur, quia necesse erat ut quem Deus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Bene itaque de eo omnes in commune senserunt, quia cunctis ubique et amori fuit et honori.
Caput VII. Eius in omnes comitas, in pauperes liberalitas.
§21) Iam vero de inferioribus: seniores honorabat ut patres, iuniores ut fratres, anus ut matres, virgines ut sorores, omnes tamen aestimans sibi superiores. Cunctis in commune praebebat familiare consortium, et salutare colloquium. Nulli onerosus, nulli importunus, nullius honoris cupidus: alienum non vendicabat, imo magis quod suum erat, hilariter alteri concedebat. Utilitatem propriam negligebat, ut communem aequitatem custodiret. Beneficentiam et liberalitatem, quae etiam et ipsae partes sunt iustitiae, ita retinebat, ut in eis nostris temporibus in suo ordine singulariter solus reluceret. Omnibus enim in commune volebat benefacere, sed quibus poterat liberaliter liberalis existebat. Plus gaudebat datis quam acceptis, sciens illud felicitatis, istud indigentiae esse: et secundum veritatis Dominicae sententiam, beatius esse dare quam accipere.4
§22) In pauperes ita munificus erat, ut aliquando non dispensatorem, sed et profusum videres largitorem. Etenim magis delectabatur in faciendis eleemosynis, quam aliquis gratulari possit in acquirendis pecuniis. Et quid dicam? Caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Misericordiae enim visceribus ultra quam dici possit affluebat: et quantum in se fuit nullum a beneficio misericordiae excludebat. Et sicut in epitaphio Sabiniani papae legitur:
- Hic hominum vitia blando sermone removit,
- Nec culpis iudex, sed medicina fuit.
§23) Erat certe in hac virtute in tantum diffusus, ut ab imprudentibus in officio huius virtutis diiudicaretur nimius. Sed ille ad hoc obiectum, eleganter alludere solitus erat: “Ego,” inquit, “volo magis de misericordia misericorditer iudicari, quam de crudelitate crudeliter damnari.” Ut enim ait Ambrosius, Bonus est misericors homo, qui dum aliis subvenit, sibi consulit; et in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem qui novit ignoscere. Et vias Christi sequitur, qui carne suscepta maluit in hunc mundum redemptor venire, quam iudex. Unde et iste vir sanctus, ut praediximus, malebat esse culparum indultor, quam iudex.
§24) Ad hoc aliquotiens quod offerebatur libentissime accipiebat, ut haberet quod pauperibus distribueret. Implebatur semper in eo quod dicitur in Evangelio: “Omni habenti dabitur, et abundabit.”5 Vidimus enim multotiens marsupium illius ita exinanitum, ut quod daret fratribus non haberet, cum subito ex insperato veniebat sufficiens benedictio, unde sedaretur petentium vociferatio. Et ne generaliter haec persequendo, eius aliqua misericordiae opera specialiter ignorare videamur, quaedam hic sunt inserenda satis memoratu digna, quae fidem praebeant etiam iis quae nominatim non sunt ponenda.
§25) Quodam tempore cum apud Sanctum Dionysium Parisius pergeret, et per publicum iter incederet, offendit duos pueros fame et frigoris supplicio occubuisse, et sub oculis omnium (dictu miserabile) nudos et insepultos in media iacere via. Erat enim eo tempore fames valida, quae sui magnitudine pene totas Galliarum sive Aquitaniae oppresserat provincias. Compunctus itaque vir sanctus tali horrore equo desilivit, substitit: pollinctores mercede quaesivit: lanea veste, quam vulgo staminiam vocant, a dorso abstracta illorum nuditatem propriis manibus cooperuit: sepelivit: debitum mortuis obsequium persolvit: sicque coeptum iter tenuit. Si Martinus per totum orbem celebratur in dimidia tunica pauperi divisa; cur non et iste secundum sui speciem celebris habeatur in tunica integra, non uni vivo, sed duobus mortuis data?
§26) Multa proferri possent similia, nisi succumberent nostrae parvitatis ingenia. Sed tamen ne silentio premantur omnia: tali tunc temporis, ac deinceps per multos annos, incumbente miseria, in usus pauperum confregit plurima vasa ecclesiastica, et ornamenta insignia, inter quae etiam imperialem Henrici Imperatoris coronam; indignum iudicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi. In thesauris ecclesiae pauperibus datis divinis et humanis oraculis Laurentius praedicatur mirabilis, cui licet istum aequiparare non audeamus, tamen cunctis, quos vidimus, moderni temporis hominibus, quod sine praeiudicio cuiusquam dixerim, in suo ordine, in hac virtute praeferemus.
§27) Consuluit quibus potuit; et quibus perse non potuit, alios ut misererentur, rogavit. Cum enim non sufficeret tam acerbae famis praedictis temporibus omnium miseriis subvenire, vidimus eum vicos et ecclesias, quas poterat, circuire, ad eleemosynas faciendas principes, divites, mediocres suadere, dulcibus sermonibus ad misericordiam provocare, eisque inde plenissimam peccatorum remissionem libera voce de caelis repromittere. Ita vir sanctus quos non sufficiebat propriis alere sumptibus, iuvabat apud illos, quos poterat, sermonibus misericordiam suadentibus. Tali consultu multa certe millia pauperum cognovimus famis et mortis evasisse periculum.
§28) Nullius miseriam praeterivit: nullius necessitatem despexit: nullius infirmitatem perhorruit. Denique quidam sanctae Dei genitricis Aniciensis ecclesiae clericus secundum carnem nobilissimus, leprae contagio maculatus privatum sibi, veluti tantae corruptioni necessarium, iuxta Ligerim fluvium, quemdam delegerat locum, monasterio quod dicitur Volta contiguum. Quo adveniens Dei famulus, et hoc agnoscens, infirmo compatitur: solatiari ei in quibus illi necesse erat, fratribus imperat: requirit vero ipse miserabilis sancti viri privatum colloquium, et ut ad se accedat humiliter rogat per internuntium. Quod sanctus facere non recusavit, recolens dominicae humilitatis exemplum, qui etiam non rogatus venire voluit ad centurionis servum. Dum vero ad eum pervenitur, illius non exhorrescens miseriam, nobis, qui videbamus, valde mirantibus, in oscula ruit, amplexatur, et diu cum illo familiare colloquium participatur. O virum per omnia laude dignum, qui magis in homine naturae diligebat praerogativam, quam alicuius morbi expavescebat accedentem miseriam.
Caput VIII. Hospitalitas, humilitas, aliaeque virtutes.
§29) In suscipiendis hospitibus festivus erat et iocundus; nihilque sibi unquam deesse liberalis confidebat animus, sed in abundantia benedictionis Christi omnibus largiter erat profusus. Munditiam integritatis ita inviolabilem custodivit, ut Spiritus sancti mereretur fieri domicilium, et castissimae puritatis receptaculum. Humilitatis etiam tanta in eo fuit perfectio, ut ne ad modicum quidem notaretur in eo superbiae vestigium. Innocentia in illo non mediocriter reluxit. Ex suo affectu pensabat omnes, et sicut ipse erat alienus a felle malitiae, ita etiam aestimabat alios nullius doli peste corrumpi poste. Honestatis decore ita pollebat, ut in omni sua actione, huius virtutis pulchritudine, tamquam cuiusdam fulgoris resplenderet lumine. Nihil enim inhonestum, nihil indecorum illa sancta anima videre vel audire volebat. Veritatem corde retinebat, et ore proferebat. Mendacium vero tamquam pestiferum morbum modis omnibus cavebat. Humanae etiam laudis favores non requirebat, neque gloriam suam in ore hominum ponebat.
§30) Si quando vero a confratribus vel episcopis more ecclesiastico officiosis obsequiis suscipiebatur vel honorabatur, testor Iesum advocatum animae eius, quia talia non curabat omnino, et veluti quoddam nullius momenti pretium computabat. Tamen quia hoc sine scandalo plurimorum declinare non poterat, exterius quidem fraternum obsequium suscipiebat, sed interius a proposito humilis rigoris non discedebat.
§31) Conventus fratrum fortiter tenuit donec ad ipsa mortis extrema pervenit. O quam iocundus inter alios procedebat! Quam festivus in illo sancto choro medius stabat, a dextris et a sinistris prospiciens coronam novellae plantationis, memor illius versiculi Davidici carminis: “Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae!”6 Et quanto magis augebatur numerus fratrum, tanto magis quibusdam signis et certis indiciis declarabat sui animi gaudium. Et quia multotiens videbat quibusdam id oneri esse, solitus erat dicere: “Nolite, fratres, in augmentatione gregis contristari; cuius enim nutu et vocatione congregantur, eius providentia et miseratione gubernabuntur.” Multorum enim Pater extitit monachorum, quos de diversis conditionibus, diversis aetatibus, et temporibus Domino acquisivit. Alios namque in pueritia, alios in iuventute, alios in senectute accepit. Et quamvis in diversis ad eum venerint temporibus, tamen sub una moderatione discretionisque virtute, materna caritate, paterna sollicitudine fovit, nutrivit, et ex multis partibus, disparibusque moribus in unum corpus collegit.
§32) Quocumque exibat, quocumque procedebat, tanta sequebatur eum frequentia fratrum, ut iam non ducem et principem, sed revera putares eum esse archangelum monachorum. Hoc enim nomine censebat eum appellandum in sermonibus suis et epistolis Fulbertus ille sibi praecordialis amicus Carnotensis episcopus, in sanctitate laudabilis, in sapientia mirabilis, in cuius morte studium philosophiae in Francia periit, et gloria sacerdotum pene cecidit.
Caput IX. Fortitudo, patientia.
§33) Iam de fortitudine animi eius vel corporis pauca dicturi, etiam virtutis illius diffinitionem, iuxta veterem aestimationem adhibere debemus. Fortitudo est animum supra periculi metum agere, nihilque nisi turpia timere: tolerare fortiter prospera, vel adversa. Hac itaque fretus virtute quam fortis fuerit in repellendis inimicorum insidiis, quam patiens in tolerandis adversis dictu videtur difficile. Cerneres in illo hoc privilegium patientiae, quia iis, qui laeserant, tamquam alter David maiorem rependebat beneficii gratiam; et iis qui oderant potiorem, conservabat benevolentiam. Non valebant hunc adversa deiicere, nec prospera elevare.
§34) O quantas infestationes, et quam gravissimas insectationes a domesticis et extraneis ipsa sancta anima sustinuit, et praeter has quam duras corporis poenas in ieiuniis, in vigiliis, in orationibus, ipse sibi ascivit! Et quod libere dicendum est, post navigantis felicitatem, quibusdam vinculis et nexibus ferreis solo Deo teste membra sua ita damnaverat, ut vix humana caro hoc tolerare potuerit. Cilicium ei semper asperimum interius adhaerebat; desuper vero mediocri et communi veste indutus apparebat.
§35) Multiplices etiam et diversos labores sustinuit, pro pace ecclesiarum, pro statu locorum suorum, pro utilitate proximorum, et propriis periculis quaesivit tranquillitatem universorum. Scis etiam et tu misericors et miserator hominum Iesu Christe ad comprobandam eius patientiam quam gravissimos dolores et acerbos cruciatus, ex multo tempore, dederis sibi in occulto: et tamen in his omnibus invictum tenuit animum, tamquam bona terra fructum reddens in patientia, dicens se maiora mereri quam patiebatur supplicia. Animarum redemptor Domine, qui ad hoc percutis ut sanes, ad hoc mortificas ut vivifices, secundum multitudinem illius praeteritorum dolorum succedant sibi consolationes tuarum sanitatum et laetitia caelestium gaudiorum.
Caput X. Temperantia et moderatio.
§36) Temperantia quae ultima in catalogo propositarum virtutum est, in sui diffinitione modum et ordinem servat, eorum quae dicenda sunt, vel agenda. In quo virtutis officio tantum valuit, ut in omnibus actionibus et imperiis modum teneret, ordinem servaret, et discretus mirabiliter existeret. Ieiunia in aurigae modum secundum beatum Hieronymum, pro lassitudine et viribus corporis moderabatur; et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam reservaret. Cultus ipse nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. In corrigendis vitiis pro modo et tempore severus, in remittendis gratiosus, et in utroque aequa lance liberatus.
§37) Eae vero, quas proposuimus, in eo relucebant virtutes, et in has concurrebant ceterae omnes. Tota enim cerneres in illo exempla virtutum: ita in singulis eminebat, quasi ceteras non haberet: ita omnes retinebat, ut nulla deesset: ita etiam affabilem se et benevolum subiectis exhibebat, ut magis vellet diligi, quam timeri; magis prodesse, quam praeesse. Quis unquam de hoc viro quod displiceret audivit? Quis audivit ut crederet? Quis credidit ut non magis seipsum malignitatis et infamiae denotaret? Ipse enim personae sibi auctoritatem dabat, qui in omnibus suis actionibus conformis et compositus coram Deo et hominibus apparebat.
Caput XI. Magnificentia in aedificiis et ornatu ecclesiarum.
§38) Et praeter haec interiora, fuerunt in eo extrinsecus gloriosa studia in aedificiis locorum sanctorum construendis, renovandis, et ornamentis undecumque adquirendis. Demonstrat hoc Cluniacus suus principalis locus, in cunctis suis aedificiis interius et exterius, praeter parietes ecclesiae, ab ipso studiose renovatus, et ornamentis multipliciter adornatus. Ubi etiam in novissimis suis claustrum construxit columnis marmoreis ex ultimis partibus illius provinciae, ac per rapidissimos Durentiae, Rhodanique cursus non sine magno labore advectis mirabiliter decoratum. De quo solitus erat gloriari, ut iocundi erat habitus, invenisse se ligneum, et relinquere marmoreum, ad exemplum Octaviani Caesaris, quem describunt historiae Romam invenisse latericiam, et reliquisse marmoream. Incepit etiam ciborium super altare sancti Petri, cuius columnas vestivit argento, cum iugello pulchro opere decoratas.
§39) Iam vero de omnibus monasteriis suis. Quid Paterniacus ob Dei genitricis amorem sibi delectabilis locus? Romanum monasterium a fundo constructum?Locus sancti Victoris Genevensis, praeter suam antiquam et nobilem ecclesiam? Ex toto etiam suo tempore constructus Carus locus? Amberta valde celebris ecclesia, Rivus ex toto, Celsinanias, Silviniacus, translata Firmitas, monasterium Sancti Saturnini, apud Papiam sancti Maioli nobilissimus locus. Et praeter haec diversarum ecclesiarum multiplex numerus. Haec omnia illius industria suo tempore, in aedificiis, in possessionibus et ornamentis amplissime dilatata creverunt. Construxit etiam in ultimis vitae suae in praediolo genitorum suorum quoddam monasterium, Volta a revolutione aquae circumcurrentis nuncupatum, studioso opere decoratum: quod de reditibus suorum amicorum et parentum, prout potuit, ad serviendum Deo hereditavit, et competentibus libris et ornamentis decenter adornavit.
§40) Si inimici subsannaverint, vel amici reprehenderint me haec superflua posuisse, noverint profecto haec omnia ad virtutes animi eius spectare, et pro talibus patrocinia sanctorum feliciter promeruisse, atque coronam beatae retributionis iam a Domino percepisse.
Caput XII. Miracula.
§41) Signorum vero inquisitoribus, et meritum cuiusque in miraculi novitate metientibus id dicendum est, quia divinae dilectionis praerogativa ponitur non in occasione signorum, sed in perfectione virtutum. Neque enim miracula vel signa nos Deo commendant, sed virtutes operum perfectos esse demonstrant. Cum et Iudas simul cum apostolis signa fecerit, et reprobi in die iudicii foris a regno exclusi dicant: “Domine nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo multa signa fecimus?”7 Et ipse Dominus in Evangelio sanctis apostolis a praedicatione redeuntibus dicat: “Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subiecta sunt, sed in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis.”8
§42) Cum ergo haec ita sint, vanum est pro magno ducere quod constat reprobos aliquando cum electis habere. Tamen ne noster Odilo ab hac etiam gratia excludatur, dicenda sunt pauca de multis, quae Dominus noster ad laudem et gloriam suam, et ad illius meritum hominibus commendandum, ante mortem et post mortem dignatus sit demonstrare.
Caput XIII. Amor erga Virginem matrem.
§43) In exordio vero virtutum eius dicendum est quid illi contigerit, cum adhuc puer esset. Quod ne cui videatur incredibile, ab ipsis agnovi, quibus ipse solitus erat narrare. Dum adhuc puerulus in domo patris nutriretur, antequam etiam scholis daretur, contigit ut membrorum omnium pene virtute privaretur, incedendique vel per se movendi ei possibilitas negaretur. Accidit vero quadam die familiam patris eius de loco ad locum mutari, et infantem sub custodia nutricis servulorum ministerio baiulari. Cumque in medio itinere ad quamdam ecclesiam in honore Dei genitricis consecratam divertissent, deposuerunt puerulum cum sarcinulis, ante ostium eiusdem ecclesiae. Erant autem domus adiacentes eiusdem ecclesiae, in quibus necesse erat in illis quaedam victualia quaerere, dum vero diutius in his implicarentur, videns se puer solum relictum, inspiratione divina attractus, incepit tentare si quo modo ad ostium posset accedere, et ecclesiam Dei genitricis intrare. Itaque virtute qua poterat, manibus et pedibus reptando, ostium attigit: ecclesiam intravit: ad altare usque pervenit: pallam altaris manibus arripuit: deinde summo conamine brachiis in altum protensis, surgere conabatur, sed nodis diu male ligatis retinebatur. Vicit tamen divina virtus, sed integrans pueri languidos artus. Atque mirabili modo, Dei genitricis interventu, surgit, et stat super pedes sanus, et in circuitu altaris hac illacque discurrit. Clientes vero postmodum ad sarcinas redeuntes, et puerum non invenientes mirati valde, coeperunt illum ubique locorum requirere: et non invento nimis inter se conturbati, tandem casu ecclesiam introeunt, vagantem et discurrentem per ecclesiam conspiciunt, divinae virtutis potentiam recognoscunt, puerum laetabundi in ulnis suscipiunt, quo tendebant perveniunt, atque parentibus incolumem et sanum cum magna laetitia reddunt. Ostendebat iam Dominus in puero, quam gratus et acceptus sibi deberet esse in futuro, quem necdum pene loquentem, vel aliqua discernentem misericorditer liberavit a tantae contractionis vinculo. Erat etiam praesagium Dei Genitricis ecclesia, quam ipse dum ad liberam scientiam aetatemque pervenit, omnibus votis dilexit, coluit, atque pro viribus in omni vita sua glorificavit.
§44) Referunt etiam, quod iam adultus aetate, in ecclesiam simili modo in honore Dei Genitricis consecratam intraverit, et nullo alio, nisi Deo teste semetipsum collo mancipatum, eidem altari tradiderit, dicens: “O piissima Virgo et Mater Salvatoris omnium saeculorum, ab hodierna die, et deinceps me in tuo servitio habeto, atque in omnibus meis causis misericordissima advocatrix mihi semper adesto. Post Deum enim a modo nihil tibi praepono: et ultroneus in aeternum meipsum tamquam proprium servum tuo mancipatui trado.” Haec de pueritia eius dicta sufficiant.
Caput XIV. Alia eius miracula.
§45) Nunc veniendum est ad illa quae iam in perfectiori aetate positus, et regimine abbatiae decoratus, Domino cooperante fecerit. Verum plurima, quae in prima fronte dicturus sum, ipse non vidi, sed duobus monachis eius, Petro videlicet monasterii Sancti Maioli, quod apud Papiam est, Praeposito, viro scilicet religioso, et Syrone cuiusdam monasterii abbate, per adnotationem fratris Bosionis, mirae simplicitatis et innocentiae monachi, sicut rogaveram, dum hoc opus inciperem, referentibus agnovi. Fuerunt enim praedicti fratres probabiles viri, Patris Odilonis admodum familiarissimi, secretorum etiam illius in pluribus conscii, et itineris vel laboris per multa tempora socii; quapropter ea quae ab illis referuntur tanto credibilia sunt, quanto illos certissime constat narrare illa, quae oculis viderunt, auribus audierunt, manibus tractaverunt, atque ut certo tempore nobis et multis nota fierent prudenti memoriae commendaverunt. Ideo vero hanc nostram relationem probabilium virorum testimoniis cingimus, ne ab aemulis gratia cuiusdam falsae adulationis haec finxisse iudicemur. Sicut enim Gallus in Sulpicii Severi et Posthumiani dialogo refert de Martino: Non indiget ut mendaciis asseratur Odilo, quem Christus iam, ut pia fide credimus, glorificavit caelo, atque diversis virtutum signis celebriter commendat in mundo. Absit enim a me, nisi visa et experta, et a fidelibus personis, sive idoneis testibus relata, de tanto viro aliquid mendaciter fingere vel narrare.
§46) Quid iam agimus anima? Cur tam prolixas circumlocutionis moras innectimus? Sic differre volumus mortem, et vitam facere longiorem, quasi timeamus venire ad ultimum. Manet adhuc illa sententia primo homini data: “Terra es et in terram ibis. Quotquot post hanc venerunt, omnes praeterierunt, et mortis legem persoluerunt.”9 Mortui sunt patriarchae, prophetae, apostoli, reges, imperatores, principes, maiores et minores, et quotquot habuerunt initium nascendi, habent et conditionem moriendi. Excepti sunt Elias et Enoch, et ipsi in suo ordine temporibus Antichristi morituri. Moritur et Filius Dei. Aliter ipse, nos aliter: ille potestate, nos conditione: ille voluntate, nos necessitate: quamvis et ipse necessitate, quia pro liberatione, nisi enim ille moreretur . . .
Caput XV. Sancti Odilonis ultima peregrinatio, aegritudo, obitus.
§47) In extremis itaque vitae suae felicis memoriae Odilo per quinquennium novis iterum et gravissimis cruciatibus coepit vehementer affligi. Qui cum iam mortem vicinam sentiret, sanctorum apostolorum limina adiit, eo voto, ea spe, ut sibi sub protectione tantorum apostolorum debitum mortis exolueret, sicut semper in votis habuerat. Sed quia non est in hominis potestate via eius, aliter se res habuit, quam speravit.
§48) Mansit itaque ibi per quatuor menses, gravissima corporis detentus infirmitate. Aderat sibi dulcis memoriae Clementis Papae, de quo supra memoravimus, desiderabilis conlocutio, et apostolicae reverentiae benedictio. Frequens etiam monachorum et clericorum grata visitatio; inter quos saepius eum revisebat Dominus Laurentius archiepiscopus de Malsia, vir per omnia sanctissimus, in scripturis utriusque linguae, Graecae videlicet et Latinae facundissimus, istiusque nostri Patris familiarissimus, quorum uterque animus conglutinabatur individui amoris spiritu.
§49) Postquam vero contra spem convaluit fultus sanctorum apostolorum suffragiis, et munitus benedictionibus apostolicis ad propria rediit. Cluniacum venit, et ibi per totum fere annum, semetipsum, in quantum infirmitas concessit, vehementer ieiuniis et orationibus et vigiliis afflixit: fratres ibi manentes et supervenientes piis exhortationibus instruxit, et velocem sui corporis depositionem imminere praedixit. Decreverat post haec ut monasteria sua et cellas circuiret, fratres visitaret, paternis admonitionibus instruendo, ad meliora provocaret: et sic demum quocumque secederet, ibi sollicitus suam vocationem expectaret.
§50) Hoc opere incepto Silviniacum venitur, ubi praedecessor suus sanctus Maiolus moritur, et sepultus requiescit. Ibi itaque non paucis diebus commoratus, cum instaret iam Adventus Dominicae Nativitatis, et ipse tamquam vox praecurrens, de die in diem populo gaudia tantae festivitatis in sermone publice denuntiaret, subito illi sui diuturni cruciatus et antiquissimi dolores, simul ad vitalia congregantur, et de eius vita (heu pro dolor!) desperatur. Ut est ecclesiasticae consuetudinis, fratres cum psalmis ante eum veniunt: secundum apostolicam sententiam, oratio fidei super eum celebratur: mysterium vivifici corporis et sanguinis sumitur: pax fratribus praebetur: et ad ultimum illa salutifera Crux nostrae redemptionis, et imago crucifixi Domini nostri ad adorandum praesentatur.
§51) O Domine Iesu, in illa hora quae suspiria, qui gemitus fuerunt! Quae confessio et recordatio delictorum! Quae glorificatio tuae maiestatis! Quae invocatio tui nominis! Et quae memoria tuae passionis, et nostrae redemptionis! Ita enim suspensis oculis, et lacrymarum imbribus plenis contemplabatur, et compatiebatur tui vultus imaginem, quasi iterum te videret crucifigi et mori. Adstabat enim totus suspensus cum Maria matre, pertransibatque animam illius acerrimae compunctionis gladius. Advenerat sancti Silvestri pontificis festivitas, et vigilia expectatae circumcisionis, cum subito ante lucem magis ac magis urgeri coepit ad extrema mortis. Mysterium corporis et sanguinis Domini cum festinatione requirit, fideliter agnoscit, devotus sumit. Et ita sine ulla concussione corporis, et sine aliqua habitudine incompositae affectionis clausis oculis, in pace quievit. Decessit vero vir sanctus nocte circumcisionis Domini nostri Iesu Christi, in prima vigilia noctis, quae etiam Dominica habebatur, aetatis suae anno octogesimo septimo, ordinationis vero quinquagesimo sexto. Anno etiam Dominicae incarnationis millesimo quadragesimo nono.