Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Neophytae virginis et martyris


§1) Egregia virgo et martyr Christi Neophyta, secundum seculi dignitatem nobilis extitit et gloriosa, utpote regali progenie exorta; sed multum nobilior claruit laudabili morum compositione, et famosa virtutum opinione. Quae iugiter nominis sui attendens proprietatem, sensuum maturitate teneram transgressa est aetatem: quod continua sanctae conversationis novitate probatur, quia noviter genita interpretatur. Cuius parentum nomina licet antiqua oblivio subtraxerit; vere tamen constat, quod ex nobilissimo Israelitarum genere pater eius originem duxerit, ita ut de eadem tribu et parentela qua Dominus Christus processerit, ipse progenitus fuerit. Mater vero nihilominus soror germana beati Oswaldi regis et martyris extiterit.

§2) De quorum praeclara stirpe haec florida propago excrevit; quibus et ipsa non minori cultu Christianae religionis aequiparari potuit, et ubere virginitatis et martyrii fructu fertilior resplenduit. Quae dum in primaeva aetate eleganti forma coaevulas suas omnes praecelleret, et in conscientia gratiae caelestis incremento de die in diem subcresceret; tyrannus quidam ex partibus Hispaniae, non dispar ei ingenuitate, sed omnino dissimilis intentione, eamdem sibi nuptiali lege confoederare concupivit, et ad hoc impetrandum fideles legatos destinavit. Sed omnipotens Deus, cui complacuerunt tam merita parentum quam filiae desiderium, longe aliam mentem illis contulit; ut et ipsi filiam suam immortali sponso magis dedicare cuperent, et vota illius voluntati parentum concordarent, idque ad effectum perduci omnimodis optarent. Profecti vero legationem Domini sui parentibus puellae retulerunt, et se cum gaudio reversuros esse, si tamen id propter quod venerant obtinuissent, speraverunt. Sed spes illorum in contrarium versa est. Quare nec parentes praebuerunt assensum, nec filia recipere voluit triste nuntium; asserentes, quod non alia contradictionis caussa fuisset, nisi quod immortalem sponsum Regem Regum elegissent.

§3) Frustrato igitur labore, tristes reversi ad domum suam, retulerunt contradictionem parentum suorum, puellae constantiam, suique repudium, dicentes, quid caussae intercesserit quod desideriis illius par effectus consequi non potuerit. Hac ille relatione nimium permotus, impatientissime suam tulit repulsam, et honoris sui pertimuit incurrere detrimentum, si de formosissima, quod diu conceptum, non impleret desiderium. Igitur superni Iudicis iram prae amoris magnitudine non expavit, sed hoc solum magni doloris remedium existimavit, ut perfecta virgo, si aliquo modo fieri posset, violenter raperetur, et sic demum illius coniugio potiretur. Cum autem rumor pertulisset ad aures parentum, ab hoc coepto irrevocabilem existere eius animum; boni Pastoris custodiae oviculam suam devote commendarunt, et in monasterium quoddam sanctarum virginum, in finitima civitate situm, in honore sancti Martini et beatorum martyrum Fabiani et Sebastiani dedicatum, caelestibus disciplinis imbuendam tradiderunt. Ubi cum aliquamdiu moraretur, et probabiliter in omnibus quae ad sanctae conversationis studium pertinent, Deo digne et laudabiliter conversaretur, nulla fuit in tota congregatione, quam non praecelleret bonorum gressibus operum, congregans in promptuarium cordis sui splendidum caritatis oleum, obviam caelesti sponso exitura, et ad regales nuptias ornata lampade conscientiae introitura.

§4) Quid plura? Fama volante relatum est illi, de quo supra diximus, tyranno, quod ad portum salutis Deo devota confugisset virgo; et idcirco speravit se ad id quod ardenter concupivit, facilius posse contingere, perpendens eam parentum familiae que circumspectioni abesse. Inito igitur cum familiaribus suis imprudenti consilio, pravorum quorumdam hominum ad hoc negotium abuti elegit auxilio, ut fideliter si aliquando praefata virgo foras monasterium extra civitatem egrederetur, subito rapienda sibi proderetur. Quod et factum est. Dum enim illa diadematis Christi margarita tam ex omni parte lima disciplinae perfectissime fuisset expolita, et iam tempus remunerationis laboris illius immineret, quod in locum virgineo germini ante secula praeparatum per manum summi artificis componi deberet; quodam die, id est, feria sexta, primo diluculo, impetrata permissione, cum octo convirginalibus suis processit, et orationis caussa ad templum Sancti Bartholomaei extra civitatem declinavit. Quod dum sedulo pia intentione fecisset, et hoc ille nequam homo per proditores comperisset; convocatis secum complicibus suis in transitu ancillarum Dei insidiose latuit, et agnas simpliciter ambulantes ut lupus rapax ferociter rapuit. Illae autem vociferantes clamitabant ad Dominum, ne ab eo desererentur, ne lampades earum igne divino succensae extinguerentur, ne virginea corpora foedis amplexibus contaminarentur. Coepit itaque ille impius praedo, hostis pudicitiae, pirata castitatis, primo blandis sermonibus intrepidas mentes puellarum, copiosa divitiarum promissione, ad consensum suae suorumque voluptatis allicere; deinde dirae mortis comminatione deterrere. Sed lapides caelestis sanctuarii nulla poterant impulsione de suae rectitudinis statu moveri, ut vel prosperis extollerentur, vel adversis deiicerentur.

§5) Videns igitur unanimiter earum constantiam, et in omnibus infatigabilem in sancta professione perseverantiam, primo in beatam virginem Neophytam furoris sui crudelitatem exercuit, ita ut transfixam gladiis, manibus et brachiis pedibusque singulatim abscissis, decollari iusserit; deinde singulas ferro trucidari praeceperit. Talis est militum Christi triumphus, ut potius eligant bene moriendo in carne, in anima vivere, quam male vivendo in carne, in anima mori peccando. Quod manifesto declaratur in praefatis virginibus, quae decurso huius mundi stadio dignae factae sunt supernae remunerationis bravio: nam ab angelis susceptae, et ad consortium virginalis collegii perductae, duplices coronas a iusto meritorum recompensatore acceperunt; alteras quidem pro virginitatis perseverantia, alteras vero pro martyrii palma. Beata autem Neophyta quia plus ceteris afflicta est immanitate passionis, ei Dominus ampliavit mensuram remunerationis; ita ut annuatim in eius solennitate, ipsius interventu, triginta redimantur animae; et a quocumque eius memoria digne celebretur, caelesti mercede remuneretur.

§6) Satiata igitur rabie nefandi percussoris, et sanctarum corporibus bestiarum dentibus in campo relictis, non defuit qui haec nuntiaret sanctae Neophytae parentibus, devotas Deo gratiarum actiones re comperta referentibus, eo quod talem filiam genuerunt, quam nec blandimenta, nec terrores a caritate immortalis sponsi separare potuerunt. Maturata igitur profectione, perfusa roseo sanguine membra repererunt, quae cuidam vasi ad hoc officium idoneo imposuerunt; et deferentes ad quoddam monasterium Sancti Stephani Protomartyris dedicatum extra civitatem, exequiis occulte completis sepelierunt: sed immensa Domini pietas tam sacri corporis thesaurum latere non sinebat in perpetuum, quia prodentibus miraculis cuius esset meriti est manifestatum. Cuius etiam sanctissimae virginis dum dies passionis ignoraretur, cuidam Christi Confessori, revelante Spiritu sancto, est manifestatum; videlicet quod pridie Nonas Ianuarii ingressa sit portam caelestis sanctuarii, ubi in conspectu Dei et Agni decantat canticum novum virginibus sacris singulare, propter castitatis et angelicae conversationis meritum.

§7) Egestis igitur de terra sanctissimis reliquiis, et per beatum Gregorium Papam Romam translatis, post longo tempore regnante Conrado glorioso Imperatore, et cum religiosa Gisela Imperatrice Augusta hoc impetrante, quo Dominus voluit, id est, in Lympurgense coenobium ipsis fundatoribus aedificatum, sunt translatae: cuius intercessione et meritis tribuat nobis omnipotens Dominus, ut tam sobrie, tam iuste, tam pie in hoc saeculo vivamus, ut ad sidereas mansiones immaculati perveniamus. Amen.