Vita Mochuae sive Cuani, abbatis in Hibernia
Caput I. Sanctus Mochua ex milite monachus.
§1) Clarus genere vir erat, nomine Mochua, filius Lonani ex Lugne trahens originem. Hic in primaeva aetate vir erat multum bellicosus, ac de hostibus suis semper victoriam habens. Triginta annis sic laicaliter vixit, antequam militiam Christi exerceret.
§2) Sed expletis triginta illis annis divina inspiratione admonitus et Domini timoris telo percussus ad fidem Christi conversus et monachus factus, clericalem assumpsit habitum. Cui avunculus suus quamdam villam donavit: quam sanctus Mochua cum omnibus suis rebus incendi iussit, ne de peccatoris eleemosynis vel possessionibus famulus Christi portionem aliquam haberet. Post haec vir Dei ad locum, qui hodie Teach-Mochua, quae principalis scilicet sedes eius est, divina promissione devenit. Hunc locum ipse in nomine aedificavit, et multis signis et miraculis adornavit.
Caput II. Mochuae miracula. Spiritus superbiae a sancto Colmano depulsus. Ignis divinitus accensus.
§3) Inter eiusdem sancti insignia miracula hoc quod sequitur celebriter commemoratur. Quidam namque nobilis et sapiens clericus, nomine Colman-Ela, cum quadam die cellam suam apud Glernssen circuiret; tunc de statu suo et corporis pulchritudine et scientiae suae profunditate spiritu superbiae inflatus, mundana de se sapiebat. Postquam autem sederet in cubili suo sic elatus, omnem suam scientiam ac si nihil ante scivisset, penitus tradidit oblivioni. Stupescens igitur super hoc et non modicum admirans, nocte sequenti ieiunavit, Deum suppliciter exorans, ut a se spiritum ignorantiae dignaretur tollere, et pristinam scientiam restituere. Cui angelus in somnis apparens ait: “Colmane, cur ieiunas? Quid petis ut tibi det Deus?” Respondit Colmanus: “Peto ut mihi scientia, quam ante habui, a Deo restituatur.” Et ait angelus: “Id quod quis,” inquit, “habebis.” Et Colmanus, “Cui,” inquit, “commisit Deus mei curam?” Et angelus: “Vade,” inquit, “ad sanctum Mochua, qui te de tua superbia et ignorantia liberabit.”
§4) Colmanus igitur cum quindecim aliis honestis clericis iter aggrediens, ad cellam viri Dei recto itinere pervenit. Sanctum vero Mochua rusticano habitu indutum, virgasque portantem in humeris suis, extra villam invenit. Colmanum vero intuens sanctus Mochua ipsum salutavit: dumque mutuo sic salutassent, ecce subito quaedam avicula virgarum illarum summitati insidens, garriendo quasi unum versum cecinit. Quo audito sanctus Mochua interrogavit quid avicula illa cecinisset. Cui Colmanus se nescire respondit. Sanctus Mochua dixit: “Mira refers, dum ego qui numquam novi scripturas, id quod cecinit intelligo.” Et iterum ait: “Hoc,” inquit, “dicit avis: Nullum verbum de scientia, quam tu habuisti, menti tuae nunc inhaeret.” Tum Colmanus dixit, “Fateor,” inquit, “me nihil scire, et ideo Deus me misit ad te ut saner.” Tunc sanctus Mochua ait: “Spiritus immundus, qui in te habitat, exeat a te. Sic enim concessum est ei ad tempus in te habitare.” Illico audito viri Dei imperio, daemon a Colmano discessit, ac sua scientia plenarie est ei restituta. Ipso enim elationis suae culpam recognoscente, atque lumine gratiae cor illustrante, princeps tenebrarum effugatus est.
§5) Tunc hoc miraculo ostenso sanctus Mochua Colmanum cum suis ad cellam suam perduxit, et ut ignis et balneum ad eos portraretur a suis, praecepit: cui quidam de clericis sancti Colmani ait: “Non igne,” inquit, “terreno soliti sumus calefieri, nec balneum nostrum cum eo praeparari consuevit.” Quo audito sanctus Mochua palmas mundas suas ad caelum extendens, ignem de caelo petivit, et exaudita est oratio eius, quia lapis ignitus de caelo lapsus per cacumen domus, ubi erat, in foco cecidit, ex quo copiosus ignis pro necessitatibus fratrum est constructus.
Caput III. Sancti Fintani superbia lepra castigatur. Eam Mochua depellit.
§6) Quodam alio tempore vir sanctus, Munnu nomine, dum in cella sua triduo moram faceret, angelica visione, qua quotidie visitabatur, per idem tempus frustrabatur. Cumque angelus Domini post triduum se viro Dei praesentaret, et ab eo cur tantam moram faceret sciscitaretur, respondit: “Sancti,” inquit, “caelicolae communem conventum atque concilium habuerunt, expectantes animam cuiusdam viri sancti, nomine Molua, qui viam universae carnis ingressurus erat: et haec causa retardationis meae fuit ne ad te tempore solito venirem.” Ad quem sanctus Munnu dixit: “In quibus,” inquit, “meritis vir ille praecellebat vitam meam, dum sic sim neglectus?” Cui angelus respondit: “Faciebat,” inquit, “dum vixit, quod tu non facis, quia quamdiu vitam duxit in terris, nulli praesenti maledixit, nec absenti umquam detraxit. Insuper et dispositionem omnis temporis secundum divinam voluntatem sive in serenitate sive in tempestate aequanimiter sustinuit, et commendavit. Tu quoque superbus es, et Dominus tuus vult ut humilieris.” Cui sanctus Munnu respondit: “Libenter sufferam si quod ipse elegero a Deo meo mihi concedatur.” Cui angelus: “Quod petis a Deo tibi concessum est.” Tunc ait Munnu: “Lepram mihi inter infirmitates corporales eligo.” Per verbum ergo angeli sanctus Munnu leprosus factus est, et lepram illam usque ad septem annos sustinuit.
§7) Completis vero septem illis annis cum magna animi patientia, ecce idem angelus ad eum rediens virum Dei consolatus est dicens, “Quia,” inquit, “patienter tuam infirmitatem hucusque sustinuisti, ideo modo a Deo tuo concessum est tibi et finem laboribus imponere et munditiam a lepra tua obtinere.” Ad quem iterum sanctus Munnu ait: “Cui,” inquit, “commisit Dominus curam sanitatis meae recuperandae?” Et angelus ad eum: “Sancto Mochua,” inquit. His dictis sanctus Munnu iter arripuit, et ad cellam viri Dei properavit. Cumque ad locum sancti Mochua pervenisset, diversorium inibi introivit, et domum ingrediens, et neminem ibi reperiens, sed nudum vestibulum; pelliculam quamdam, quam ibi invenit, sibi supposuit, et super eam cubans vermes, qui de eius corpore per pavimentum transibant, cum scopa quadam ad se recolligebat, et in locum unde exierant remittebat. Cumque sanctus Mochua tunc absens foret, spiritu ei revelante ad cellam accelerans, angelicam administrationem supra domum in qua vir Dei sedebat, aspiciens, ministrum qui eum comitabatur ad videndum quis domi foret sine mora praemisit: cumque domum intrasset, cernens hominem calvum, leprosum, ulcerosis plagis horribilem, pavore attonitus, et stupescens de domo festinans, illum quem in domo viderat sancto Mochuae nuntiando descripserat. Audiens vir Dei hominis descriptionem, et intelligens eum esse sanctum Munnum ait: “Vere,” inquit, “vir Dei Munnu est, qui a Deo ad me missus est ut a lepra sua curetur.” Tunc domum intrans virum Dei amplexatus est, et a vertice capitis lingua eum lambens pristinae sanitati eum restituit: et quod ceteris difficilius erat, nares eius emungens tribus vicibus successive ore sacro sumens tria extraxit phlegmata, sed meritis utriusque, ut reor, haectria phlegmata conversa sunt in tria auri obrizi talenta, quae in eius scrinio velut tria aurea poma recondita sunt. Postquam vir Dei mirifice sic fuit curatus, ad cellam suam laudans Deum suum reversus est. Postquam vero beatus Munnu iam a lepra curatus est, cum ad medium pervenisset iter pes alicuius equi, qui currum eius ferebat, fractus est: quod cum sanctus Mochua percepisset, cervum de monte vicino vocavit, qui se sponte currui subiiciens, mansueti equi ministerium implens, vir Dei Munnu ad domum suam prospere ductus est.
Caput IV. Serenitas et fluminis traiectio miraculosa, Mochuae precibus.
§8) Interea sanctissimus vir Kienanus cum furore spiritus ecclesiam coepit Domino aedificare lapideam, quia ante in Hibernia non fuit usus construendi ex lapidibus ecclesias. Eo quoque tempore contigit opus quoddam retardari atque impediri eo quod caementarii ceterique operarii dicebant, quod si pluvia vel imber inter duos colles circumpositos umquam difflueret, illi mox ab eo desisterent: quo audito sanctus Kienanus singulos Hiberniae sanctos sanctasque adiens rogabat ut aeris serenitatem a Deo pro complendo opere impetrarent. Cumque a singulis aliquod tempus serenitatis, utpote septimanam ab uno, mensem ab alio, et tres menses ab alio obtineret, et adhuc ad opus complendum unius anni indigeret spatio; quadam nocte vir Dei ieiunans Deum rogavit ut sibi revelaret ad quem sanctorum se pro anno illo obtinendo converteret: et qui revelat mysteria, eum docuit ut ad cellam sancti Mochuae, quae Domus Mochua modo dicitur, properaret pro obtinenda sua petitione: et cum illuc cum decem quinque clericis veniret, honorifice est receptus et quod petierat adeptus est. Nam orante sancto Mochua et ieiunante, a datore superno serenitatem unius anni cum dimidio pro complendo opere illo obtinuit.
§9) Hoc igitur dono concesso sanctus Mochua Kienanum rogavit, ut opere illo completo nuntiaretur ei ut ad consecrationem ecclesiae veniret, et ad primae noctis procurationem superventuris annonam provideret. His quoque peractis sanctus Mochua duxit beatum Kienanum cum suis usque ad flumen cui nomen est Lyncorchaygi, quae est aqua valde impetuosa pro tempore. Cumque aquam illam violentam ac rapidam clerici cernerent, pro tempore illo immeabilem sine scapha iudicarunt; tunc sanctus Mochua pallium suum in virtute illius qui in pallio Eliae desiccavit aquas Iordanis, misit super aquas, et in eo sanctum Kienanum cum suis quindecim discipulis ultra flumen tamquam in rate tutissima transvexit. Sancto igitur Kienano cum suis ad cellam suam properantibus, pallium latum caritatis sanctus Mochua non complicatum in aliquo, nec humefactum, ad ipsum reversum est.
Caput V. Cervi caesi ac comesti, vitae restituti, Mochuae meritis.
§10) Completo ergo sancti Kienani opere ad sanctum Mochua nuntium misit, ut ad suam ecclesiam consecrandam, sicut promiserat, perveniret: tunc audito nuntio sanctus vir iter arripiens, ac per montem cui nomen Mairg transitum faciens, duodecim cervos, quos ibi reperit, secum tamquam boves domesticos ducens singulos lignis oneravit, ac sic ad ecclesiam sancti Kienani perduxit. Cumque ligna de cervis deponerentur super eosdem iussit vir Dei aquam ad carnes eorum coquendas deferri. Quod et factum est. Post haec sanctus Mochua iussit cervos illos occidi omnes, ossa tamen eorum usque in crastinum illibate conservari: satiatis igitur turbis pauperum atque aliis qui aderant de venatione mirabili sancti Mochuae, die crastina cervorum ossa coram viris Dei collecta sunt. Quibus ut in propria resurgent forma sanctus Mochua in virtute illius mandavit, qui Lazarum foetentem solo verbo ad vitam revocavit. Et statim ossa illa arida carnem et pellem induerunt, et spiritum vivificum assumunt, atque in pristini vigoris motum membra extendunt. His in laudem Dei peractis atque ipsa ecclesia consecrata sanctus Mochua cum cervis illis mirifice resuscitatis usque ad montem unde eos assumpserat regressus est: atque ibidem eos dimittens ad cellam suam pervenit: et hi cervi duodecim, ut a pluribus fertur, adhuc in monte illo ab aliquibus cernuntur temporibus.
Caput VI. Mochuae aedificia, mors.
§11) Sanctus vero confessor Christi Mochua in praefata ecclesia, quae Teach-Mochua dicitur, stabiliter permanens, fundatis ab eo in Hibernia triginta ecclesiis, et centum viginti cellis constructis; terrena gloria et amicorum frequentia et colloquio disturbatus secum deliberando, arbitrans quod nisi terrestrem illam gloriam reliquisset, caelestis gloriae particeps minime fieret, desertum ergo petens ad sanctum Patricium versus Aquilonarem terrae plagam gressum direxit.
§12) Sed multis locis peragratis, in quibus si desuper esset concessum permanere vellet, tandem in Ergithiallensium terram divino nutu devenit. Perlustrata quoque terra illa, postremo divina dispositione ad locum quemdam vocabulo Dayrinis pervenit. In hoc loco cum longaevus viator campanulam, quam manu gerebat, pulsabat, mox lingua eius in terram cecidit. Quo viso vir Dei non modicum doluit, eo quod locus momentaneus et quasi inhabitabilis esset. Ad ipsius vero consolationem angelus ad eum missus est, qui dixit ei: “Dictum est tibi a Domino Deo tuo, ut hunc locum inhabites, et ibidem ecclesiam construas.” Iussioni quoque divinae ipse per omnia se conformans, locum illum inhabitavit, et ibidem ecclesiam in nomine Domini aedificavit, quam et plurimis miraculis in vita et in morte decoravit. Ipse vero ibidem triginta annis persistens anno vitae suae nonagesimo nono, Kalendis Ianuarii feliciter quievit, praestante Domino nostro Iesu Christo, cui laus et imperium per infinita saecula, Amen.