Vita metrica Godefridi, comitis Capenbergensis in Westphalia
I. Beatus Godefridus se suaque Deo dicat.
- Spiritus aspira, mea tu pius intima gyra;
- Dextram tu regito, carmen et incipito.
- Mandemus chartae, metri vel pauperis arte,
- Nostro pro modulo, de Domini famulo.
- De Christi fido 1 cultore pio Godefrido,
- Qui decus ecclesiae, sol erat et patriae:
- Ex cuius vita nituit Westphalia tota:
- Splenduit in tenebris vir merito celebris.
- Inclitus iste satis, regalis nobilitatis
- Lampade magnificus, vir fuit angelicus. 10
- Hic comes est verus, quia facto rem comitatus
- Ornavit meritis officium comitis.
- In Domino fidens, mundanaque gaudia ridens,
- Non opibus tumuit, sed magis abstinuit,
- Sprevit et abiecit; sanctis habitacula fecit
- Christi, pauperibus, fratribus, hospitibus.
- Castrum mutari praecepit, et evacuari
- Praedonum coetu belligeroque metu.
- Templum mutavit, conuersis castra dicavit,
- Laudeque perpetua psallere fecit ea. 20
- Tum manibus plenis sua distribuebat egenis,
- Mandans assidue fratribus, ut 2 viduae
- Sustentarentur; inopes omnes alerentur:
- Fovit enim miseros ut 3 proprios pueros:
- Omnes pupillas, maiores atque pusillas,
- Ut pater excoluit, dum super his doluit.
- Praecepti finis dilectio de peregrinis
- Sanctum commovit: nam domus his patuit;
- His et opem 4 victus impendit vir benedictus,
- Vir caecis oculus, debilibus baculus, 30
- Patronus patrum, pia consolatio matrum,
- Vir robur iuvenum, praesidiumque senum,
- Vir sacer et iustus, quamvis pietate venustus,
- Vir bonus et patiens, nil reprobum faciens:
- Cuius honestatis dotes vel strenuitatis
- Quomodo dinumero cum careant numero?
- Ipse domum struxit, ad quam pius agmina duxit
- Membrorum Domini, quae modo commemini.
- Hisque pedes lavit, mensam cum pane locavit,
- Nummos distribuit cuilibet, ut potuit. 40
- Nec suffecit ei, quod egentum pauperiei
- Mens sale condita subveniebat ita;
- Quin et inops factus, ad fratris pauperis actus
- Sese deiiceret, cunctaque perficeret.
- Cunctis pareret, quae 5 Patris norma iuberet,
- Iussis 6 praelati promptulus arcta pati,
- Cuius ad edicta patriaque domoque relicta,
- Devotus nimium pertulit exilium.
- Angelicus vultu, venerandus paupere cultu,
- Pauper, pauperibus umbra, medela, cibus. 50
II. Infestatur a socero.
- Sed quia (ceu nostis) semper fremit invidus hostis,
- Haec minime patitur, talia persequitur.
- Commovet arma foris, iacit 7 intus tela doloris,
- Scandala molitur, quae valet aggreditur.
- Suscitat et quemdam, personam dico pavendam,
- Armis terribilem, nequitiis habilem.
- Iste virum mirae laudis praesumpsit adire,
- Armis concutere, fraudibus appetere.
- Ipsius ille tamen fuerat socer, unde iuvamen
- Debebat potius foederis ut socius. 60
- Sed fraudis gnarum, praedonis pectus avarum,
- Intuitu scelerum non reputat generum.
- Ingerit imo minas, terrores, atque rapinas,
- Lecta militia tendit ad exitia.
- At summus custos, solitus defendere iustos,
- Elusit tumidum, reppulit et cupidum.
- Qui Saulis more multo bacchando furore,
- In famulum Domini saevit inops animi.
- Sed veluti Dauid Saulis molimina cavit,
- Sic reprobi facinus destituit Dominus. 70
- Insuper antiquus draco suadet quod vir iniquus
- In generum placitat, fictitium recitat.
- Nam subtracta sibi deposcit debita scribi,
- Invidia tabens, nil rationis habens.
- Nam plus debebat is, debita qui repetebat;
- Quodque brevi spatio deservit ratio.
- Nam vir facundus, nulli virtute secundus,
- Accitus placito, non tamen ex merito;
- Certius est certo quod claruit ore diserto,
- Ostenditque reum 8 qui maculavit eum, 80
- Prannum 9 confutans, nulla formidine nutans, 10
- Sed ratione potens, iustitiaque nitens.
- Sic pro te, Christe, sanctus sustollitur iste,
- Per mala perficiens, dura pie patiens.
- Ut sit enim dignus lauro, par redditur auro,
- Flamma quod ex varia purificat scoria.
- Hostis et invitus licet insidiando 11 peritus,
- Auget ei meritum, dum parat interitum.
- Quot tentamentis impugnat, tot documentis
- Erudit hunc nolens et nimis inde dolens. 90
- At virtus mentem quia corripit insipientem,
- Sic miserans miserum corripit hic socerum:
- Quid miser insanis! Quam gloria vexat inanis,
- Urit avaritiae pestis et invidiae!
- Divitias quare sic insectaris avare?
- Quis status est hominis? Nonne putredo, cinis?
- Num 12 quamvis dives fueris per saecula vives?
- An quis opum cumulum detulit ad tumulum?
- Restat nonne mori? Mors cui, dic, parcit honori?
- Qualescumque sumus nonne favilla et humus? 13 100
- At non poenarum dolor excruciabat 14 avarum:
- Flammeus inde vigor, frigoris inde rigor.
- Sic malus arctatur, ut frigore nunc patiatur,
- Alterutretque vicem flamma rotando picem.
- Illic 15 vermis edit morsu, draco vipera laedit,
- Semper ubi fletus continuusque metus.
- Dentes cum strident, stridores tartara rident:
- Tempore nunc placito talia perspicito.
- Prospice ne quaestus turpis tibi praeparet aestus,
- Et quae 16 supplicia nutrit avaritia. 110
- Membris eductus si veneris ad loca luctus,
- Stringit te penitus mors sine spe reditus.
- Tum gratis fundes lacrimas, vel pectora tundes:
- Nam quis tunc redimit, mors ibi non perimit,
- Tortor ubi durat, nec votum flebile curat,
- Daemonis in facie sulphura cum glacie?
- Nunc quos fraudasti vel inique despoliasti,
- His sua restitue, deque tuo tribue.
- Sic rogo procura mala devitare futura;
- Sic metuenda pave, iamque cavenda cave. 120
- Defle commissum, sic evasurus abyssum:
- Invenies etiam fructibus his veniam.
- Sic incantabat sapiens, aspisque negabat
- Auditum crebris sueta tegi tenebris.
- Hic docet aeterna; placet illi tetra cauerna,
- Cordis tartarea dum latet in fovea.
- Cuius erat finis qualem dictavit n[…]
- Qui reprobum stygio destinat exitio.
- At servus Domini, comperta morte tyranni,
- Fletibus incubuit, utque David doluit: 130
- Agnoscens vere talem tormenta manere,
- Qui non poenituit raptave restituit.
- Sic erat affectus pietatis flendo retectus,
- Qui super hunc doluit, huic mala quae voluit.
- Ecce sequar morum, quos patrum vita piorum
- Nobis proponit, pagina ceu meminit.
- Perdit primatum Samuel, populique reatum
- Votis attenuat, ne mala gens pereat.
- Haec cum bacchatur, Moysem lapidare minatur;
- Ille tamen precibus praestat opem trucibus. 140
- Haec exempla boni sectatur vita patroni,
- Sanctis praefatis aequiparanda satis.
III. Franco raptor mortem ei minatur, famuli amicique varie obstrepunt.
- Hic nec omittatur quod martyr iure vocatur
- Ille Dei famulus, cuius erat iugulus
- Ensi praedonis in spe subiectus agonis,
- In spe martyrii non pavidus gladii.
- Matronamque sibi cum iam rapuisset, eamque
- Franco deveheret, nec revehi sineret:
- Obvius est factus raptori flens homo sanctus
- […] Forte via: mens patet ecce pia. 150
- Quippe furens ille cum dat convicia 17 mille,
- Inque Dei famulum vertitur ad capulum,
- Mucronem stringens, ut perficiat scelus ingens;
- Iste parat tumulum 18 sanguinis in titulum.
- Ut comes hoc gessit, dextram miser ille repressit;
- Nec peragens odium, continuit gladium.
- Iste tamen voto fervens ac pectore toto
- Testis erat roseus, sanguine purpureus.
- Iure coronatur, cui mens tam firma dabatur,
- Cuique fides valida, spes erat et solida. 160
- Intus vexabant famuli, qui coepta vetabant;
- Dumque reclamabant, murmura multa dabant,
- Dicentes: Quare praesumis hoc tolerare?
- Hic vecors nimium perdidit ingenium.
- En desolamur, et tamquam decapitamur.
- Quis iam (pro facinus) noster erit dominus?
- Hunc captivemus igitur, vinclisque domemus,
- Dum sensus redeat, sic neque desipiat.
- Multum delinquit, qui sic sua membra relinquit,
- Quo magis evaderet seu caput et gereret. 170
- Sic sic pulsatus doctoris verna beatus
- Omnia sustinuit, sicque pie monuit.
- At noster praesul non rectus denuo consul,
- Sancto consuluit, institit, et voluit,
- ut servaretur 19 locus hic, aliusque daretur,
- Laude Dei resonus propositoque bonus.
- Dicens, Westfalis fieri dispendia, talis
- Ac tam magnifici perditione loci.
- Hoc acclamabant reliqui, sanctumque gravabant,
- Ipsum dum variis detraherent studiis. 180
- Sed frustra nisi, veluti cedrum paradisi
- Possent concutere, quo minus excutere.
- Dum patuit telis, pulsabaturque querelis,
- Omnibus eminuit, nil mali sustinuit.
- Stabat fundatus in petra vir memoratus,
- Flamina non metuens, flumina despiciens.
- Et respondit eis, tamquam vere Pharisaeis:
- Frustra nitimini, me famulum Domini
- A voto coepto deflectere, sicut inepto:
- Reddere disposui, quod bene proposui. 190
- Ipsum castellum, de quo violentia, bellum,
- Caedes, et varia prodierant spolia,
- Ipsum mutabo penitus, Christoque dicabo,
- Ut resonent in eo cantica digna Deo.
- Nullius terror, sed nec cuiuslibet error,
- Hoc a corde meo tollet, agente Deo.
- Num debebo pati, praedones ut scelerati
- Hic latebras quaerant, priscaque foeda gerant?
- Num debebo pati, plures ut despoliati,
- Ob mala quae tulerant, limina nostra terant, 200
- Se deplorantes, et in altum vociferantes,
- Ut iudex Dominus puniat hoc facinus;
- Se lamentantes, et amaro corde precantes,
- Ut locus hic pereat, et comes intereat?
- Num precor ista sinam, non propulsando rapinam?
- Absit: non patiar, ne reus efficiar.
- Tantum, Rex Christe, tibi complaceat locus iste,
- Quem tibi sincero munus amore fero.
- Sed neque solamen subtraxit, dulceque […]20
- Cum praedux humilis spem tribuit famulis, 210
- Dicens: Gaudete potius, Dominumque timete;
- En ego reddo Deo me Dominoque meo.
- Et mihi iungantur, caput et sua membra sequantur:
- Me quisquis sequitur, par meus efficitur.
- Servi personae paritas datur aequa coronae;
- Quin etiam potior, si fuerit probior.
- Una fides, unus baptismus, et Deus unus,
- Quantumvis humilem reddit ei similem.
- Haec attendentes, ad Christum vertite mentes,
- Qui sine persona dat sua cuique bona. 220
- His accenduntur quidam, Dominumque sequuntur,
- Mirantes equidem verba virique fidem.
IV. Religiosae eius virtutes.
- Huic fuit indulta lacrimarum gratia multa,
- Flebat enim secum, vota ferendo precum.
- Quin etiam flebat, quando conventus edebat,
- Illic ipse sedens, atque parumper edens.
- Nam ieiunabat crebro, corpusque domabat,
- Hausit amara libens, saepe fluenta bibens;
- Et sunt mirati fratres lamenta beati,
- Quod nec desineret, quando cibum caperet. 230
- At 21 secum fatur aliquis: Cur sic lacrimatur?
- Aestimo propterea quod videt obsequia
- Christi fervere, laetatur et ipse videre,
- Hic ubi iam pridem nemo putare quidem
- Posset, tale bonum fieri de monte latronum,
- Praedonumque domo? Sanctus ob 22 hoc flet homo.
- Aut etiam plangit, et eum dolor intimus angit,
- Pro desiderio, quo cupit exilio
- Tentus praesenti, convivere Cunctipotenti,
- Mundo posthabito, corpore deposito. 240
- Nec consolatur, penitus donec mereatur
- Hoc fungi dono perpetuoque bono.
- Aut vice pleraque pro caussa plangit utraque,
- Nunc grates memorans, nuncque mori properans.
- Et merito: namque caussam commendat utramque
- Cum titulo fidei gratia multa Dei.
- Haec mihi narravit, qui 23 praesens ista notavit
- Quae retuli meditans pluribus et recitans.
- Constans ipse satis in proposito pietatis,
- Segnibus obstabat dogmaque 24 tale dabat: 250
- Omni nos hora nitamur ad anteriora;
- Praestet ubique rigor propositique vigor.
- Nemo lassetur, ad fortia quisque paretur,
- Nemo resoluatur, ampla corona datur.
- Afficior grate super ordinis integritate,
- De lapsu vero sedulo moestus ero.
- Normam praetendo super ordine non metuendo:
- Exemplum capiat quilibet, ut sapiat.
- Nonne trahunt proram sursum per fluminis oram,
- Qui se navigio crediderint 25 fluvio. 260
- Cur? Quia pelluntur undis, minimeque sinuntur
- Undarum strepitu currere pro libitu.
- Impetus undarum, vehemens impulsus aquarum
- Cursum navis agit, inferiusque 26 trahit.
- Exemplo tali, fratres, in spirituali
- Ordine res geritur, si bene perspicitur.
- Ecce laboramus, ut in ordine proficiamus,
- Licet propositum, nil agitur vetitum.
- Relligio floret, dilectio mutua fervet,
- Omnes prospiciunt, avia despiciunt. 270
- Sed post fervorem timeo restare teporem;
- Ultimo prospicio prona tibi hoc vitio
- Vos vexilliferi, constantes atque severi,
- Non cum segnitie stemus in hac acie.
- Cum galea, scuto, gladio fungamur 27 acuto
- Sit simul in dextra lancea cum pharetra.
- Loricae tegumen, teli non desit acumen;
- Hac ne militia vos feriant vitia.
- Tergum non demus, magis hostis terga fugemus,
- ut quod iter teneat posteritas videat. 280
- Quod si sectari non vult, nobis reputari
- Pro culpa nequeat, cum via dux pateat.
- Sancti vexati sunt olim, nec superati,
- Nullo supplicio, vel prece, vel pretio:
- Horum miremur vestigia, nec pigritemur
- Spe confortati quaeque molesta pati.
- Sic est affatus nutantes iste beatus,
- Accendens tepidos, et solidans trepidos.
- Vere laudandus vir plane magnificandus,
- Qui verbo movit, utiliter docuit. 290
- Sed 28 quis miretur, si dogmate clarus habetur
- Vir tam conspicuus, moribus innocuus?
- Eius doctrina fuit afflictis medicina,
- Dulcia persuadens, pneumatis imbre 29 madens.
- Pectore iucundo clarebat et ore rotundo,
- Multos aedificans, cordaque laetificans.
- Ipseque Norbertus sacro Pater ore disertus
- Munus id obstupuit, quod minime tacuit.
- Nam congaudendo dixit: Cum multa dicendo
- Lassatus fuero, spe maculatus ero; 300
- Hic quod facundus lingua, sensuque profundus,
- Pro me doctor erit; hoc equidem poterit.
- Nam socium lassus ut suscitat in grege cervus,
- Cum fugit in vanum qui timet ora canum.
- Hic excurret ita pro me, linguaque perita
- Multis proficiet, instruet, erudiet.
- Vir sacer audivit, quod custodire cupivit;
- Nam non fugit eum, sic docuisse Deum:
- Quod sum mansuetus, humili quoque corde quietus,
- Ex me colligite, discite, conspicite. 310
- Restat mansuetis internae pausa quietis,
- Qui fuerint humiles corde, mihi similes.
- Praeterea mitis fuit hic sine turbine litis,
- Vocibus his parens, atque tumore carens.
- Quanto nobilitas maior saeclique potestas;
- Tanto prae famulis claruit hic humilis.
- Turbidus expavit dum quis nomen 30 replicavit
- Antiquum comitis: Quidque, rogo, facitis?
- Quid me turbatis? inquit, talique gravatis
- Nomine, quod 31 vereor, quoque minus moveor? 320
- Multum quippe mali gessi sub nomine tali,
- Hoc nomen 32 comitis obstitit illicitis.
- Hoc lamentandum nunc est, fletuque piandum,
- Ut maculas animae purificent lacrimae.
- Amodo iam vester famulus vocor atque minister,
- Qui nova 33 proposui, pristina postposui.
V. Adversus daemonem imperium.
- Multa viri clari possunt bona commemorari,
- Unde queat sciri splendida vita viri.
- De cuius gestis ait verax mihi testis:
- Eia quis referat, hic homo quantus erat! 330
- Experto quivis credat: nam credere si vis,
- Me patet expertum grande viri meritum.
- Non esset tanti, mihi si morbum toleranti
- Dextram porrigeret, moxque malum fugeret. 34
- Non sic mirarer, si caecus luce bearer,
- Claudus dirigerer, debilis erigerer;
- Quantum […] endo fecit, me refovendo
- Hortatus comedens intuituque medens.
- Nam cum fugissem mundum, Christumque petissem,
- Vexavit nimium me grave daemonium. 340
- Iugiter infestans, tantoque dolore molestans,
- Ut flerem, gemerem, peneque deficerem.
- Cumque requirebam sanctum, mox hoste carebam:
- Pro iusti merito daemon abit subito.
- Hic audiretur tantum, vel conspiceretur,
- Hoste fui liber: fugit enim coluber.
- Voce vel ore viri periit violentia diri:
- Gratia sublimis iure stupenda nimis.
- Rite fuit dignus, coram quo praedo malignus
- Non staret penitus, iudicium veritus. 350
- Tam sacrum vultum metuebat apostata multum,
- Et fugit pavitans, in tenebris latitans;
- Contiguisque locis reverendae fulmine vocis
- Territus excluditur: quod merito geritur.
- Nam licet instaret 35 vehemens, fratremque gravaret,
- Incumbens scapulis, artubus et tremulis;
- Iure tamen cessit, fugit, furiasque repressit,
- Cum praesens aderat, qui leviter poterat
- Hosti praesenti virtute iubere potenti,
- Cuius vultus ei pars erat exitii. 360
- Sensit praesentem latro perditus Omnipotentem
- In sancti facie, voceque iustitiae.
- En lumen clarum fugat horrorem tenebrarum:
- Insidias vanas perdit hebes Satanas.
- Gloria Christe tuo tibi fulgeat in Godefrido,
- Qui servos humiles glorificare soles.
- Qui tantum signum, tam celso paupere dignum,
- Declaras: ideo clarior ut sit eo,
- Das illi rorem verbi, linguaeque vigorem
- Qua pavidum doceat, et reserare sciat. 370
- Sic consolatur, pectus velut intueatur, 36
- Dum virtute Dei cor patet huius ei.
- Cui sapiens fatur: Frater mi, quando gravatur
- Mens tua tam variis daemonis insidiis;
- Ut iam te credas occumbere, ne, 37 rogo, cedas,
- Obluctando spei, viribus ac fidei
- Constans persiste, quam transeat impetus iste,
- Hic dolor et gemitus praetereat penitus.
- Forte nec orare potes, haud tamen efficiare
- Inde pusillanimis, sed geme cum lacrimis. 380
- Si nec flere datur, tolerantia possideatur;
- Mens tua sustineat, gratia dum redeat:
- Dum tempus flendi, tempus veniat miserendi:
- Illud adest animo, quod placuit Domino;
- Hic exspectetur, qui percutit atque medetur,
- Mortua vivificat, tristia laetificat.
- Sic os mellitum, dulci sermone peritum,
- Dulciter insonuit, suaviter admonuit.
- O vir digne Deo, felici clare tropaeo,
- Cernua vota tui suscipito famuli. 390
- Haec retuli de te, sed inerti more poetae,
- Obruor ingenuae pondere materiae.
- Nunc ita, dulcis here, precor haec tibi pauca placere,
- Ut demum videam te patriamque tuam.
-
fido] auctore Ms. ↩︎
-
ut] et Ms. ↩︎
-
ut] et Ms. ↩︎
-
et opem] ex ope Ms. ↩︎
-
quae] quia Ms. ↩︎
-
Iussis] iussit Ms. ↩︎
-
iacit] iacet Ms. ↩︎
-
reum] eum Ms. ↩︎
-
Prannum] perhaps pravum ↩︎
-
nutans] natum Ms. ↩︎
-
insidiando] invidiando Ms. ↩︎
-
num] nam Ms. ↩︎
-
favilla et humus] favillat humus Ms. ↩︎
-
excruciabat] excruciebat Ms. ↩︎
-
Illic] Illis Ms. ↩︎
-
quae] quia Ms. ↩︎
-
convicia] convivia Ms. ↩︎
-
tumulum] perhaps iugulum ↩︎
-
servaretur] reservaretur Ms. ↩︎
-
perhaps famen ↩︎
-
At] perhaps Ac ↩︎
-
ob] ab Ms. ↩︎
-
qui] quia Ms. ↩︎
-
dogmaque] dogma Ms. ↩︎
-
crediderint] crediderit Ms. ↩︎
-
inferiusque] inferius Ms. ↩︎
-
fungamur] fungamus Ms. ↩︎
-
Sed] Si Ms. ↩︎
-
imbre] inde Ms. ↩︎
-
nomen] nomine Ms. ↩︎
-
quod] qui Ms. ↩︎
-
nomen] nomine Ms. ↩︎
-
nova] modo Ms. ↩︎
-
fugeret] fugiet Ms. ↩︎
-
instaret] restaret Ms. ↩︎
-
intueatur] intuebatur Ms. ↩︎
-
ne] iam Ms. ↩︎