Vita Martinae, virginis et martyris Romae
Caput I. Sanctae Martinae genus. Apollinis statua eversa.
§1) Regnante primo omnium in ambitu totius orbis Domino et salvatore nostro Iesu Christo, militaturus adversarius diabolus perniciter adversus servos Domini nostri Iesu Christi praevaluit sub regno Alexandri Caesaris, in quarto anno imperii eius. Proponens autem Alexander praeceptum novum et pessimum, in toto orbe, ut aut sacrificent Galilaei, aut si non sacrificaverint morti tradantur. Direxit vero praesides et iudices inductos daemoniaca seductione. Erat enim praeceptum per loca propositum cum fervente comminatione, quatenus dissiparetur Christianorum cultus, erantque comminantes cum terrore ut perficere haec possent. Qui vero talia susceperunt praecepta, in multis imperialibus describentes, atque imperialem imaginem deferentes, novam propositionem per sacrificia nequissimorum ac pollutorum deorum suorum demonstrantes erant; quam praecepit imperator fieri, et consentientes immolare honoribus magnis effici dignos; contemptores vero et nolentes immolare, tormentis crudelibus submitti ac mori.
§2) Horum vero omnium ac talia profitentium Alexander imperator sacrificia exhibebat Romae Apollini, et iussit magno terrore comprehendi ab optimatibus suis, qui religionem Christianam habere noscuntur, viros ac mulieres, ut cum poenis et cum violentiis sacrificare compellerentur Apollini. Et quidem illi Sathanae ministri erant maligni viri, Vitalis quidam honorem habens Comitis, et Bassus qui super thorum imperialem praeerat, et Caius Domesticus, vere eorum pollutae et nequissimae sectae ministri, qui directi sunt ad dissipandum cultum Christianorum.
§3) Venientes autem erga ecclesiam, quae est sita Romae viderunt beatam Martinam orantem, et alacri vultu ad Altissimum prospicientem. Existebant vero ei servi ac ancillae plures; erat enim ex sublimi genere, et patre ter Consule, dives nimis et misericors omnibus egentibus, et legem sanctae Trinitatis conservans. Et quidem per donum Dei Diacona erat; tota cum omnibus sanctis suis operibus et gratia Dei, moribusque ornata, et contra nequitias diaboli firmiter resistendo, lumbos veraciter praecinctos habens.
§4) Ministri vero tenentes dixerunt ad eam: “Dominus orbis Alexander veneratur te sicut nobilem et decoratam genere, et primam Romanorum existentem, et sciens tuam honorificam conuersationem obsecrat, quatenus magno Deo Apollini eminens sacrificium sponte offeras.” Beata vero et Deo amabilis martyr laeto vultu dixit ad eos: “Primum ingrediar ad sanctam meam ecclesiam, et commendo me Deo, et Christo filio eius, et sancto Spiritui, et sanctissimo et honorifico episcopo; et qui strenue atque alacriter per fidem Christo deserviunt sacerdotibus, et omni benedicti ovilis ecclesiae, et sic cum pace proficiscemur. Oportet enim me pro Christo adversum incompositum sustinere et mendacem dominum, et confundere pestiferum et indignum imperio Alexandrum: ut victrix salvatori nostro Iesu Christo assistam.” Et ingressa complevit petitionem suam: et orans properavit cum eis ad imperatorem, splendida facie, et specie praeclara.
§5) Ingressi vero impiae sectae ministri intimaverunt imperatori stare eam ante palatium: “Prima,” inquiunt, “ac eminens de Galilaeis adest, quae imperio tuae iussionis consentiens voluntarie immolare Diis parata est, omnibusque suadere Christianis subsequi eam.” Quod imperator audiens gavisus est valde; et iussit eam in palatium imperiale ingredi, et locum quo degebat. Ingressa autem ea, imperatori pulchritudinem eius admiranti placuit; magis autem de claro eius genere quod audiebat de ipsa, et ait: “Magnus es Deus Apollo, qui glorificaris ab omnibus Diis, qui talem existentem genere, et tantam in decore et gloria speciosissimam, mente composuisti, ut gaudens sacrificium tibi ingerat.”
§6) Et haec dicens, haec ait ad beatam Martinam: “Mentem habens bonam, et ingenium, et propositum caritatis, ut placabilibus muneribus praecipuum ac multifarium ritum Deorum exhibeas, immola Apollini. Etenim adhaesione tua, cogitavi, ut imperii mei potentiaeque faciam te Dominam demonstrari et mei palatii.” Ad haec beata Martina ait imperatori: “Iube me immolare sine sanguine immaculato Deo, qui non existentia omnia existere fecit, ut per meum sacrificium ostendam Apollinem, arguens eum, ne efficiar consentiens, et dimittam eum animas perdere sperantes in salvatorem et Dominum meum Regem omnium.”
§7) Imperator vero audiens ea quae ab ipsa beata dicta sunt, et non intelligens ea, iussit eam in templum Apollinis ingredientem immolare. Sancta vero iussa introire, hilari vultu dixit imperatori: “Ingredere et tu et sacerdotes Apollinis, et quanticumque amatores sunt eius, et videant quomodo sinceriter intemeratus et misericors et sanctus Deus, intemerata et immaculata sacrificia benigniter suscipiet a me.” Imperator vero iussit omnes adstantes et omnes ministros ingredientes prompte prospicere quae ab ea fierent.
§8) Stans vero Deo amabilis et simplex martyr fecit sibi signaculum Christi: apparuit autem adstantibus angelica gloria constringens ipsam, et coexistentes cum ea. Beata vero simplici facie levans oculos in caelum, et manus extendens sicut Dei famula, dixit: “Gloria tibi Pater gloriae, et Iesu Christe, glorificate Deus, cum sancto Spiritu; sanctitate plenus, et scientiae largitor, sine invidia, immaculate et sempiterne rex, Deus misericordiarum et Dominus omnium visibilium et invisibilium, qui in gratia tua, clementiaque nominis Christi filii tui confitentes corroboras; te invoco, qui es et qui semper eris, manens in saecula Deus; et peto deprecans et obsecro magnitudinem, quae in te est, confessionem meam complere: et nunc praecipita hoc immobile, et non videns, et surdum idolum, quod per mortiferam et occultam nequitiam perditionem tribuens eis est, qui in ipso crediderint, quod impotens est in exitio pereuntium; lutum enim est taciturnitate obstructum, et foedat credentes in se. Sed tu Domine Deus noster exaudi me humilem, et peccatricem, et cognoscat malorum adinventor imperator iste, qui vanam spem habet in idolis suis, quia alium non debemus adorare Deum, nisi te qui dixisti: Ego occidam, et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo, quia gloriosum est nomen tuum in saecula, Amen.” 1
§9) Et haec ea orante, statim terraemotus factus est magnus, ut civitas concuteretur: et corruit Apollo, et comminutus est: simili modo et quarta pars templi et ipsa destructa est, et oppressit multitudinem magnam cum sacerdotibus idolorum, qui directi fuerant ab imperatore nequissimo ad beatam Martinam. Etenim terraemotus tenuit multis horis, ut pavefactus imperator fugam peteret; et ait ad eum beata martyr dicens: “Imperator sta, et adiuva, quia confractus est Apollo, et congrega fragmenta eius, et ostende sacerdotibus tuis quem colant, insuper et spiritus eos oppressit ruinis: nunc surgat et adiuvet eos.”
§10) Et mox daemon, qui in idolo Apollinis habitabat, volutans se in pulvere idoli in praesentia plurimorum virorum ac mulierum, et consternatus in his quae fiebant, clamavit voce magna, dicens: “O virago Martina, magni Dei, qui in caelis est, ancilla, quae praecepta eius custodis, et me denudasti ab habitaculo meo, et deformem me ostendisti: habitavi enim in eo annis nonagintaocto: sub Caesare Augusto annis trigintaocto, et sub Antonino annis quadragintaquinque, et sub Alexandro qui tradidit me tibi in perditionem in immolationem idolorum, faciens mihi annos quindecim. Multi vero sanctorum passionem ac martyrium perficientes minime me manifestaverunt usque nunc, cum essem in potestate multa, et habens sub me spiritus nequissimos quadringentos septuagintaduos. Praecipiebam enim eis, et offerebat unusquisque eorum animas hominum quotidie septuaginta; eorum princeps nomine Exfygon, qui super moechiam atque maleficia deputatus est, offerebat mihi animas hominum trigintasex: quas habebam sub mea potestate: tu autem me fugasti, manifestans me, et persequens ignique Tartarico tradens. Non invenio locum ad quem proficiscar. Commendasti me magno angelo Urieli, qui omnem exitum meum combussit. O Alexander antarta Christianorum, invenisti animam sanctam, per quam me effugares, ut imperium tuum in turpitudine multa finiatur.” Et haec cum magna voce, et lamento dicebat daemon, per aerem clamans et stridens. Ubi vero proficiscebatur, tenebrae videbantur; et omnes prospicientes multo amplius consternati dubitatione repleti sunt. Mirantes autem erant gratiam Dei, qui in caelis est.
Caput II. Lictores conversi, occisi.
§11) Imperator vero non intelligens, quia per divinam gratiam ac iussionem, idolum Apollinis comminutum est, et quia abominabilium pessimorumque spirituum conglobatio a Dei virtute evanuit, et sacrificiorum eius cultura, nequissimusque ritus idololatriae a sanctae virginis oratione dispersus est, et sicut provisione sanctae Martinae idolorum destructio provenit, et idolum Apollinis confregit, et maleficia, et ariolos, et aruspices idolorum, sacerdotesque dissipavit ac mortificavit; iussit alapis faciem eius caedi, et uncinis palpebras eius disrumpi. Et dum diu hoc fieret, qui in hoc deputati erant carnifices defecerunt, et clamabant dicentes: “Vae nobis peccatoribus! Vere nos magis cruciamur quam haec: manus enim nostrae decidunt; intolerabiles enim dolores coarctant nos: ipsa vero sicut incudis solida permanet: ipsa nos caedit. Deprecamur te, o Imperator, iube eam a nobis tolli; videmus enim quatuor viros splendidos ante eam, et quas ei nitimur ingerere poenas, magis nos ab illis in facies nostras suscipimus. Pro certo verus est Deus qui cum ipsa est, non sinens poenam aliquam praevalere in eam a nobis.”
§12) Imperator vero valde iratus contra eos, comminatus est, et prospiciens eos furiose, quasi negligenter poenas ingererent, praecepit testas eos levare, et faciem eius caedere. Sancta vero Martina respiciens in caelum dixit: “Benedictus es Domine Iesu Christe, quia aeternam gratiam das eis, qui in te spem habent: benedictum nomen terribile gloriae tuae, et honorificum, et potens, et omni sanctitate plenum, Domine Deus: et benedicta sancta, et consubstantialis cum Patre et Spiritu sancto Deitas tua, quae perfecte dissoluit et dissipat contrarios: exaudi Domine deprecantem te, ultimam ancillam tuam, et concede mihi sufferentiam, et eos qui me cruciant, converte in bonam conversationem, et gratiam Deitatis tuae.”
§13) Et cum hanc orationem dedisset, circumdedit lumen eos, qui eam cruciabant, erant enim fere viri octo, et vox de caelo facta est dicens: “Nisi pro vobis famula mea Martina intercederet, olim iam mortificarem vos: volens vero inimicum mortificare, et existentem populum mihimet ipse facere, peperci vobis. Tu autem filia confide, et noli timere; ego enim sum quem adoras et invocas Deum: non te deseram, nec permittam tibi dominari inverecundum, impium, et rebellem daemonem.”
§14) His vero dictis imperator Alexander amens effectus est valde. Qui vero eam cruciabant viri, audientes miracula ceciderunt in faciem, et deprecabantur beatam Martinam, ut indulgentiam mererentur per ipsam ante Deum, de his, inquiunt, quae impulsi praesumpsimus. Beata vero Martyr dixit ad eos: “Si conuersi fueritis ad Dominum meum Iesum Christum, et cognoveritis ex toto corde, quia retribuit unicuique secundum opera sua, et vos habebitis, sicut nos perfruimur, uniuersam mercedem quae in caelis est; sin vero et aliter senseritis, aeterna et fervida supplicia suscipient vos.” Illi enim quasi ex uno ore dixerunt: “Domina nostra Martina, melius nobis est ut ostendas nobis Christum, ut videntes eum, amplius credamus ei; si vero non est possibile in hac carne prospicere eum, nos servi ipsius sumus et ministri, et ipsi soli credimus; adoramus enim eum et colimus. Alexandrum autem, qui contemnit salvatoris nostri praecepta, non timemus, repudiamus, quamvis existat Imperator.”
§15) Beata autem martyr dixit: “Consilium vobis do filii; ex corde mundo credite sine simulatione in Christo, et cognoscetis, quid retribuet vobis Deus in illo saeculo. Et quid potest nunc Alexander ibi, qui in praesenti gloria hic fretus est?” Qui inspirati a Dei gratia dixerunt: “Credimus Iesum Christum Dominum nostrum: et magnus est Deus Christianorum, ad quem nos confugimus.” Robusta autem facie, una voce adversus Alexandrum facti sunt: “Nos quidem,” inquiunt, “in his qui dii dicuntur, magis autem idola, perditi sumus, a quibus olim seducti sumus; iam non adoramus eos, cognoscentes per beatam martyrem Martinam virtutem omnipotentis Dei, et filii eius unigeniti salvatoris nostri Iesu Christi.”
§16) Alexander vero iratus dixit: “Seducti estis nequissimi per incantationes crucifixi, in quibus confiditis.” At illi responderunt: “Vere tu es sceleratus, et draco habitat in te, quia non cognoscis illum qui fecit te, et dedit tibi hanc potestatem, coinquinanti usque in finem animam tuam.” Qui iratus suspensis eis, iussit spathis carnes eorum lacerari. Incisi vero ab spathis nihil loquebantur; nisi solum in caelum prospiciebant. In hoc vero amplius nequissimo super eis accensus spiritu, capitalem sententiam adversus eos dedit, timens, ne quando ceteri satisfacti ab eis, eamdem viam sectentur.
§17) Martyres vero inclyti Christi ducti cum gaudio ad perfectam sine dubitatione viam, prospicientes in caelum, dixerunt: “Omnium Domine unigenite Iesu Christe fili Dei, quem nos ignorabamus servientes olim in errore, et foeda exhibitione: tu autem nobis cognitus es per sanctam tuam et martyrem inclytam Martinam. Tu Domine caeli ac terrae, qui creasti omnem orbem, et omnia quae in eo sunt, qui per sanctam tuam martyrem idola gentium confregisti, quem nunc cognovimus ante luciferum genitum, quem omnis abyssus metuit, et omnis mons et collis tremit, audiens terribile et gloriosum nomen tuum; tu Domine Iesu Christe, spes eorum qui ad te confugiunt; liberator eorum qui in te sperant; respice de caelo, et miserere nobis, et suscipe animas nostras in pace, non reputans nobis peccata nostra, quae fecimus ignorantes, et existentes in latitudine harum tenebrarum, quae in te peregimus.” Orantes vero, et signaculum Christi in fronte facientes, tendentes simul capita sua prompte cum laetitia magna finem saeculi huius susceperunt; et sic per proprium sanguinem gratiam Dei sibimetipsis in memoriam aeternam instruxerunt. Finiuntur mense Novembri septimo decimo die, quinta hora, in Christo Iesu Domino nostro, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Caput III. Eam torquentes caelitus puniti.
§18) Dum vero audisset imperator Alexander, quia cum magno gaudio reddiderunt spiritum sancti martyres, amplius contristatus est, quoniam multo amplius eos non cruciavit. Alia vero die sedens pro tribunali dixit: “Introducatur iniusta Martina incantatrix; quatenus iterum videamus eius incantationem.” Ingressa autem ea, dixit imperator: “Vel nunc consenti mihi, et sacrifica diis, per quos orbis subsistit. An adhuc magias Christi tui attendis?” Illa respondit: “Cessa sceleratissime et omnium bestiarum ferocior: non erubescis a muliere superari, magis et conculcari? Me minime poteris inclinare ad sacrificandum idolis. Inde si aliquas poenas ceteras consideras, et verbera, quae tu praeparas, adhibe mihi; ego enim tuis abominationibus non sacrifico, nec te loquentem timeo: Deo enim soli, et Christo eius, et Spiritui sancto commendavi memetipsam, et credo quia mihi nulla nocebunt quae a te inferentur, tormenta, Deo sufferentiam mihi tribuente.”
§19) Tunc iratus imperator iussit eam exspoliari, et circumcinctam eam iussit incidi. Ministri vero citius fecerunt quae iussi sunt. Sancta autem martyr ostendebatur candida sicut nix, cuius splendebat corpus, et nitor claritatis eius caligare faciebat respicientes eam. Inciso autem corpore eius emanabat lac pro sanguine: et odor magnus factus est, sicut vas aromatum eiusdem ore effusum. Beata autem cum incideretur dicebat ad Dominum: “Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me in certamine passionis meae: laus mea in conspectu tuo Domine fiat: gemitus dolorum meorum in conspectu tuo introeat: gratia tua in salutem animae meae: invocavi te Domine in tribulatione, et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum. Persevero supplicans: haec cognitio mea, quae apud te est Domine, sicut fons spiritus. Abraham pater Isaac filium suum obtulit Deitati tuae in sacrificium salutis, quia ex fide te confitebatur, et suscepisti eum. Sic et meum certamen suscipe Deus, et comple illud in multis certaminibus, ut cognoscant perditionis instructores, quia tu es qui imaginem auream dissipasti, et Bel destruxisti, et perditionis operarium servis tuis manifestum demonstrasti; sicut in mea humilitate ostendisti veridicam gloriam Deitatis tuae, et Apollinis idolum contrivisti; et alienum veritatis Alexandrum confusione circumamiciens, lumine tuo terribili splendidam fecisti ancillam tuam, ut per supplicia corporis effugerem stimulos malorum inventores, et incentores Sathanae.”
§20) Imperator vero iratus et valde consternatus dixit: “Valde maleficiis vincis impavida, et seducis, ut putas, eos qui astant.” Beata Martina dixit imperatori: “Pater tuus Sathanas princeps est omnis maleficii, et incantationis; fornicatores diligens, et maleficos amplectens, et omnes qui incestis desideriis sunt deservientes, amplectitur in proprio gremio: et quomodo potest mihi indulgere contemnenti eum, et minime facienti aliquid tale sicut dicis? Meus autem Deus, et salvator meus Christus, omnes qui contrarie agunt, et se non custodiunt, damnat, in aeternam poenam iubens eos exhiberi. Tu vero Imperator fortioribus et potentioribus poenis promereris affligi, sciens quia maleficiis et incantationibus, ut tu asseris, non vinco, sed nomine solo Christi, qui omnem atrocitatem poenarum tuarum, quae iniectae sunt in agonem meum, dissipavit.”
§21) Imperator vero spoliatam eam praecepit membratim quatuor palis extendi, et fustibus caedi a duobus centurionibus. Illa vero alacri vultu signo crucis sanctum corpus suum dextra laeuaque velut muro circumsepsit, et caesa dicebat: “Magnum mihi desiderium ad te Domine, et gloriam Deitatis tuae, quae me adiuvat. Dedi dorsum meum flagellis, et carnem meam in suppliciis; faciem autem meam propter nomen tuum gloriosum, non averti a taedio et moerore. Tu autem Domine ne tardes in adiutorium meum, sed festina per misericordias tuas, et dirige a sancto habitaculo tuo medelam super me, quae pro tua Deitate flagellor.”
§22) Et haec dicens erat. Mutaverunt autem centuriones septem. In octavo autem septem dissoluti sunt, tam in manibus, quam in omnibus suis membris, et voce magna dixerunt: “Deprecamur te, Imperator, libera nos de poenis; angeli enim Domini repercutiunt nos vectibus ferreis, et incidimur in neruis et medullis; insuper et ossa nostra, et carnes sicut ab igne magno cremantur. Sed obsecramus te, libera nos a puella hac.”
§23) Imperator autem iussit eam amplius fustibus caedi. Sancta vero diuturna supplicia sibi illata subridens facie dixit: “O iniuste et damnande, iudicio Dei caelestis inimice, et impugnator, scrutator malorum similium tuorum, Alexander, non sentis beneficia, quae ab aeterno conditore in me efficiuntur? Quia insipiens existens insensatis te addidisti, temetipsum perdidisti in opprobrium Apollinis, et sacerdotum eius. Nempe vero ob honorem et adiutorium Dei mei, qui omnia fecit, libera effecta sum per angelicam exercitationem. Ex hoc autem cognosce, insensate canis, eo quod duodecim centuriones successive inferentes mihi plagas ad interimendum me fecisti superponere. Me autem per nomen Christi, qui pro me agonizat, et moderatur salutem meam, poena non tetigit, neque tanget meam aliquis carnem. In ipso habeo spem, qui et post mortem vitam tribuit hominibus, qui ipsum in veritate confitentur.”
Caput IV. Angelica consolatio. Diana eversa.
§24) Eumenius autem quidam dives erat valde, parens imperatoris, qui dixit ei: “Haec polluta non propter gloriam Christianorum, et crucifixi haec supplicia sustinet, sed sapientissimis sermonibus caussam arripiens, et insensatis libris circumfreta, omnes nos facit infrunitos, sicut radius solis circumfulgens, et sic omnia sperat sustinere. Tua vero potestas hanc usque in crastinum iubeat in carcerem retrudi, et pinguedine adipum lavari, et sic coinquinemus eius claritatem.”
§25) Iussit vero imperator statim sanctam properare in carcerem usque in crastinum. Dum deducta a custodibus fuisset beata Martina in carcerem, exclamavit coram populo, dicens: “Pax multa iis, qui nomen Christi nominant. In pace Christi iter istud peragam.” Et ingressa est carcerem gaudens, et glorificans Deum ac dicens: “Custodi me Domine ut pupillam oculi, et sub umbra alarum tuarum protege me. Gratias ago sanctae virtuti tuae Iesu Christe, et obsecro pretiosam et terribilem gratiam tuam, custodi me a nequissimo et contaminato Alexandro, qui tuam bonitatem pro nihilo reputat. Mortui enim sunt in tormentis pessimis et intolerabilibus centuriones novem, et ceteri dissoluti sunt ab humeris suis.” Erat enim immutans centuriones quatuordecim. Per totam autem noctem erat in carcere hymnum canens, et glorificans Deum. Voces autem multorum virorum audiebantur glorificantium Deum cum ipsa.
§26) Mane autem iussit imperator Limenium quemdam tribunum ambulare in carcerem, et eiicere eam: antea autem adipibus et pinguedinibus eam perungi. Procedens autem Limenius de palatio odoratus est odorem suavitatis, et aromate multo repletus dixit comitibus suis: “Odoratis et vos odorem nimium?” Erat enim cum populo multo. At illi dixerunt: “Quia odorem hunc cives fecerunt pro dilecta Martina.” Alii dicebant: “Quia Dii propitii apparuerunt ei.” Venientes vero ad carcerem multo amplius invenerunt suavitatis odores. Aperiens autem Limenius primam ianuam, vidit lucem magnam circumfulgentem eam: ingresso autem eo in propinquum habitaculum (erat enim carcer multa habens habitacula) circumfulsit eum sicut fulgur, ut prae timore omnes tremerent, ipso prae timore in pavimento cadente. Cum necessitate vero surgens ingressus est in tertium habitaculum, et vidit beatam Martinam sedentem in sede imperiali, et multitudo virorum fortium erat circa eam, quorum non erat considerare claritatem; omnes enim erant in albis; ipsa autem tabulam tenebat, et legebat haec: “Quam magnificata sunt opera tua Domine! Omnia in sapientia fecisti.”
§27) Et timens Limenius egressus est inde, et ambulavit in palatium, et nuntiavit imperatori mirabilia Dei magni. Omnes autem in palatio existentes simul cum Alexandro sacerdotes et scholastici dicebant: “Seduxit eum maleficiis suis: huic virgini non indulgeatur, sed magis a feris discerpatur, ut cognoscat quia melius est diis immolare, quam in crucifixo confidere, et in ipso spem habere.”
§28) Et iussit imperator venire eam ad templum idoli Artemidis, ut aut sacrificans vivat, aut non sacrificans feris tradatur. Ambulavit iterum Limenius cum duobus sacerdotibus principibus idololatriae, et populo multo circa carcerem. Et simili modo ipsi invenerunt eam sedentem in sede imperiali, et eosdem viros in albis stantes; et dissecabantur. Beata autem Martina dicebat: “Viam mandatorum tuorum cucurri: iustificationes tuas doce me; et discam mirabilia Deitatis tuae. Libera me a suppliciis hominum; et custodiam mandata tua: canes enim maligni circumdederunt me, volentes discerpere ouem tuam: sed tu Domine Deus humilitatis meae, suscipe deprecationem meam, et non prosperentur sicut cogitant; sed obcaeca sensum cordis eorum, et dirige me, qui tres pueros direxisti.” Dicente autem haec eadem, decreverunt subvertere eam de sede. Viri autem stantes erga eam in albis nusquam comparuerunt, existentes numero quasi septingenti.
§29) Et eiecerunt eam de carcere, et adduxerunt in templum idoli Artemidis. Imperator autem prospiciens vultum eius alacriorem magis quam prius fuerat, et sicut certatoris fortissimi corpus enutritum, dicit ad eam: “Corripuisti temetipsam iam, ut conversa diis immoles benignis? Aut amplius, sicut videmus, in prioribus tuis malis permanes?” Illa vero dixit ad eum: “Imperator, mea conversio completa est; quia non me suades in tuis controversiis adesse; liberata enim sum a vanitatibus tuis, et ab impietatibus vanissimarum seductionum huius saeculi, praeceptum accipiens a Domino meo. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, qui veritate me continet, et nihil mihi deerit: quia omnipotens est Deus meus. Seductio sermonum tuorum iacula tenebrosa sunt, dirigentia in viam tetram. Ego enim habeo caelestem gratiam, et gloriam semper illuminantem oculos cordis mei; quae te postponens, mancipavit aeternis suppliciis Artemidem perversam thesauros dispositionis imperii tui. Me autem laetificatam tenet mors sanctorum, qui me circumdederunt per omnia et continuerunt, obligaverunt vero patrem tuum diabolum. Iustus autem in imbutione divinarum Scripturarum, sicut palma florebit, arefaciens malignorum seductiones. Tollet anchoram statuens naviculam ex procellosi pelagi fluctibus per fidelem gubernatorem, qui animam suam gubernat, in tranquillum portum confugiens, qui anchoram iactans est, ut ulciscatur de inimicis, et victoriam sumat de eis. Et ego transfretavi pelagus, dexteram mihi extendente Christo ad praesidium verae spei, ut vincam seductionis tuae nequissimum cursum. Video vero Christum coronantem me, qui iuste mihi tribuit arma iustitiae contra nequitias patris tui diaboli.”
§30) Imperator vero iratus dixit ad eam: “Non morieris, Martina, sed ingressa sacrifica honorificentissimae deae Artemidi. Magni et purissimi dii pulchritudinis tuae cognitionem inquirunt. Non ergo cogites blasphemare contra eam.” Deo laudabilis martyr dixit: “Iubes me, Imperator, ingredi templum, in quo habitat, qui cooperatur tibi, immobile habens atque surdum et caecum, decoro amictu idolum?” Ad haec Alexander dixit: “Ingredere et sacrifica prompte, ut non a feris pereas.” Sancta Martina dixit: “Deo meo gratiam largiente certanti mihi humili, et te iubente, ingrediar.”
§31) Cognovit vero daemon, qui habitabat in idolo Artemidis, quia venit sancta perdere eum, et clamavit voce magna, dicens: “Vae mihi! Quo fugiam a spiritu tuo, Deus caeli? Ignis me persequitur a quatuor angulis templi.” Ingressa est autem beata in Christi nomine sibi faciens crucem, et respiciens statuam idoli daemoniacam, dixit imperatori: “Vide seductionem tuam, Imperator, oculos non videntes, aures non audientes, manus non palpantes, pedes non ambulantes, vanam speciem, effigiem deornatam tabulis. Ego, Imperator, sacrifico ei.” Alexander vero subito gaudibundus effectus, non intelligens quia irrideretur dixit: “Vivant dii, quia consensisti mihi.” Et appropinquabat sancta ad idolum Artemidis, et dixit: “Tibi dico, qui habitas in hoc idolo muto, move te, et stride dentibus, et egredere, seductio illorum qui tibi insensate sacrificant.” Haec dicens ad idolum, orationem fudit ad Dominum dicens: “Omnium rex, aeterne Deus, qui thronum invisibilis gloriae contines, qui caelos stabilisti, et terram fundasti, qui aquas condidisti, qui draconem contrivisti, et legionem effugasti in tartarico chasmate, qui periclitantes in securum portum introducis, qui principalem potestatem diaboli in temporibus hominum ad nihilum redegisti, qui ab omni gloria angelica trementi te cum timore sancto adoraris, angelica enim agmina deputasti te adorare solum; qui tantam magnitudinem caeli sapienter in stellis decorasti, et splendorem solis per iustitiam instituisti, qui lucentis ambitum Lunae ordinate cursum suum perficere statuisti, qui incontaminata et aeterna praeceptorum tuorum reposita manifestasti; te lucem iugem et aeternam cum tremore adorans deprecor, non me deseras Domine, sed suscipe deprecationem meam, et irreverendam et multimodam foeditatem daemonis damnationi mancipa: et idolum hoc manu hominis factum destrue: et seductione multimoda daemonis, et omni malitia plenum Alexandrum, in diversis suppliciis cognoscere facias, quia tu es Deus verus, qui destructionem in idolis habitantium fecisti, et sacerdotes eorum destruxisti, quia benedictus es in saecula, Amen.”
§32) Et mox tonitruum cum fulgure factum est: et ignis cecidit de caelo, et combussit sacerdotes de templo; et multitudo populi mortua est, et imperatoris partem dexteram purpurae combussit, et idolum Artemidis in favillam redegit. Beata vero Martina dixit: “Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, qui dat pacem diligentibus se, et qui invocant nomen suum in veritate.”
Caput V. Leo mansuefactus, spretae illecebrae.
§33) Et iratus imperator, non considerans miraculum neque virtutem invisibilis Dei, dixit ad Iustinum praefectum: “Accipe iniustam hanc, suscipe eam, et tensam cum spathis, uncinisque ferreis acutis extorque, quatenus lucem istius saeculi derelinquat. Ego enim valde moerore sum plenus, et videns eam iam consternatus persisto, et quid faciam nescio.” Praefectus autem suscipiens eam mox ambulavit ad praetorium, et sedens pro tribunali, praecepit introduci beatam Martinam dicens: “Ingrediatur destructrix templi, et videam, quid velit.” Ipsa autem ingressa est subridens. Praefectus autem dixit: “Irrides me iniusta, quia adhuc dereliqui te vivere? Per solem mundissimum faciam interiora tua proiici canibus, si non sacrificaveris diis, ut videam qvale solatium adhibeat tibi Christus tuus.” Beata Martina dixit: “Nonne habeo irridere, o impie, impotentiam Imperatoris tui, quia victus est a muliere per Christum, et iterum me tradidit tibi?” Praefectus dixit: “Dominus est, et potestatem habens mihi te tradidit, ut aut sacrifices, aut poenis intereas.” Martina dixit: “Ecce non sacrifico: puni me quantum vis.”
§34) Tunc praefectus iussit extendi eam in conto, et cum spathis incidi membra eius. Cum autem incideretur, clamavit dicens: “Crux Christi adiuva me, quia in te est salus.” Praefectus dixit: “Circa mamillas ungulis attrectate eam,” dicentes ei: “Liberet te Deus tuus.” Quae ungulis attrectata nihil omnino loquebatur, nisi solis oculis ad Deum respiciebat. Accipiente autem ea centum decem et octo incisiones ab uncinis, sperans praefectus Iustinus quod iam expirasset, praecepit carnificibus ut cessarent ab ea. Pendente autem ea, interrogavit eam praefectus dicens: “Vis Martina sacrificare, et euadere cetera tormenta? aut adhuc permanes in Christi tui fide?” Martina respondit: “Ego Christum habeo, qui me confortat, et non sacrifico abominabilibus diis tuis, neque sentio illata mihi supplicia, per eum, qui mihi misertus est, Dominum Iesum Christum.”
§35) Praefectus autem amens effectus per multas horas iussit eam deponi. Sed non valentem prae poenis ambulare iussit eam in grabatum poni, et deportari in carcerem. Ipsa autem constringens sanctum suum corpus, et capillis capitis sui muniens, propellens vero carnifices citius ingressa est in carcerem. Praefectus autem in equo sedens profectus est in carcerem, et invenit sanctam iterum in sede sublimi, et splendidam habentem faciem, sicut radium solis. Multum vero afflictus egressus est, et clausit carcerem, et signavit annulo suo firmiter; et custodes fere centum dereliquit, et ambulavit ad imperatorem. Erat autem sancta psallens et glorificans Deum; et lumen magnum erat in habitaculo illo.
§36) Ingresso autem eo ad Alexandrum in palatium, invenit eum coenantem. Quem imperator admirans dixit: “Quid huc sic venisti praefecte tali hora?” Qui dixit: “Sicut iussit imperium tuum, iniustam Martinam poenis affligendam, spathis incidendam et ungulis attrectandam; ipsa ei exhibui a mane usque nunc, sicut prospicis indumentum meum; et appensa atque poenis tradita, nec mortua est, sed, quod plus est, a nobis inflicta non sentit; flagellis caesa cursim ingressa est in carcerem, me sperante quod pendens expirasset. Ecce quae mihi praecepta sunt a tuo imperio feci.
§37) Tuum vero est cogitare, quid iubeas de ea.” Alexander autem dixit ei: “Patet fiducia securitatis eius, quam habet per incantationes. Feris tradatur, ut decerpatur, et dissipata intereat.” Porro Iustinus tacuit. Mane autem carnifices direxit, ut eam adducerent. Ingressae autem praefectus dixit: “Imperator Alexander iussit te sacrificare; si vero non sacrificaveris, feris te tradere.” Beata autem Martina, effulgens sicut radius solis, dixit: “Ego in nomine Christi, qui passus est pro nobis, in eum credentibus, in gloria permanens, credo vincere te. Aliquando enim per Angelicam virtutem, per terrae motum Apollinem subverti, et ad nihilum redegi; iterum lampadibus et throno decoratam Deam Artemidem igni tradidi; et mirabilia, quae in virtute Dei facta sunt, ignoras, et obduratus es? multimoda perversitate inimici induratus es, surde dissolutione profunda, coenum indigestibile, naufragium animae tuae, in chasmate tartareo deposuisti.”
§38) Haec audiens Iustinus praefectus iratus dixit: “Paratae existant ferae, donec revertar a palatio: propero enim accersire Imperatorem, quatenus veniat in amphitheatrum.” Dum vero introisset in palatium, dixit imperatori: “Obsecro meum dominum venire in amphitheatrum.” Cum ipso vero protinus ambulavit, et fecerunt eam utrique inter feras iactari. Sancta autem Martina dixit: “Videte, en meum sacrificium.” Praefectus dixit: “Vide Imperator istam, quae Deos nostros comminuit: discerpatur ita a feris.” Erat autem leo immanissimus, qui comedebat quadraginta libras carnis quotidie, et panis mundi libras viginti octo; et in potu eius tysanas decimatas octo; hic non comederat per dies tres, ut devoraret beatam. Sedens autem imperator, et tristis existens, praecepit eam introire. Ingressa autem illa sonus magnus de caelo factus est, ut omnes tremerent, et dixit ei imperator: “Crede mihi sicut patri tuo, et consenti mihi: diligo enim te valde per Deos meos, ut dissoluas iram magnam quae circumdedit te; faciam enim te dominam palatii mei, et omnibus cognitam esse Imperatricem. Vel verbo dic pro satisfactione populi adstantis, et non sacrifices, sed tantum dic: quia magnus est Deus Ζεῦς: sic enim et virtutem, et timorem omnium Deorum contines; et satisfaciens vives compatiens imperio meo.”
§39) Sancta autem martyr elevans oculos in caelum, et extendens manus suas oravit dicens: “Lumen meum Domine Iesu Christe, inextinguibile lumen meum, impolluta claritas, rex aeterne, qui thronum immortalitatis habes, qui cognitionem Deitatis tuae manifestas, et sanctos tuos coronasti, perfectam me in agone custodi.” Ad imperatorem autem haec dixit: “Deminorata cognitio, comminaris mihi, ut terrens me praepares mihi mortem. Cognosce vero, quia magis consentio me a feris devorari, ut vitam beatam aeternamque apud Christum merear, quam tuae seductioni consentiens in laqueum incidam mortis aeternae.”
§40) Imperator autem iussit absoluere leonem, ut devoraret eam. Erat enim leo rugiens in cubili suo, ut omnes terreret. Venator vero qui eum nutriebat aperuit leoni: et egressus est leo rugiens super sanctam, non terrorem ostendens, sed delectationem, et pro ea dolorem insinuans agitabat vultum faciei suae, dilectionem demonstrans; et cursum arripiens ambulavit ad sanctam, et inclinans se osculabatur pedes eius. Sancta autem dixit: “Fulges virtutibus tuis Deus. Agmen enim gloriosum erga passionem meam subsistens prospicio a dextris et sinistris glorificantes angelos Deitatem tuam, et contradicentes contrariae virtuti ferarum immanium, et rugitum earum in correptionem Alexandri; mansuetos mores ferarum translatos, quos pro cognitione veritatis tu obturas, ob multimodam et decipientem gloriam eorum quite oderunt. Non me communicare cum eis permittas, ut in poenali agone me existentem integram sospitem conserves in tua misericordia Deus meus.”
§41) Et haec dicens imperatori ait: “Vide Imperator, qui mihi intulisti poenarum et ferarum virtutem, quia Christus qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, voluntate Patris victoriosissimus est. Ipsi enim soli omnia subiciuntur.” Alexander dixit: “Quomodo ergo furor leonum subiecit se tibi?” Sancta virgo dixit: “Non habeas in incertum veritatem, sed dilige Christum, qui et Apollinem tuum in pulverem redegit, et Artemidem seductricem tuam interemit. Cognosce Christum, qui angelis praecepit, desertam et contritam Artemidem cum habitante in ea in favillam a fundo mancipari. Cognosce Deum, qui illuminavit priores tenebras, et convertit errantes, et leonem pacificantem, et pro cognitione tui erroris, et conversione tuae feritatis mitiorem naturam leonis ostendit.”
§42) Imperator autem videns leonem mansuetos modos et reverentiam amoris erga sanctam esse facientem, et alacrem Christi famulam in tormentis omnibus constanter existere, dixit ad eam: “Humilia temetipsam moribus, et confitere Δία; ipse est etenim qui te adiuvat.” Sancta virgo dixit: “Quem valde diligis Apollinem, qui animam tuam in perditionem deposuit, non adiuvit, neque Artemidem ex omni nequitia eius eripuit: et quomodo me potest adiuvare aliquid? In nomine Domini mei Iesu Christi, et per agonem meum, et martyrium meum, ad nihilum redacti sunt.” Imperator vero leonem remitti iussit in caveam. Sonum fecit aliquem venator, et leo surgens impetum fecit, et cepit Eumenium parentem Imperatoris, et interfecit eum. Et omnes clamaverunt voce magna dicentes: “Salva, Imperator, quam Deus et ferae miserantur, et absolve per quam et Dii perierunt; per quam Deus, qui in caelis est, manifestavit qui habitabant in idolis daemones, quos et effugavit.” Imperator vero dixit: “Nomina, Martina, Δία Deum, et absolveris.” Beata virgo Martina dixit: “Ego Christum Deum confiteor, qui dat mihi potestatem, et illis qui confitentur eum, destruere mendaces Deos. Hunc autem, quem tu dicis, Δία confiteor esse aereum, et in ipso habitare daemonem malefactorem, neque audientem, neque videntem, quem per orationem fidelissime confido similem effici Apollini. Memoro enim dicere Christum per apostolum Paulum in Spiritu sancto: Lex enim subintravit ut ingrediens abundet peccatum; ubi enim abundavit iniquitas, superabundabit gratia.2 Lex introivit Imperatoris, quam facio. Annuntiaverunt prophetae et praedicaverunt apostoli legem Christi; in te autem superabundavit peccatum, per malignam tuam impietatem aeterno interitu temetipsum obligans; tuo vero peccato malaeque conversationi superabundabit gratia Christi, ut dissipet tuum sacrificium malignum, quo convertantur homines a viis vestris, et patris tui diaboli.”
§43) Tunc Alexander iratus iussit sanctam in carcerem retrudi. Impulsa autem gratia Christi ambulabat dicens: “Diligam tabernacula tua Domine: desiderat anima mea, et adhaesit ad te Deus viventem in saecula. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et ab scandalis operantium iniquitatem.3 Doce animam meam Domine iustificationes mandatorum tuorum, et miserere mei secundum magnam misericordiam tuam.” Et introivit in carcerem glorificans Deum. Et erat cum sanctis triumphans et gaudens, atque festa ei agens per totam noctem, qui eam salvat, Christo.
Caput VI. Ignis aliaque tormenta superata.
§44) Post vero duos dies processit imperator sacrificium facere, in templum, ubi erant duodecim idola; et praecepit adduci sanctam. Quae venit splendida sicut sol. Et dixit ad eam: “Invoca Δία Deum, ut salveris.” Sancta vero dixit: “Ego nomino eum idolum spurcum et immundum: fac ergo quod vis; me enim non inclinas pro eo quod mecum est Dominus meus Christus.” Tunc praecepit eam suspendi, et ungulis radi. Attrectata vero dicebat: “Laetificasti me Domine in voluntate tua, et in opera manuum tuarum exultabo. Nota fecisti ancillae tuae mirabilia tua: iustitia tua iustitia in aeternum: iudicia tua lumen verum, et aeternum.”
§45) Et ingressae sunt incisiones usque ad ossa eius. Clamabat autem praeco dicens: “Confitere Martina Δία Deum, et salva eris.” Illa vero dicebat: “Christiana sum, et Christum confiteor.” Amplius vero cruciabant eam. Ipsa vero dicebat: “Lux Christi orta est iustis, et rectis corde laetitia.” Indoluerunt omnes qui eam cruciabant, et ossa ipsorum usque in medullas, et dixerunt ad imperatorem: “Precamur te, Imperator, libera nos de poenis istis, angeli enim Dei cruciant nos. Et dissoluti sunt ab humeris carnifices.”
§46) Alexander autem iratus praecepit eam igni tradi, et consumi. Ministri vero faciebant quae iussa sunt, et incenderunt ignem copiosum, et iactaverunt eam in medium; quae clamavit voce magna, et dixit: “Deus qui de caelo in terram prospexisti, et dedisti filium tuum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum, adiuva me humilem; iustitia enim de caelo prospexit, et veritas de terra orta est.” Et dixit imperatori: “Audi, Imperator: didici sacras literas, quae instruxerunt animam meam, quae dicunt mihi per apostolicam vocem, omnia sufferre, tribulationes et angustias, supplicia et necessitates; et per haec habere sublimissimam fidem, per quam cognoscitur Christus Deus, spes Christianorum, per quam quidem cognitus est Deus retributor ab his, qui nomen suum invocant. Caritas enim crescit multiplicans mandata; et qui patitur pro nomine Christi coronatur.” Imperator autem valde tristis erat, quia vincebat beata. Et mox pluvia facta est magna, et sonitus venti, et dispersa est flamma, et incendit qui circumstabant omnes.
§47) Pestilens vero et inconstans Alexander maleficiis multis deputabat mirabilia Dei; et praecepit comam capitis eius radi: dicebat enim; quia in capillis eius iacent maleficia ipsius, quia victoriam per ipsos sperat facere. Et fecerunt ministri quae praecepta sunt; et raserunt caput eius. Dicit ei imperator: “Quid est Martina quod habes facere? Ecce victa est magia tua, confide magno Deo Διὶ, et humiliare ei.” Illa dixit: “Scriptum est in Apostolo: Mulier si habuerit comam capitis, gloria eius est; tu autem gloriam, quam Deus dedit in mundum, in propria eius factura amputasti; auferet Deus regnum tuum a te praesente te, et a gloria Dei persequeris, et in dolore nimio confusione indutus mortem exspectabis.”4
§48) Et iussit eam ambulare in templum, in quo erat Ζεῦς, et includi eam. Ingressa autem ea, clausit imperator ianuam templi, et signavit annulo suo, et regressus est in palatium suum. Sancta vero erat glorificans Deum per totam noctem et diem. Omni autem die imperator et sacerdotes ingrediebantur in templum, et minime ingrediebantur ad illam, quia audiebantur voces multorum sanctorum angelorum: et imperator dicebat ad eos qui cum ipso erant: “Magnus Deus Ζεῦς omnes Deos congregavit, quatenus instruant et moneant Martinam.” Tertia autem die taurorum immolationem praecepit fieri, et instructam confessionem deorum. Turbae autem aperientes viderunt beatam sedentem in sede, et cum ea existentem chorum, quorum gratia pulchritudinis enarrari non potest, et incensorum magnum odorem; Δία autem cecidisse, et in pulverem redactum esse. Stupefactus autem imperator in tanta exultatione sanctae Martinae, dixit ad eam: “Ubi est Deus Ζεῦς?” Sancta Martina dixit: “Rationem fecit Christo de Apolline et Artemide, et non dixit veritatem; et tradidit eum angelis tartaricis, et comminuerunt eum sicut Apollinem. Et tuum imperium, quod cum magna confusione indutus es, postponens instituit.”
Caput VII. Martinae et tyranni dispar obitus.
§49) Tunc vero imperator iratus iussit eam duci foras civitatem, et gladio caput eius amputari. Sancta autem martyr gaudens in exitu laboriosi huius saeculi, oravit dicens: “Gratias ago tibi Domine Deus, qui sanctorum choros confirmasti; et magnum et gloriosum et terribile nomen Deitatis tuae adoro, qui manifeste tenebrosum inimicum dispersisti, et insensatos et immobiles seductionis eorum daemones in puluerem redegisti; qui glorioso intellectu ancillam tuam in perfectione confessionis tuae instituisti; qui mirabilem gratiam Patris tui et Dei nostri, Domine Iesu Christe, donasti nobis; qui sanctus Iob probans per nequissimum diabolum, non invenisti in eo malitiam, cui et contestificans fuisti; tu ergo salvator, qui beatum Tobiam castigasti, et pro ea quam in te habuit irreprehensibilem dilectionem, pietate tua misertus es vitae eius; qui manifestasti caligines tenebrarum, et veritatem declarasti; qui destruxisti medium parietem, temetipsum ostendens in opere caritatis; qui mortificasti tenebras, et destruxisti dolores perditionis; qui redegisti quae de terra sunt in terram, et fecisti quae de caelo sunt esse in caelis; qui esuristi et passus es, et crucem sustinuisti pro nobis; qui in profundum descendisti tartarum, ut tua morte nos immortales constitueres; qui illuminasti priores tenebras, Domine Iesu Christe liberator, instrue animam meam ad dulcedinem viscerum misericordiae tuae, et connumera me cum fidelibus tuis, qui tibi fideliter placuerunt, quia tu es qui electionem fecisti sanctorum. Te invoco, Domine Iesu Christe liberator omnium, et te adoro, et te deprecor, et tibi supplico, qui me liberasti de multis malis, quae mihi ostensa sunt: lumen verum in lumine vero tuae Deitatis, salva me caelestis Domine Iesu Christe, apud quem non est personarum acceptio: perfectam in tui nominis confessione iube me suscipi in tuam gloriam, ut splendide induta effugiam malum quo circumdata sum. Redde vero maligno Alexandro, sicut operatus est in innocentibus, et in tua ancilla: afflige vero cor eius incredulum, et obdura lapideum eius spiritum, ad correptionem eorum qui contemnunt tuam magnitudinem. Ego enim etsi paupercula sum, et peccatrix, rogo me inveniri mundam apud sanctam tuam pietatem; quia agonizavi pro veritate tua, et filii tui Domini nostri Iesu Christi, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.”
§50) Et post haec dixit carnificibus: “In quo directi estis, complete iussa vobis.” Et vitam finivit per gladium. Et vox de caelo facta est: “Quae certasti pro nomine meo Martina, ingredere cum omnibus sanctis confessionem complens in regno caelorum, et hodie mecum eris in paradiso: laetare cum patribus tuis.” Et facta hac voce ceciderunt in faciem suam, et mortui sunt.
§51) Tunc venit episcopus Rythorius, et omne sacerdotium Romanum, et adduxerunt sanctum corpus eius cum canticis et hymnis spiritalibus in sextam regionem, et posuerunt in onychinum larnacem, glorificantes et laudantes omnipotentem Deum qui in caelis est, in horto qui vocatur Mirabilis; erat enim pulcherrimus locus.
§52) Imperator autem Alexander percussus est dolore cordis eadem die, et sicut rabidus canis comedebat suas carnes, et dicebat gemens et tremens: “Miserere mei Deus Christianorum, quia transgressus sum praecepta tua Christe, et exacerbavi te, et nomen tuum persecutus sum, et ancillam tuam gratis poenavi. Iuste a te crucior; sicut feci retribuisti mihi.” Et exspiravit cum supplicio multo, et discerptus et dilaniatus. Et vox de caelo facta est: “Ingredere Alexander in clibanum Gehennae, vade in tenebras exteriores; tibi enim praeparata est tenebrosa poena, ad quam damnatus es.” Factus est autem terraemotus magnus, et crediderunt Deo in eadem die, qui erant in urbe Roma pro voce, quae facta est de caelo, animae duo millia triginta. Et post dies octo passionis eius regnavit Maximinus Caesar, et suscepit eum omnis Romanus senatus. Completum est autem martyrium sanctae Martinae Kalendis Ianuariis. Honorantes autem huius sanctae fidem et passionem, oremus fratres, ut mereamur cum omnibus sanctis fieri consortes, et gratiam invenire apud Dominum nostrum Iesum Christum, cui est honor et gloria, cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen.