Vita Marcellini, episcopi Anconitani in Italia
§1) Marcellinus ob eius virtutes ad sacerdotium et episcopatum evectus, non superbia elatus, sed ieiuniis, vigiliis, et orationibus pervigil, carnem suam vitiis, et concupiscentiis macerans crucifigebat. Plenus erat caritate, mansuetudine, et lenitate. Castitatem perpetuo coluit, multaque in eo erat apud Dominum fiducia. Cum enim civitas Anconitana incendio misere conflagraret, quod eo magis crescebat, quo illud aqua magis restinguere conabantur, Anconitani ad sanctum episcopum, quem Deo carum, mirabiliaque fecisse sciebant, confugiunt, orantque ut urbi incensae subveniat; qui, ut sanctus Gregorius papa in Dialogis scribit, contra incendium, ubi magis vigebat, deferrise postulat; neque enim prae senio, et membrorum imbecillitate incedere poterat. Ductus eo, signoque crucis munitus, vix finem fecit orandi, cum (mirandum!) flamma ignis, quasi sancti viri conspectum fugiens, retrocedere coepit, et extingui. Liber adhuc, in quo vir sanctus orare solebat, ostenditur, in quo incendii manent vestigia. Cum enim daemon in sanctum episcopum maximam ignis vim retorsisset, illeque illaesus permansisset, in libro tamen, quem prae manibus habebat, signa combustionis remansere; ad cuius contactum in hanc usque diem plures aegroti sanari dicuntur.
§2) Cum autem ex hac vita sanctus Marcellinus excessisset, corpusque illius apud sanctum Cyriacum urbis patronum conditum esset, multis claruit miraculis, ex quibus pauca narrare non piget. Quidam nobilis Anconitanus oculorum lumine destitutus, ad tumulum sancti Marcellini in eius die festo, comitantibus consanguineis deductus, opem illius implorat; cui sanctus episcopus vespere, sociis dormitantibus, sacris vestibus indutus apparet, et tactis oculis visum restituit.
§3) Aliud eadem die sequenti anno mirum huiusmodi contigisse, memoriae produnt: quod cum civis quidam praedives, gesta et miracula sancti Marcellini, quae audierat in ecclesia, familiae suae magna cum devotione referret, id daemon non ferens filium illius in ignem iniecit; qui licet capite et toto pectore in illo aliquamdiu volutatus, extractus tamen illaesus prorsus remansit. Illud quoque non praetereundum, quod, cum sub Thoma episcopo Vicus Troianus incendio vastaretur, ut primum eo liber sancti Marcellini memoratus delatus est, statim cessavit incendium, quod nulla vi humana potuerat extingui.