Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Macarii, Alexandrini abbatis in Thebaide


Ex Historia monachorum, cap. 29 (De vitis patrum, Lib. 2)


[…]

§1) Locus autem in quo habitabat ipse sanctus Macarius, Scithium appellatur. Est autem in eremo vastissima positus, diei et noctis iter habens de Nitriae monasteriis; et hoc nulla semita, neque terrenis aliquibus colligitur vel monstratur indiciis, sed stellarum signis et cursibus pergitur. Aqua raro invenitur, et sicubi inventa fuerit, odoris quidem dirissimi est, et quasi bituminea, sed saporis innoxii. Sunt ergo ibi viri valde perfecti (nec enim patitur tam terribilis locus, nisi perfecti propositi habitatores summaeque constantiae) caritatis tamen inter se, et erga omnes, si qui forte ad eos accesserunt, summum studium gerunt.

[…]

§2) Ad fidem confirmatum nobis de eo est ab his qui ex ore eius audierant, quod quodam tempore noctis daemon ad ostium cellulae eius pulsaverit, dicens: “Surge, Abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur.” Sed ille, qui gratia Dei repletus falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: “O mendax et veritatis inimice! Quid enim tibi consortii, quid societatis est cum collecta et congregatione sanctorum?” At ille, “Latet ergo te,” inquit, “o Macari, quod sine nobis nulla collecta agitur, nullaque congregatio monachorum? Veni denique, et videbis opera nostra.” Tunc ille, “Imperet,” inquit, “tibi Dominus,1 daemon immunde.” Et conversus ad orationem, petiit a Domino, ut sibi ostenderet, si hoc verum esset, quod gloriatus est daemon. Abiit ergo ad collectam, ubi a fratribus vigiliae celebrantur, et iterum in oratione Dominum deprecatur, ut sibi veritatem verbi huius ostendat. Et ecce vidit per totam ecclesiam quasi parvulos quosdam puerulos Aethiopes taetros discurrere huc atque illuc, et velut volitando deferri. Moris est autem inibi sedentibus cunctis, ab uno dici psalmum, ceteris vel audientibus vel respondentibus. Discurrentes ergo illi Aethiopes pueruli, singulis quibusque sedentibus alludebant, et si cui duobus digitulis oculos compressissent, statim dormitabat: si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post psalmum ad orandum se proiecissent fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium iacentem in oratione quasi mulierum specie ferebantur, et ante alium quasi aedificates atque portantes aliquid, ac diversa quaeque agentes apparebant. Et quaecumque daemones quasi ludendo formassent, haec orantes illi in cordis sui cogitatione versabant: a nonnullis tamen, ubi aliquid horum agere coepissent, quasi vi quadam repulsi, praecipites deiiciebantur, ita ut nec stare quidem prorsus, aut transire iuxta eos auderent: aliis vero etiam infirmis fratribus supra cervices et dorsa ludebant, quia non erant in oratione sua intenti. Haec cum vidisset sanctus Macarius ingemuit graviter, et lacrimas profundens ad Dominum, “Respice,” ait, “Domine, et ne sileas, neque mitigeris Deus.2 Exurge ut dispergantur inimici tui, et ut fugiant a facie tua,3 quoniam anima nostra repletur illusionibus.” Post orationem tamen examinandae veritatis gratia seorsum evocatis singulis quibusque fratribus, ante quorum faciem viderat daemones diverso habitu et variis imaginibus ludentes, requirit ab eis si in oratione vel aedificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diversa, quae unicuique imaginata per daemones viderat: et singuli eorum ita confitebantur in corde suo fuisse, ut ille arguebat: et tunc intellectum est, quod omnes vanae et superfluae cogitationes, quas vel psalmorum vel orationum tempore unusquisque conceperit, ex illusione daemonum fiant. Ab his autem qui omni custodia cor suum servant, tetri repelluntur Aethiopes. Deo enim coniuncta mens, et in ipso tempore praecipue orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.

§3) Aliud quoque multo terribilius addebat, quod vidisset eo tempore, quo fratres accedebant ad sacramenta; ubi porrexissent ad suscipiendum palmas, in nonnullorum manibus praevenientes Aethiopes, carbones deponere. Corpus autem, quod tradi sacerdotis manibus videbatur, redire ad altare; aliis vero, quos meliorum merita iuvabant, extendentibus manus ad altare, longe recedere daemones, et cum ingenti metu refugere: angelum enim Domini assistere cernebat altari, qui cum sacerdotis manu suam quoque manum in sacramentorum distributione superponeret. Ex hoc iam permansit a Deo gratia ista, ut in vigiliis fratrum, psalmorum et orationis tempore, si quis aliud aliquid secundum illusionem daemonum in corde cogitasset agnosceret, et accedentium ad altare vel indignitates eum vel merita non laterent.

[…]


  1. Jude 1:9. ↩︎

  2. Psalms 82:2. ↩︎

  3. Psalms 67:2. ↩︎