Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Libentii, archiepiscopi Bremensis in Germania


Ex Gestis Hammaburgensis ecclesiae pontificum, Lib. 2, cap. 29


Caput I. Beati Libentii egregiae virtutes.

§1) Libentius sedit annis XXV pallium suscepit a papa XV Iohanne, virgam episcopalem meruit ab Ottone III primus omnium consecratus est a Suffraganeis. Erat itaque vir litteratissimus, et omni morum probitate decoratus, ab Italia quondam pontificem secutus Adaldagum: cuius etiam vitam aemulatus et magisterium, solus ex dispositione tanti patris dignus inventus est, cui Hammaburgensis cura parochiae crederetur.

§2) Erat enim vir tantae castitatis, ut raro se mulieribus videndum praebuerit; tantae abstinentiae, ut pallida ieiuniis ora portaverit; tantaeque humilitatis ac caritatis, ut in claustro sicut unus fratrum vixerit. Multae nimirum virtutes eius: quippe contentus acquisitis, raro curiam adiit pro acquirendis. Domi sedens quietus, parochiae suae curam egit diligentissimam, totumque studium ad lucra vertens animarum, districtissima regula omnes congregationes suas custodivit.

§3) Archiepiscopus etiam per se curam egit hospitalis, fratribus et infirmis quotidiano ministrans obsequio: ipse quoque vice sua xenodochium nepoti suo commendavit Libentio. Dum vero adhuc pax esset in Slavania, Transalbianos populos frequenter visitavit, et matrem Hammaburg paterno fovit amore: legationem suam ad gentes, ut praedecessores eius, studiose executus est, licet dierum obstaret malitia.

Caput II. Sueno tyrannus, et piratae puniti.

§4) Quo tempore cum magnam christianorum persecutionem in Dania Suein rex exercuisset; supplicibus archiepiscopus legatis, crebrisque muneribus laborabat, quatenus ferocis regis animum, mansuetum redderet christianis. Quibus ille reiectis in sua nimirum crudelitate ac perfidia saevire non cessavit: unde et ultio divina regem Deo rebellem est subsecuta. Nam cum contra Slavos bellum susciperet, bis captus et in Slaviam ductus, totiens a Danis ingenti auri pondere est redemptus. Nec tamen adhuc ad Deum reverti voluit, quem primo in morte patris offendit, et deinde in nece fidelium irritavit. Et iratus furore Dominus, tradidit eum in manus inimicorum eius, ut disceret non blasphemare.

§5) Tunc potentissimus Sueonum rex Hericus, collecto innumerabili sicut arena maris exercitu, Daniam invadit, et occurrit ei Suein a Deo derelictus, frustra sperans in idolis suis. Sed cum utrimque bello navali (sic enim gens illa confligere solet) omnes copiae essent Danorum obtritae, Hericus rex victor Daniam obtinuit. Suein ergo depulsus a regno dignam factis suis a Deo zelote recepit mercedem. Et haec iunior nobis in avo suo Suein recitavit contigisse, iusto Dei iudicio, quoniam illum dereliquit, quem pater eius bonum defensorem habuit.

§6) Ferunt eo tempore classem piratarum, quos nostri Ascomannos vocant, Saxoniae appulsam omnia Fresiae atque Hatulae vastasse maritima. Cumque per Albiae fluminis ostium ascendentes irrumperent provinciam, congregati Saxonum magnates, cum parvum habuissent exercitum, egredientes a navibus apud Stadium barbaros exceperunt, quod est opportunum Albiae portus praesidium. Magnum et memoriale, minusque felix erat illud proelium, in quo viriliter utrisque certantibus, nostri tandem minores sunt reperti. Sueones ergo et Dani totam Saxonum obtrivere virtutem. Capti sunt ibi Sigafridus marchio, Thiadericus comes, et alii illustres viri, quos vinctis post terga manibus, barbari traxerunt ad naves, pedesque eorum catena strinxerunt, totam exinde provinciam impune depraedantes. Sed cum ex captivis solus marchio Sigafridus cuiusdam auxilio piscatoris furtim noctu sublatus evaderet; piratae mox in furorem versi, omnes quos in vinculis tenuerunt, meliores ludibrio habentes, manibus pedibusque truncaverunt, ac nare precisa deformantes, ad terram semianimes proiecerunt. Ex quibus nobiles quidam viri erant, qui postea multo supervixerunt tempore, opprobrium imperio, et miserabile spectaculum omni facti populo. Quam videlicet plagam mox cum exercitu supervenientes dux Benno et Sigafridus marchio vindicarunt, in tantum ut piratae omnes, quos apud Stadium egressos fuisse diximus, ab ipsis auxiliante Domino fuerint contriti.

§7) Altera vero pars Ascomannorum, qui per Wirraham flumen egressi Hahele usque ad Liestmonam depraedati sunt, cum maxima captivorum multitudine pervenerunt ad paludem, quae dicitur Glindesmor, ubi a nostris qui pone sequebantur offensi, omnes usque ad unum obtruncati sunt; quorum numerus erat XX millia. Quidam enim eques Saxonum ab eis captus, dum eum ducem sui facerent itineris, in difficiliora eos paludis loca perduxit, in qua diu fatigati leviter a nostris sunt superati. Qui Heriward nomen habens, perenni Saxonum laude celebratur.

§8) Ex illo nimirum tempore piratarum hostilisque crebra irruptio facta est in hanc regionem. Nam et omnes Saxoniae civitates grandi metu perculsae fuerant. Tunc et Brema muro muniri coepit firmissimo. Sed et Libentius archiepiscopus thesaurum ecclesiae omniaque ecclesiastica fecit ad Buccensem deportari praeposituram. Tantus itaque timor in finibus huius parochiae omnibus erat. Nam et ipse pontifex piratas, qui episcopatum vastabant, anathemate damnavit. Quorum unus in Norwegia deficiens per annos septuaginta integro corpore permansit, usque ad domini Adalberti tempora archiepiscopi, quando Alwardus episcopus illuc veniens defunctum vinculo excommunicationis absoluit, et mox cadaver in cinerem est solutum.

§9) Post vindictam ergo scelerum, quae in ecclesias Dei et christianos commiserat; Suein rex victus, et a suis desertus, quippe quem Deus deservit, errabundus et inops auxilii venit ad Nordmannos, ubi Thrucco tunc filius Hacquini regnavit. Is licet paganus esset, nulla tamen super exulem motus est misericordia. Ita infelix ille, et a toto reiectus orbe, in Angliam transfretavit, frustra solatium quaerens ab inimicis. Eo tempore Adelrad filius Eggaris Britannis imperavit. Is non immemor iniuriarum quas Dani ex antiquo Anglis inflixerant, exulem repulit. Quem tandem, misertus infortunii, rex Scotorum benigne suscepit, eumque per bis septem annos, quibus exulavit, secum detinuit, usque ad mortem Herici. Haec parricidae avi pericula, Suein rex nobis attonitis, exposuit. Deinde ad Hericum victorem reflexit narrationem.

Caput III. Libentius episcopos multos ordinat, et ad gentium conversionem mittit.

§10) Hericus, inquit, duo regna obtinuit, Danorum Sueonumque, et ipse paganus, Christianis valde inimicus. Ad quem missus legatus Caesaris ac Hammaburgensis archiepiscopi Poppo quidam, vir sanctus et sapiens, tunc in Sleswicensem ordinatus episcopum, de regno Danorum seu pace Christianorum Caesaris partes expostulavit. Quem etiam aiunt pro assertione Christianitatis, cum barbari suo more signum quaererent, nil moratum, sed statim ignitum ferrum manu tulisse, et illaesum apparuisse. Dumque hoc facile omnem gentilibus erroris ambiguitatem tollere videretur, iterum sanctus Dei pro sub movendo gentis illius paganismo, aliud aeque magnum ostendit miraculum. Tunicam scilicet indutus ceratam, cum staret in medio populi circo, in nomine Domini praecepit incendi. Ipse vero, oculis ac manibus in caelum tensis, liquentes flammas tam patienter sustinuit, ut veste prorsus ambusta et in favillam redacta, hilari et iocundo vultu, nec fumum quidem incendii sensisse testatus sit. Cuius novitate miraculi, et tunc multa millia per eum crediderunt, et usque hodie per populos et ecclesias Danorum celebre Popponis nomen effertur. Haec aliqui apud Ripam gesta confirmant, alii apud Sliaswig.

§11) Claruit etiam tunc in Dania felicis memoriae Odinckar senior, de quo supra diximus, qui in Finne, Seland, Sconia, ac in Suedia praedicans, multos ad christianam fidem convertit. Eius discipulus et nepos fuit alter Odinkar iunior, et ipse nobilis de regio semine Danorum, dives agri, adeo ut ex eius patrimonio episcopatum Ripensem narrent fundatum. Quem dudum Bremae scholis traditum pontifex Adaldagus manibus suis baptizavit, suoque nomine Adaldagum vocavit. Is ergo a Libentio archiepiscopo nunc ordinatus in gentes, apud Ripam sedem accepit. Nam et illustri vita, et sanctae conversationis, Deo et hominibus acceptus erat, et Christianitatem in Dania fortissime defendit. Hos vero comperimus illo tempore claros in ea regione, aliis, qui adhuc supervixerant a diebus Adaldagi, non otiosis. Qui etiam in Norwegiam progressi populum multum Iesu Christo collegerunt.

Ex lib. 2, cap. 32


§12) Eodem tempore venerabilis comes Henricus in Rosafeldam fecit praeposituram annuente Libentio archiepiscopo, et ecclesiam consecrante. Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii, sub duce Bernardo filio Hermanni, qui populum Slavorum graviter afflixit. Quo etiam tempore contentio Bernarii Ferdensis episcopi de Ramsola coram papa Sergio est terminata.

§13) Anno igitur archiepiscopi XXII Benno dux Saxonum obiit, et Ludgerus frater eius, qui cum uxore sua venerabili Emma, Bremensi ecclesiae plurima bona fecerunt. Apud Magdaburg vero Gisilario archiepiscopo Daganus successit. Deinde Walthardus meruit cathedram. Interea archiepiscopus noster de legatione sua in gentes sollicitus, plures ordinavit episcopos, quorum nomina et sedes incertae sunt, quia tempus persecutionis incubuit. Sicut enim patrum relatione cognovimus, Esico apud Sliaswigi Popponi successit, Odinkar, qui apud Ripam insignis fuit, ut supra diximus. Et sermo est post obitum Adaldagi archiepiscopi, totam regionem Iutland usque ad nostram aetatem in duos episcopatus bipartitam esse, tertio apud Arhusam deficiente. In Slavaniam vero ordinavit archiepiscopus Folcquardum, deinde Reginbertum: quorum prior a Slavania pulsus in Sueoniam vel Nordmanniam missus est ab archiepiscopo, qui multos in Domino lucratus, cum gaudio remeavit.

§14) Post haec omnibus bene compositis, obiit beatus archimandrita Libentius, unaque Ferdensis episcopus anno Domini MXIII, indictione XI, et sepultus est in medio chori, ante gradus sanctuarii pridie Nonas Ianuarii.