Vita Iacobi, episcopi Tarentasiensis in Sabaudia
Praefatio
§1) Quoniam volutabilitate temporum, et decessione mortalium, res bene gestae nonnumquam oblivioni traduntur, idcirco vitam beatissimi Iacobi Tharentasiensis archiepiscopi, multis (ut credimus) profuturi, posteris legendam transmittimus. De cuius virtutibus, et miraculis locuturi, auditores humiliter praemonemus, ut dum magnalia, quae per eum omnipotens Deus operari dignatus est, cognoverint, vitam quoque eius ac mores imitari studeant: scientes, quoniam qui eum pie sequi, et vestigiis eius diligenter inhaerere voluerint, ad gaudium, ad quod intravit, et ipsi pervenient, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen.
Vita
Caput I. Sancti Iacobi vita monastica.
§2) Igitur cum tuba sancti Evangelii paene per totum mundum intonaret, dicens “Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum,”1 beatus Iacobus miles, qui secundum saeculi dignitatem apud Assyrios clarus habebatur, divino munere praeventus, per angustam portam, quae ducit ad vitam, sicut in fine claruit, intrare contendit. Proinde habitum militarem, quo nitebat, reiiciens, pauperis Christi solerter decrevit pauper sequi vestigia; conversusque ad Dominum, totis viribus adimplere studuit opere, quod tenuit pectore. Ingens super omnia fuit ei desiderium, magistrum, qui eum ad fidem et Dei dilectionem propensius instrueret, alicubi posse reperire. Sicque infra non longum spatium baptismi sacramentum percipiens, atque cuidam servo Dei, Honorato monacho adhaerens, qui tunc temporis florebat intra Galliam, servo Dei mancipandum totum se dedit. Hostis postmodum callidi funditus abhorrens militias, optimam partem elegit, dum magistro sancto se sociavit.
§3) Qui cum in eodem loco aliquamdiu commoraretur, ubi devotus discipulus reverendo sociatus est magistro, percrebuit fama quod Lirinensem insulam pestifer draco circumseptam haberet, atque ex more navigantes circa eamdem insulam, odore nefandissimo obrueret. Tunc vir Dei Honoratus proprias oves, quas in loco illo Domino acquisierat, solo Iacobo discipulo adscito, partes Provinciae peragravit. Deinde memoratam insulam cum navi aggrediens, assidue cum fidei discipulo, Domini implorans misericordiam, ipsum pestiferum draconem funditus ab eadem insula repulit, ita ut ulterius ibidem nusquam deinceps appareret.
§4) Servi vero Domini, memoratam insulam ab hoste antiquo emundatam, aptamque ad usus monachorum eam esse cernentes, oraculum construunt, cellamque aedificant; in qua per aliquot annos simul residentes, virtutibus pollent, coruscant miraculis, aggregatisque discipulis, usque in hodiernum diem locus ille ex eadem congregatione fundatus, religione regitur per monachos.
Caput II. Episcopatus, templum aedificatum, miracula.
§5) Interea fama viri Dei Honorati usque Arelatem percrescente, a clero, proceribus, populoque vulgari illius urbis expetitur, ut quia iam eorum pontifex migraverat ad Dominum, eumdem Dei famulum Honoratum monachum, habere mererentur pontificem. Factum est, ut invitum eum urbis praefatae clerus tollens, et secum deducens, cum omni alacritate, communique consilio sibi eum eligerent omnes pontificem.
§6) Qui dum in pontificali cathedra clarus existeret, assiduaque frequentatione Iacobus discipulus ei adesset, cernens praecipuae sanctitatis esse virum, alloquitur illum, obsecrans toto mentis affectu, ut Cendronum oppidum adiret, populumque inibi sub gentilitatis ritu degentem ad fidem Christi converteret. Hoc audito, discipulus obediens, cum omni iocunditate pronaque humilitate assensum praebuit, seseque iuxta vires suas, Domino opitulante, ita facturum spopondit. Quocirca pater venerandus aliis convocatis sacerdotibus Iacobum ordinavit episcopum, et ad praefatum oppidum, vallemque Tarenthasiensem direxit, praedicare verbum Domini. Quo cum adveniret quasi clanculo, Deo dispensante fama eius percrebuit in populo, ita ut dicerent manifeste, dilectum Christi famulum ad eos iam venisse Iacobum episcopum. Qua re comperta, Dei sacerdos Iacobus de tantis Christi beneficiis laetatur; summoque diluculo dum praedicare coepit, vulgus innumerabile ad fidem Christi convertitur: et absque dilatione, ab baptismi gratiam prono animo, unaque voluntate praefati oppidi populus paene omnis pariter accessit.
§7) Factum est autem ut pauci remanerent in valle Darentasiensi infideles, qui non ad praedicationem Iacobi episcopi colla submitterent gaudentes. Hoc vero cernens venerabilis episcopus, de tanto grege Christo acquisito gaudens et exultans, fundavit basilicam. Dehinc famulis iubet, ut trabes, ceteraque ligna ad tectum domus illius peragendum, in saltibus caederent: quae cum christicolae ferventiori fide succensi, cum suis bubus deferrent, contigit ut immanissimus ursus de caverna prosiliens, cum summa ferocitate unum ex bubus, qui ad vehendam trabem iunctus erat, torvo et impudenti vultu unguibus arripiens ore dilaceraret, ac corroderet. Haec vero cernentes famuli, timore perculsi, rapidissimo cursu suo nuntiaverunt pontifici. Quod vir sanctus audiens, velociterque currens, invenit ursum bovis cadaver devorantem; cui et fertur dixisse: “Ego Iacobus Christi famulus praecipio tibi immanissima et cruenta bestia, ut in nomine Domini ad opus, quod impedisti, duram cervicem inclines, et iugo bovis, quem occidisti, superbum collum submittas.” Qui protinus ad vocem servi Dei, licet rugiens, collum iugo subposuit, eumque famulus Domini, loris quibus bos fuerat, adstringens, trabem ad opus coeptum adduci fecit. Quod cernentes incolae oppidi, maiores natu in stuporem versi sunt pro tanto miraculo. Minores vero, quos adhuc ignavia detinebat, gladiis arreptis ursum conabantur occidere. Quod vir Dei percipiens, iuvenes blando alloquio compescens, ait: “O filioli, bestiam, quam nullo laqueo cepistis, vivam sinite a vestris finibus egredi.” Obtemperantibus illis, beatus Iacobus urso praecepit, ut nequaquam in eadem valle aliquam deinceps faceret laesionem. Ipse vero illaesus sese in profundam eremum dedit, et postea in territorio praedicto nusquam apparuit.
§8) Dominus deinde fidelissimi famuli sui merita praeclara demonstrare volens, magnum secundo ostendit miraculum. Quippe cum trabs illa, quam ursus cum bove iunctus de saltu adduxerat, mensura quinque pedum ceteris trabibus brevior inveniretur, servus Dei sacrata lympha eamdem trabem aspergens, orando, videntibus cunctis alii fecit esse similem. Hoc nimirum miraculo peracto, Deo largiente, cuncti incolae vallis illius amore divino succensi, tenebras erroris pristini funditus repulerunt, verae luci (quae est Christus) adhaerentes inconvulse, firmantesque fundamentum in ipso angulari lapide Christo Iesu Domino nostro.
Caput III. Iter ad principem variis miraculis illustre.
§9) Basilica decenter peracta, et in honore sancti Stephani Protomartyris dedicata, visum est servo Dei Iacobo episcopo, quatenus principem Galliarum adiret, donaque deferret aliquantula, quatenus notitiam illius habere mereretur. Tulit itaque nivem aestivo in tempore collectam, onustoque exinde asino, cum Iacobo discipulo, ceterisque famulis iter aggreditur. Mira res, et relatu dignissima, enimvero cum calor fervidi solis, qui illo tempore rura exsiccans, nives ceteras omnino liquefaceret nimio sui aestus ardore, eamdem nivem, quam de Cendrono oppido tulit, aestatis amoenitas neque calor ullus liquefecit, sed glaciali firmata rigore integra permansit.
§10) Denique dum iter coeptum ageret, atque ex nimio caumate 2 lassus ad quamdam declinaret umbram, vectatorque nivis asellus paullulum requiesceret, ales teterrimus advolans, hoste (ut visum est) antiquo suggerente, qui servis Domini, in quantum permissum est ei, semper obsistit, supra quiescentem asinum insedit, oculumque illius eruit. Mox, ut cernunt famuli cruorem de maxilla asini distillantem, magistro narrant. Qui continuo surgens, invocato Christi nomine, cruentum corvum redire iussit, dicens: “Praecipio tibi, ales teterrime, in nomine Domini, ut confestim reportes quod furtim de nostro asino tulisti.” Mirum in modum videres corvum crocitando reportantem quod abstulerat; oculoque in eodem loco, quo eum violenter evulserat, vomito, sanum, et incolumem baiulum nivis domino suo restituisse: cui protinus sarcinam nivis imponentes, iter aggressi sunt quod inceperant.
§11) His ita gestis, necdum itineris longi terminato labore, unus ex discipulis, propinquus carne, spiritu propinquior, Iacobus nomine, febre corripitur: et hoc, ut postea claruit, nutu contigit divino; quatenus sanctissimi pontificis meritum tam apud exteras regiones quam finitimas panderetur. Infirmo tandem fidelitati christianorum commendato viam ingressus, Galliarum principem adiit: cuius conspectui praesentatus, primo salutationem, deinde nivem obtulit. Princeps vero maligno spiritu repletus, servum Dei, illusorem, magum, et maleficum vociferando saepius adclamans, dedignanter animo tumenti et iracundo nivem iubet recipi.
§12) Gravissimis illico febrium doloribus torquetur: tamquam languens, et moribundus, iamque positus in extremis, salutis quaerit ex templo remedium. Tunc unus ex proceribus existentibus sapienter eum alloquens, dixit: “Cur salutis medelam modo desideranter expetis, cum Dei virum, sancto plenum Spiritu praesumpseris contristare, qui clarus, pollens miraculis, maxima mirabilia per virtutem Domini circumquaque operatur?” Princeps audita proceris sui correctione pavore nimio correptus, famulis sibi assistentibus imperavit, ut cursu celerrimo irent post episcopum: quibus et iniunxit, ut pedibus eius provoluti, osculando vestigia ipsius, impetrare studerent, quatenus eum per semetipsum visitare dignaretur, tranquillissimoque vultu subveniret aegrotanti.
§13) Viro Dei postquam res innotuit, solita motus pietate properanter regreditur, aulam intrat principis, precesque coram Domino fundens, aegrum a validissimis febribus curat. Pro hoc siquidem subito, et tam evidenter per sanctum virum divinitus facto miraculo, omnis domus principis multipliciter exhilarata est; et magnificata virtute sancti viri, unanimiter immensas Domino laudes retulerunt. Princeps miro modo exhilaratus pro optata sanitate, precibus sancti episcopi adepta, multas Deo, eidemque servo Dei gratias referens, rogavit eum, ut indubitanter ab eo peteret quicquid vellet impetrare; non enim ullatenus pateretur repulsam. Ad haec vir sanctus: “O mi gloriose monarcha Galliae, totiusque Burgundiae, desiderio vos videndi, tam longi difficultatem itineris aggressus, non aurum, non argentum a vobis expeto. Sed quia locus meae dioecesis inter arduas et adstrictas continetur montium Alpes, et non est congrue spatiosus ad habitandum, expedit nobis, ut terminos aliquantulum curet ampliare vestra dignatio. Celsitudinis igitur vestrae misericorditer precor magnificentiam, ut respectu Dei, et amore beati Petri, principis apostolorum, atque propter perpetuam nominis vestri memoriam, aliquod augmentum de rebus vestri regni, in circuitu nostrae rudis ecclesiae coniacentibus, nostris et successorum usibus profuturum, atque per seriem firmissimi praecepti vestri perpetualiter possidendum, ad honorem Dei, et beati Petri apostoli conferre nobis dignemini.” Ad quem princeps: “Quicquid petere volueris, fiet tibi.” Cui vir sanctus: “Hoc quod a vobis postulo, mihi quidem valde congruum atque necessarium est, sed vobis leve ad dandum, atque facillimum esse potest: hoc est, quamdam rupem prominentis saxi, quam antiquo vocabulo incolae ipsius loci Pupim.”
[…]