Vita Honoratae, virginis Papiae in Italia
§1) Honorata virgo, sancti Epiphanii episcopi Ticinensis soror, ceterarum, hoc est Luminosa, Speciosa, et Liberata, natu minima. Haec a teneris in monasterium Sancti Vincentii, quod extra portam Palatinam situm erat, ingressa, Luminosae a sancto Epiphanio Romam profecturo, ut illam institueret, traditur. Quo tempore cum Odoacer rex captam urbem Ticinensem depraedatus fuisset, Luminosa et Honorata cum aliis monialibus abducuntur in captivitatem. Cum autem eas Epiphanius redemisset, ac Luminosa paullo post decessisset, Honorata optimis moribus instituta aliquot annos mira sanctitate pollens, piisque operibus addicta, supervixit: donec et ipsa extremum diem clausit.
§2) Cuius corpus primum in eadem Sancti Vincentii aede sepultum est, postea a sancto Litifredo episcopo, in somnis admonito, triduano ieiunio indicto, ac populo visione patefacta, ad ecclesiam Sanctae Mariae Veteris, quae nunc Sanctae Mariae Capularum nominatur, translatum est. In qua translatione miraculum contigit. Nam iuxta basilicam Sancti Michaelis, clero praecedente, et populo subsequente, corpus tamdiu substitit immobile, donec sanctus episcopus illi suum pallium superposuit. Mulier quoque aegra, ut nec loco moveri nec loqui posset, viso sanctae virginis corpore, opeque eius postulata, integram sanitatem retulit: praeter alios corpore vitiatos et aegrotos, ac daemoniacos eo tempore sanatos. Quod multis ad famam miraculorum ex vicinis locis confluentibus, ut corpus virginis in medio ecclesiae triduo asservaretur: quod III Idus Ianuarii apud altare Sanctae Mariae coenobii praedicti, quod monialium est, Historiarum antea dictum, decenter reconditum fuit.