Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Guilielmi, abbatis Divionensis in Burgundia


Praefatio Auctoris

§1) Dulcedine sancti Spiritus praeditis Patribus venerandis, ac diligendis fratribus ubique ecclesiarum Dei universalis documentis in charitativa spe servientibus, monachorum infimus Rodulphus, tantillam obeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati vestrae diffidimus, si de vita vel conversatione vestri omnium dilectoris, domini videlicet sacerdotis atque abbatis Willelmi, prout divina pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus. Plura siquidem a nobis visa, plurima tamen a veracissimis relatoribus comperta huius narrationis informabunt seriem. Idcirco communem fidelium virtutigenum obsecramus caritatem, ne simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili canistro purae respuatur similaginis offa; cuius si prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret excludere inopiam, et sospitatem conferre perennem.


Vita

Caput I. Sancti Guilielmi ortus et parentes.

§2) Vir igitur religiosus Dominus Willelmus, quem pius Dominus ecclesiae suae filiis pastorem, ac iuris suae legis propagatorem constituit, natione quidem Italus: avus tamen eius, Vibo nomine, militari industria clarus, gente Suevus fuit. Qui scilicet ob inimicitiarum ultionem, nativam relinquens provinciam, perrexit habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus opum gratia feliciter deguit.

§3) Hic ergo extitit genitor Roberti, qui accipiens sibi uxorem ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam, quae foecunda prole filiorum genuit ei etiam prae cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque sub ipso tempore illius nativitatis, Berengario Longobardorum rege defuncto, ut Otto imperatorum maximus hostili manu omnem sibi subiugandam peteret Italiam. Qui comperiens praedicti Berengarii uxorem in quoddam castrum situm in lacu urbis Novitiae fecisse confugium, atque cum ea viros, quorum conspiratio rebellis foret eidem imperatori. Ad quod illico devertens cinxit illud ferocis obsidione exercitus. Erat enim praedictus Robertus in eodem castro cum propria uxore et liberis: cui etiam quinque illorum cum sua Domina curam atque tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab utriusque partibus acerrime decertatum fuisset, cernens imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus munerum clam inflectere suorum hostium signiferum. Nam spopondit ei cum maximis donis etiam apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos deserens illius parti faveret. Ille vero minime adquievit, utpote miles adiuratus, respondens sibi optabiliorem fore proprii interitum corporis, quam sacramentis assertae fidei desertor haberi. Post aliquot vero dies habito invicem pacis consilio in deditionem gratis devenere imperatoris.

§4) Tunc quoque isdem Rotbertus, ut erat vir prudens ac strenuus, suggessit imperatori, ut filium, quem ei uxor sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, catechumenum fieri per manum imperialem praecepit. Quod ille libentissime annvens, ut monitus fuerat impleri mandavit, ac propria puerum sustulit dextera, ei que nomen indixit Willelmum. Quem scilicet postmodum regina coniunx illius ex sacro fonte suscepit baptismatis.

§5) Erat ergo, ut diximus, eiusdem genitrix non solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate praecipua. Haec siquidem referre erat solita de eodem puero huiusmodi verba, “Videbam me,” inquiens, “nocte quadam dalmatica veste indutam, statimque solis radius illustrabat mihi mamillam dexteram. Dehinc vero apparuerunt quidam vultus gerentes angelicos, ipsique filium meum mihi abstrahentes altius efferebant eumdem infantulum claritate nimia circumfusum. Ego quoque haec intuens pavore perterrita nil aliud quod dicerem reperiebam, nisi tantum, Sancta Mater Domini Salvatoris tibi committo, custodi illum.”

Caput II. Studia litterarum; vita eius monastica Luciaci una cum patre Rotberto.

§6) Alia namque perplura optimi praesagii, quae nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur in illo. Nam et habitudo tenerrimae aetatis ita dissimilis videbatur ceterorum ut nimium admirabilis haberetur. Propterea uterque parens uno consensu ac voluntate, cum suorum omnium favorabili sortem Christo Domino vovere illum in eius domo assidue serviturum.

§7) Duxerunt autem illum cum esset fere septennis ad monasterium Sanctae Mariae, Sanctique Archangeli Michaelis in honore sanctorum, nomine Luciacum, in quo etiam veneranda habentur ossa beati martyris Ianuarii. Ibique iuxta morem normae regularis eum ipsius loci abbati obtulerunt. Qui satis devote illum suscipiens sacrae monachilis religionis etiam veste induit. Hic namque tradidit ei primos litterarum apices, atque huiusce custodiae addidit praeceptorem, cuius animum stupor inuasit nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi pueri ad tantam proficiebat indaginem, ut universa priorum conscholasticorum studia in brevi transcenderet spatio. Proinde in admiratione non modica iam tunc tam abbati quam fratribus ceteris habebatur.

§8) Praeterea in vicino monasterio quaedam anus, cuius erat maritus iam senior, congruum habebat domicilium. Ad quod praedictus puer familiaris curae providentia per dies ducebatur: in quo etiam aliquotiens quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum igitur praedicta anus eum aliquando diligentia fovendi in sinu proprio brachiis complexa fuisset, mammae quae latis pendebant ac rugosis pellibus, subito turgentes lac fudere uberrime. At illa ut erat piae mentis, ac Deum timens religiosis quibusque sagaciter intimare curavit, quoniam isdem qui videbatur puer, excellentioris vitae ac diligentis vitae gratia esset augmentandus.

§9) In processu namque temporis cum adolevisset, ac iam in Dei timore obedienter servire studuisset, non defuere invidentiae stimuli. Quibus etiam saepius agitatus constanter sustulit illorum probra, in quorum profectum toto conamine laboraverat. Nam olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum apud Ticinum sub tuta custodia regulas artis grammaticae pleniter didicerat. Constituitur etenim divini officii assiduus custos, ac scalae capitalis illius loci. Qui felici virtutum incremento Deo fovente proficiens, commissa est ei secretarii cura, atque administratio, nec non etiam totius supellectilis sanctuarii, domi forisque consiliorum diffinitio.

§10) Coepit interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctivaga istius saeculi cura subtraheret, ac quod illi vitae supererat secum in monasterio pro aeterna requie laborando consumeret. Nam mater illius iam in pace obierat. Tunc nempe suasit ei, ut mente tractaverat, et ille statim dilecto obedivit filio, imo Deo, qui ei praestitit talem. Sicque satis accurate cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium, ubi devotissime a cunctis susceptus in sanctae conversationis habitu et ipse devote vivens non multo post, praesente filio, optimo fine vitam complevit.

Caput III. Remora in suscipiendo sacerdotio. Iter ad monasterium Sancti Michaelis.

§11) In terra petebatur promoveri ad diadematis officium, qui revera obsequens extiterat inferiorum praeceptionibus graduum, ut etiam ipsis sacerdotibus imitabile foret exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed praedictum monasterium in Vercellensis urbis episcopio situm, atque eiusdem episcopi ditioni subiacebat. Insoleverat etiam malae arreptae consuetudinis usus, ut nullus fratrum loci illius levitici ordinis gradum prius susciperet, quam sese assertione iurandi promitteret servaturum fidelitatem episcopo. Hoc quoque dum suggestum fuisset Willelmo, ut iuxta illorum morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens dixit se non posse salubriter perpendere, ut pro his quae solius Dei imperio gratis praestari debeant, horum ministro alicuius sanandae fidei assertionem ullo modo exhiberet. “Quin potius,” inquit, “terribilem huiusmodi assentatoribus Salvatoris sententiam imminere.” Atque huiusmodi responso prolato omnino quod hortaverant facere distulit.

§12) Illico nempe oppido ab huiusce suasoribus detractionum conrosionibus lacessitur, ab ipso praesule redarguitur, ac veluti contumax sui iuris habetur. Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque in Dei se cultum adstringens, ita ut pene ipsi soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horarumque pulsandi die noctuque loci illius incumberet; erat enim castissimae mentis et corporis, paratus ad omne bonum: ac meditabatur frequentius, si forte quempiam reperire locum valeret, ad quem transiens devotius praeceptis regularibus inservire liceret. Iam enim inibi fervor disciplinae regularis admodum tepuerat. Proinde accepta quondam licentia orationis ac visitationis gratia, ut ad monasterium beati Archangeli Michaelis, quod situm constat in altissimis iugis Alpium pergeret. Qui dum ad montis radices devenisset, atque ut est iter arduum ascendendi ad monasterium iam pene superaret; ipsius equus, quem post se habena dextera iniecta trahebat ab angusto tramite pede luendo paullulum devians, excussa habena quantum est illud immane praecipitium, totus ruit. Quod cernens vir Deo devotus, mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit ad ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius ac si nil adversi contigisset, oravit. Deinde vero exiens, misit famulum si forte de equo aliter quam sperare poterant contigisset, ut ei renuntiaret: qui egressus reperit eum in loco, ubi praeceps ruerat, stantem incolumem, ita ut nulla omnino laesura in eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria duo, et eo amplius a loco unde ruinam coeperat usque in vallem ubi substiterat computentur . . . Receptoque qui missus fuerat, equo, ei qui amisit reduxit. At ipse gratias omnipotenti Deo referens alacer ad monasterium rediit. Quae res gesta plurimis admirationem praebuit, atque indicium sanctitatis.

Caput IV. Migrat Cluniacum cum sancto Maiolo abbate. Sacerdotium suscipere ex humilitate renuit.

§13) Audierat iam fama multiplici personante monasterium esse cognomento Cluniacum in partibus Burgundiae, cuius sanctitatis ordo ac distinctio regularis, materque virtutum discretio prae cunctis incomparabiliter viguerant ab initio; ad quod etiam ire, illud invisere, toto mentis flagrabat desiderio. Contigit quoque dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus abba praedicti loci Maiolus sacra ecclesiarum loca ex more visitans, ad coenobium Luciacum diverteret. Quod cernens famulus Christi Willelmus, intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum, secretius accessit ad Dei virum, eique sui pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter spopondit ei iuvamen optabile ad omne quod in divini operis cultu decreverat exercere. Dehinc Romam pergens perinde rediturus ut secum ad diu optatum locum illum deduceret.

§14) Interim vero Willelmus deliberans prudenter de omnibus, quae ad se pertinere videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter usae, non necessitas parentum, aut speciositas carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella eorum quae perplura erant, non saltem pietas nativi soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent. Sed ut ab his omnibus liber, atque exoneratus viam mandatorum Dei prout disposuerat currere valeret, totum se divinae commisit providentiae. Regrediente igitur a Roma viro Dei Maiolo, memor uterque propriae sponsionis, suscepit Willelmum in spiritualem Christi filiationem, ac duxit illum ad locorum sanctissimum Cluniacum.

§15) Ad quod cum venisset misit ante se ex suis unum, denuntians fratribus ut obviam ei ex more ornati procederent, quoniam excepturi erant quemdam secum advenientem, cui honor divinitus debebatur. Exceptus denique, ut sanctus mandaverat, solemni apparatu promovit eum honorifice cum consilio fratrum, quippe dum una sensere in illo vitae meritum. Nam et isdem vir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo de his, quae verae salutis sunt, exercebat conloquium. Iamque expleto in eodem loco plus minus anno integro, plus cunctis admirabilis, venerabilisque, nec non honestioribus imitabilis habebatur. Tunc namque spiritualis Pater iudicavit eum sacerdotio fungi dignissimum. Iam enim sacratus fuerat levitico ministerio; at ille humiliter pavendoque se subtrahens, dicens se omnino non esse dignum tractare tanti mysterii sacramentum, sanctus quoque nolens placorem animi eius turbare, consensit ut voluit.

Caput V. Praeficitur coenobiis Sancti Saturnini, Sancti Benigni, Verziacensi, et Besuensi; quae reformat.

§16) Interea venit quidam frater praepositus coenobii sancti martyris Saturnini, quod est super Rhodanum, precaturus sanctum virum Maiolum, quatenus ei aliquem e suis commendaret, qui eum cum fratribus sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere valeret. At vir misericordiae gemina consideratione inspiciens, unius videlicet iuvamen, alterius quoque obeditionis probationem; dominum protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium obsecuturus ei, qui ad hoc venerat utilitatis animae gratia. Habebat enim praefatus vir plures fratres secum simul degentes, una tamen voluntas omnium, par consensus, similiter operatio, modus operandi, ac psallendi, atque edendi, et totus horum habitus caritatis gratia uniformis, Willelmo revera, ut ipsis convenerat, praeceptore, Cluniacensi ex more. Enimvero quidquid illorum erat peculii communis in ecclesia eremus esse videbatur, atque isdem postquam ad potiora Willelmus sublimatus fuisset, referre erat solitus, nusquam se locum optabiliorem reperisse ad eam quam obtinere deliberaverat pauperiem consequi vel extremitatem sanctitatis.

§17) Memorabili igitur Patri Maiolo sub eodem tempore suggestum est a Brunone venerandae memoriae Lingonis pontifice, ut monasterium egregii martyris Benigni, quod iuxta Divionense castrum antiquitus veneratur, ad redintegrandum divini cultus ordinem, qui in eodem loco omnino defecerat, susciperet, et sicut per plurima coenobia iamdudum agere consueverat, ita et istud in melius reformare satageret. At vir sanctus motus pietate ad preces pontificis misit continuo qui ad se reducerent Willelmum. Iam enim cum eodem fratre, cui illum commiserat, annum et semis pie vivendo expleverat. Cui utique ad se revocato praedicti sancti martyris monasterii dulci imperio paternam ovilis Christi curam commisit. Spopondit insuper ut quidquid iuvaminis ad spiritalis huius negotii incrementum optaret, ipse libenti animo aequi penderet. Episcopo nihilominus in Dei fide pariter et sua contestatus est, ut illi more dulcissimi Patris advocatus et custos, adiutor atque consolator in omnibus esset. Qui integerrima observatione monitui eius obaudiens ultra quam credi potuit illum in vita dilexit. Clemens igitur dominus Willelmus ad sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium missis cum eo a sancto Maiolo quibusdam ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice exceptus, atque ab eodem praesule Brunone monachorum Pater est ex more consecratus.

§18) Cumque acerrime ac vigilanti studio se sibique commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet, non multo post commissum ei ab Henrico venerabili duce monasterium etiam Verziaci castri ex latere situm, ubi antiquus Confessor Christi sanctus requiescit Viventius. Illud quoque, veluti primum, modulamine regulari erat distinctum, illoque in melius reformato, tertio nihilominus destituto, ac recte vivendi lege super fontem posito Besuae, apostolorumque principi sacrato ab eodem Brunone pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, ac saepius paganorum seu pessimorum quotcumque hominum infestatione desolatum.

§19) Ad huius nempe redintegrationem dum toto conamine invitaret contigit ut praedictus episcopus cum comite, ipso patre praesente, colloquium patris haberet. Post cetera dixit praesul in aure comiti, ut abbati, utpote propinquo scilicet suo leniter suggereret, ut elationem, ne forte pro virtutum gratia, vel rerum copia surreperet, caveret. Ille quoque reverenter accedens dixit ut monitus fuerat. Tunc Pater Willelmus vultu alacri eidem comiti huiusmodi responsum protulit, “Si,” inquiens, “cognoscere potero, quod augmentum terrenarum opum vel possessionum unius tantum diei nostrae vitae protrahat spatium, persuaderi non mihi potest quin horum extollat incrementum.” Hoc autem responsum dum comes retulisset episcopo, admirati sunt uterque eius prudentiam, pariterque laetati propter humilem illius sapientiam.

Caput VI. Rogatu ducis Normanniae erigit coenobium Fiscannense: et variis in monasteriis constituit scholas publicas.

§20) Cum igitur fama sanctitatis illius iam latius deferretur, Normannorum dux venerabilis illam comperiens Ricardus, misit ad eum reverenter supplicans ut ad se veniret, qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens venit ad eum: a quo etiam sicuti decebat honorifice susceptus est. Cuius sanctissimis cum recreatus, ut erat totius boni amator, dux fuisset eloquiis, obsecrans illum ut ecclesiam sanctae et individuae Trinitatis nomini et honori dicatam in loco Fiscannensi cognomento antiquitus constructam, a suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam, ordine monachorum suscipiens decoraret. Erat enim illic more vivens carnali, iugo soluta regulari, clericorum levis conciola. Cernens denique Pater Willelmus illius animi devotionem promisit se cum Dei adiutorio illud, quod poscebat, impleturum. Qui pariter venientes ad praedictum locum satis sublime ac solemniter commisit ei isdem dux cum aliquibus episcopis dominium et curam regiminis totius loci. Iam vir Domini congregavit ibidem monachorum regularem catervam, ita videlicet personis numerosam, ac bonorum studiis copiosam ut triplici sui numero praeteritorum numerum excelleret clericorum. Quod cernens iam dictus princeps, multorum donorum ac possessionum largitionibus ampliavit locum. Monuit etiam tam abbatem quam ceteros fratres saepius, ut ab illo peterent quidquid suorum utilitati expedire nossent, utpote quoniam de hac re secundum velle provenerat ei et posse.

§21) Interea cernens vigilantissimus Pater quoniam non solum illo in loco, sed etiam per totam provinciam illam, nec non per totam Galliam in plebeiis maxime scientiam psallendi ac legendi deficere, et annullari clericis, instituit scholas sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent fratres huius officii docti, ubi siquidem gratis largiretur cunctis doctrinae beneficium ad coenobia sibi commissa confluentibus; nullusque qui ad haec vellet accedere prohiberetur. Quin potius tam servis quam liberis, divitibus cum egenis uniforme caritatis impenderetur documentum. Plures etiam ex ipsis, ex coenobiis, utpote rerum tenaces, accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in sanctae conversationis monachorum devenere habitum. Cuius denique institutionis labor nimium optabilem diversis ecclesiis contulit fructum. Nam praefatum, ut dicere coeperamus, locum taliter claustris atque officinis regularibus, ceterisque bonorum copiis adornavit, ut prae ceteris illius provinciae felicibus semper floreat incrementis.

Caput VII. Restaurans templum Sancti Benigni, reperit eius reliquias.

§22) Contigit ergo postmodum, quatenus pars ecclesiae beati martyris Benigni, cui auctore Deo primitus pater datus fuerat, ruinam corruens daret. Quam cum reformare cuperent artifices caementarii, graviorem pars eadem dedit ruinam. Quod cernens vir Deo devotus, intellexit divinitus sibi dari indicium, quod totum a fundamentis renovari conveniret templum. Illicoque summo mentis ingenio coepit ipsius ecclesiae reformandae mirificum construere apparatum. Quam denique cum coepisset reaedificare positione mirabili valde longiore ac latiore quam fuerat; ignotus tamen erat universis locellus, quo pretiosi martyris membra claudebantur Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat reconditus, ut illo fiducialiter veneraretur martyr per aevum, ubi felici morte occubuit propter Deum, sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non haberi. Cuius ignoratio rei nimium moestificabat animum Patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio revelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei martyrem ipsius honorabile sepulchrum. Erat enim, ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum Gregorius Turonorum pontifex refert, pergrandis arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro cuius incredulitate narrat idem sanctus alterum sancti nominis Gregorium Lingoniensem episcopum acrius quondam fuisse increpatum. Cuius namque positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram praecipuo illius monasterii altare profundius habebatur defossum memoratum sepulchrum. Quod continuo requirens invenit, aperiensque contingere meruit sacratissima egregii martyris ossa, in cuius enim cerebro quod in descripta ipsius passione legitur, vulnus ferreo illatum vecte apparuit. Quae omnia integro numero praesentibus honestioribus tam episcopis quam ceteris diversorum ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus ac psallentium choris in eodem recondidit sarcophago, indeque paullulum ad orientem illum amovens in pulcherrimo atque incomparabili locavit tumulo. Dehinc namque Pater venerandus acriori accensus devotione reformandae opus basilicae constanter, quemadmodum decreverat, accelerabat perficere. Quoniam ut diximus, et praesto est cernere, totius Galliae basilicis mirabiliorem atque propria positione incomparabilem perficere disponebat.

Caput VIII. Reformato monasterio Sancti Arnulphi sacerdos abit Romam. Aegrotat in reditu.

§23) Omnipotentis etenim Dei gratia in ipso cooperante coepit illius fama sanctitatis circum adiacentes seu longinquas penetrare provincias. Nam praesul Metensium Adalbero reverenter satis illum evocans, commisit eidem sancti Arnulfi Confessoris regendum ac meliorandum, ut agere consueverat, monasterium. Suscipiens ergo illud brevi tempore reddidit emendatum. Tunc enim devota concepit merita, ut apostolorum principis Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. Stabiliens nempe coenobia sibi commissa idoneis praepositorum seu ceterorum officiorum personis, ut decreverat, Romam orandi gratia perrexit. Visitatis quoque sanctorum sepulchris vel oratoriis, sacris etiam missarum per semet celebratis solemniis (nam praefatus Bruno episcopus sacerdotium illi imposuerat) cum apostolica benedictione consolatus regreditur ad patriam, coepit febricitans aegrotare. Iam iamque ad coenobium Sanctae Virginis Christinae peveniens in lectum decubuit. Qui paullulum conualescens Vercellis devenit, rursusque ibidem pravius periclitari coepit. Tunc quoque, ut idem referre erat solitus, et etiam bonae memoriae Gerbaldus almi Patris Maioli monachus, ac praedicti coenobii Sanctae Christinae abbas perhibebat, dum in ecclesia sancti iaceret Eusebii praesulis per quatuor vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis, ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur. Sed tamen ignoratur quid tunc divinitatis persenserit. Quoniam paullulum in se reversus voce qua poterat lingua palpitans haec personabat verba: Domine Iesu Christe Rex aeternae gloriae, suscipe me, si placet, quoniam bonus es, non dubito ad te ex hoc corpore transire. Sciendum vero est quoniam istius mora aegritudinis, ut eventus rei subsequentis demonstrat, non fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.

Caput IX. Rogatu fratrum, Fructuariense coenobium extruit in Italia.

§24) Occurrentes ei denique illuc tres ipsius germani fratres, levi evectione deduxerunt illum ad sui iuris praedia confovendum, ardenter enim desiderabant videre illum, quoniam compungebat corda eorumdem divinae absentia pietatis. Convalescente quoque eo ab aegritudine post aliquot dierum spatium convenere ad illum quique suorum ac plures domini . . . vicinorum, et suadere illi coeperunt primittentes se plura largituros, si in nativa patria coenobium sibi, sicut in externa audiverant illum fecisse, aedificare inciperet. Tunc etiam, quod potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles secretius illum cum comite maximae partis Burgundiae Willelmo, qui etiam eiusdem patris, de quo sermo est, extiterat affinitate propinquus, adeuntes spoponderunt se saecularem relicturos militiam, ac se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare dominium devenire. His auditis Dei cultor illico fiducialiter coepit tractare de coenobii, unde rogabatur, constructione. Qui pariter communi consilio et voluntate locum quaerentes rei huiusmodi aptum reperere in rure paterno a Pado distantem flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento Fructuariensem. Ibi namque collocari praecepit basilicam, quam praesente Arduino Rege cum aliquibus episcopis sacrari iussit in honore genitricis Dei Mariae, sanctique Benigni martyris, atque omnium sanctorum. In qua etiam isdem rex cum sua coniuge et filiis humatus quiescit. Ad quam nihilominus tam a Romana urbe, quam a diversis partibus plurima congregavit sanctorum martyrum corpora. Brevi namque in spatio temporis collecta est ibidem numerosa fratrum congregatio, Deum timentium, instituta beati Benedicti abbatis praecipui servantes, quae isdem Pater Willelmus a sancto Maiolo Cluniaci didicerat.

Caput X. Sanctum Odilonem ad religionem convertit.

§25) Revertens igitur post haec ab Italia, omni studio satagebat e diversis partibus terrarum colligere viros servituti Christi idoneos, suadendo eis vitae caelestis gloriam, pariterque comminans inferorum supplicia. Tantam enim ei Dominus cum ceteris virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, ut quibusque doctrinam illius suscipientibus summam conferret fidei firmitatem, bonarum que virtutum augmentum, ac vitiorum emendationem. Omnibus enim sicuti expedire noverat sive leniter, seu asperrime, caritative tamen huiusmodi exhibebat.

§26) Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia desiderabili, domino scilicet Odilone, adhuc illo in canonicali habitu degente, de vera animarum salute habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad sanctitatis culmina, coepit illi attentius suadere, ut quod potissimum fore creditur quantocius explere satageret. Negotiis videlicet saeculi istius abiectis, Christum Iesum sequi liceret expeditius. Compunctus illico vir clarus libenter se facturum promisit quod Pater suaserat Willelmus. Nam post paullulum ad coenobium nominatissimum honorifice deveniens Cluniacum, ibique a sancto Maiolo est devote susceptus, atque in habitu sanctae conversationis monachus ex more sacratus est. Cuius etiam conversatio in tantum extitit cara Deo, et dulcis Deum diligentibus, ut isdem sanctissimus Maiolus sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter post ipsius obitum haberent Patrem atque pastorem. Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit. Quam enim praemaximam exinde dum aduiuerent dilectionem inter se habuere dum alter eorumdem alterum sibi utcumque praeferens, exprimi non valet.

Caput XI. Quidam ei adversantes male pereunt. Sanctum Henricum Imperatorem et Robertum Galliae regem sibi iratos conciliat.

§27) Quorumdam etenim nomina aliquando interpretabatur sive ad profectum sive ad detrimentum ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis Pontificis, qui ei monasterium Sancti Apri Confessoris commiserat, eidem episcopatui quidam Ermannus praesul datus fuisset, ita coepit exosos huius Patris habere monachos cum sua institutione, ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine, qui post illum eiusdem loci pater devotus extitit, cui tunc ceterorum cura imminebat, baculo verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait: “Secundum suum nomen,” inquiens, “facit episcopus iste. Nam lingua barbara Erman, in nostra Homo errans dicitur.” Ac deinde: “Si enim Christi pastor fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite illum, verus Pastor novit, et ipse quae sua sunt colliget.” Non multo post denique pergens in longinquum saecularia exacturus negotia crudeliter obiit peregrina potitus sepultura.

§28) Simili invidia quoque Leo Vercellensis episcopus ad actus universos istius Patris extiterat infestus. De quo etiam talia narrare solitus: Hic ergo crudelissimus Leo totus est sine Deo, quia si fuisset Deus cum eo, quae illius sunt amaret pro illo. Affirmabat autem post mortem et aeternaliter illum esse damnatum. Manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam quisquis illum odio habuit exinde poenas luit; sicut vice versa ut ad conspectum illius ventum fuisset statim mirabātur semet ab his, quae intenderant exprimere, alienatos fuisse, amissaque ferocitate rei praeteritae, quidquid id erat, totum procedebat ex mansuetudine.

§29) Heinrico siquidem imperatori de eo suggestum fuerat, quod illi derogans illumque contemnendum adiudicans, Arduini quoque parti, qui sibi Italiae regnum praeripuerat, faveret, illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro Dei quamvis abs re iratus fuerat. Ille vero ut comperit, ad illum pergens, rei veritatem sese purgando pandit, atque si quid erat odii a corde illius detersit. In tantum etiam isdem imperator postmodum illum dilexit, ut illi dona largiretur plurima, et quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.

§30) Pari namque ratione Rotberto Francorum regi de ipso indicatum fuerat, quod Brunoni praedicto Lingonum episcopo, qui regi minus adquiescebat, talia suaderet, quae regali iuri nimium resisterent. Ille vero simul et regina coniux illius propter hoc illi irati comminati sunt aliquotiens coenobiis eius damnum inferre maximum. Adiens ergo intrepidus amborum praesentiam ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.

§31) Nam cum illorum filius, qui pro iuventutis elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur, iam in regem unctus obiisset, ac Parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet necem cordis dolore et luctu affligerentur; tunc accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: “Non infelices enim vos putare debetis, quod talem amisistis. Quin potius felices valde, quia talem habere meruistis. Ego,” inquiens, “ex ullo hominum gradu non tam paucissimos saluos futuros aestimo, sicut de regum.” Qui cum attoniti responderent, “Quid hoc dicis Pater?” Respondit: “Non audistis,” inquit, “sacer canon quomodo refert, vix tres de triginta regibus bonos extitisse? Idcirco cessate, quaeso, hunc iuvenem flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti requiei datum et a malis liberatum.” His dictis ita consolans illos placabiles fecit, ut viderentur habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse illos per sanctum virum.

Caput XII. Diligitur a summis pontificibus. Iohannem XX libere monet.

§32) Praeterea pontificibus Romanis Pater Willelmus, qui suo tempore praefuere, in tanta veneratione ac reverentia est habitus, ut quidquid illis suggessisset sive per se, sive per aliquam legationem libentissime implere studebant. Nam et Iohannem Papam spiritualia dona per orbem maxime Italicum, auri vel argenti pretio distracta minus curantem tali invectione monere studuit per epistolam haec continentem: “Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae, et lux mundi. Sufficiat hominibus iam semel Christum fuisse venditum pro communi salute universorum. Iam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores, ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo eunt. Si iuxta fontem tepet rivus, in longinquum foetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices omnes in commune iudicis securim gestantis, apud ianuam assistentis memores.” Quam epistolam papa libenter amplectens grates ac benedictiones tanto Patri retulit, Deumque in illo glorificavit. Sed et illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile, quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti verbis malorum, dum adversus illum contumeliarum verba dicenda concepissent, seu iurgia ultionis vice referenda, vice si quis illum dilexit, mercedem a Christo percepit illius auctorem sanctitatis. Fertilem igitur gratiam ac dona uberrima a bonorum omnium largitore Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit.

Caput XIII. Plura gubernat monasteria. Suos egregie in spiritualibus instituit.

§33) Sed nos lectoris taedium caventes plurima silentio tegimus. Erant namque tam monasteria, quam coenobia atque cellulae monachorum circiter quadraginta, quae illius patrocinio tute cunctorum bonorum affluebant copiis; fratres vero in ipsis degentes proculdubio plus mille ducenti. Quibus inerat fides integerrima, ut quamdiu id devote exercerent, quod ab eodem Patre didicerant, nil mundi huius formidare debere, aut cuiuspiam suae utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis saepissime inculcabat a Deo sperare et credere, quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam aliquando per diversa terrarum euntes itinera dum ex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant soliti: “Domine in fide Patris Willelmi fac nobis sicut vis.” Nec ullus illorum unquam hoc dicens ope caruit.

§34) Instituit quoque simplicioribus, vel idiotis, e saeculo ad se confugientibus fratribus orandi formam, quinque modulis mystice constantem, ut videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur, totidem vocum clausulis ad misericordiam rogaretur. Erat autem huiusmodi: “Domine, Iesu, Rex pie, Rex clemens, pie Deus.” Subiungebatur vero singulis ‘Miserere’. Supputabatur namque taliter, ut si verbi gratia in decemnovennalibus articulorum iuncturis ter et quinquies itentidem revoluendo devote diceretur, psalterii tota series mutuata persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos habebatur, ut Pater docuit, et cognominabatur.

§35) Mortificatio nempe carnis, et abiectio corporis, ac vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parsimonia, in suorum universis ac si naturaliter viguit. Ipsius etenim sermonis salitudo aequaliter cunctis prout videbatur in gratia erat condita. Pietatis quidem et misericordiae expleri nequit quantum operis dabat. Cum supernae dulcedinis nectare, artificialis etiam musicae perdoctus ac comptus dogmate, quidquid in psallendo choris suorum psallebatur die ac nocte tam in antiphonis, quam in responsoriis vel hymnis, corrigendo et emendando ad tantam direxit rectitudinem, ut nullis decentius ac rectius psallere contingat in tota ecclesia Romana. Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo ultra omnes distinguens decoravit melodimate.

Caput XIV. Sancti Benigni ecclesia dedicatur. Concionatur Guilielmus.

§36) Erant igitur, ut diximus, sub eiusdem patrocinio tam maxima quam minora perpluta monasteria atque coenobia, quae videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit, vel ampliando honestavit. Nam sancti martyris Benigni, ut dicere occepimus, cui Deo auctore primitus pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili opere pene expletam iam Brunone defuncto, Lambertoque in sede illius subrogato placuit ut eadem basilica pontificali ex more benedictione sacraretur. Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere die designato, e diversis provinciis, non solum episcopi, verum etiam quorumcumque ordinum promiscuae plebis innumera multitudo. Erat enim autumnus dies tertius Kalendarum Novembrium, ante videlicet natale ipsius martyris, qui omnia rite ac solemniter, ut condecens erat, explentes petierunt qui aderant episcopi, ac quinque religiosi Patrem Willelmum, ut in die tantae consecrationis tam ipsis quam universae plebi inter sacra missarum solemnia divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri, Spiritu sancto plenus in haec verba cum lacrymis erupit: “Convenistis fratres et sorores, grex pretio Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam, ad nuptias ipsius sponsae, matrisque vestrae caelestis ac sempiternae ecclesiae, quae id circo universalis dicitur quoniam non solum quod in omnes mundi terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla immanitas criminum illius superat, si tantum fides adsit, dona misericordiarum. Quae scilicet patriarcharum mysticis praesignata figuris, prophetarum ostensa praesagiis, apostolorum auctoritate ac labore constructa, et martyrum sanguine consecrata. In qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per salutaris undam baptismatis, sicque induimini prima stola angelicae beatitudinis, quam amisistis in transgressione parentis primi incolae paradisi. Deinde vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis agni, qui vos prae ceteris mundi creaturis formans et redimens invicta benignitate elegit ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus gloriam possidendam, ad quam dilectissimi tendere vos invito, moneo, obsecro per caritatis ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam custodiam. Exaudire, inquit, contigisset mihi ex vestrae unanimitatis devotione huius sanctificationis concursus. Sed quia nimius moeror mentem deprimit ex signis Satanae quae evidentissime apparent in populo Dei: Non, inquiens, despicietis quibus est adhuc mens sanior, quae scissurae et detruncationes vestium rabidissimae? Quae attonsurae per cervices virorum? Quam turpis in barba chiripilatio maxillarum? Quam nugacissima pene universorum et insanissima actitatio? Quam lasciva ad omnes pene sermones ore terricrepo iuramenta? Ista etenim universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate Christianitatis processere, quin potius ex diabolicae superstitiositatis rabie emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium malorum superbia, ceterorumque vitiorum fomenta. Atque vos ipsi iudicate, si non ipsius famuli estis, cuius insignia et stigmata in vobismetipsis geritis. Nam et me pudet dicere dum poenitet reticere, quoniam expectastis dulcedinem verbi, et ego propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis. Moneo etiam illum si quis est in tota hac plebe qui vel quinque solidos, seu quippiam ad huius sancti martyris obtulit reaedificandam muneris ecclesiam, quam prae oculis habetis, coram cunctis referat. Dum ergo non inveniretur quispiam aliquid contulisse; rursus ait, Videte fratres amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum haec aula omnipotentis Dei per fidem sui testis Benigni, ad quam elegantia excrevit ipso cooperante fastigia. Volo vos, si placet, assidue esse memores quam velox unicuique sit mundanae curae et ambitionis depositio. Propter quod obsecro cum nostri auctoris adiutorio resistite vitiis, et maligno diabolo; virtutes quoque praeclaras assumite et colite, benignissimo Deo conditori ac redemptori vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem et orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos faciat introducendi cum eis in sempiternae gloriae regnum, per Iesum Christum dilectum filium suum.” Dumque ille ita perorasset, ac responsum ab omnibus fuisset, “Amen”; qui singultus, quantae lacrymae, qui gemitus per totam agebantur ecclesiam exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis cum gaudio quique rediere ad propria.

§37) Ex illo etenim die in eadem basilica praecipue ad tumulum gloriosi martyris factae sunt multimodae curationes diversarum infirmitatum, quae etiam ob multiplicitatem scribi nequeunt. Sed etsi quis cum fide plena sibi deposcens quaeque utilia proculdubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur sanctorum meritis et orationibus.

Caput XV. Guilielmi miracula.

§38) Nec praetereundum nobis videtur quod dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente recreati, plures etiam in corpore tactu eiusdem redintegrati, oratione refocillati, visitatione confortati, ac benedictione firmati. Et quamvis nunc minus audiatur quod olim Christi sequacibus usui fuit, suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, ut testati sumus, quae Dominus per istum operatus est dicemus. Revertenti namque illi quondam a coenobio Sancti Viventii Confessoris, cum iam adpropinquaret Sancti Benigni monasterio, obviam habuit promiscui vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo cuiusdam miserrimi, videlicet ex eiusdem servorum familia sancti Benigni, quem magistratus crimine convictum, morteque suspensionis patibuli adiudicatum deliberaverat. Quod audiens misericors miliario distans a loco dimisso equo illuc quantocius occurrens hoc tantum dicebat: “Iesu, Iesu, qui pepercisti latroni in Cruce, miserere;” iussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant e trabe pendere, iam rigentem deponere. Iste vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At illi solventes lora guttur illius arctantia exanimis in terram cecidit. Ad quem accedens vir pius, ait: “Surge,” inquit, “Dominus imperat.” Ipse vero aperiens oculos erexit se admirans valde sibi superesse. Qui cum viro Dei egrediens exultantibus cunctis ad monasterium plures postea vixit annos. Multos nempe ab huiusmodi patibuli suspendio ac nece per diversas provincias tam interventu, quam redemptionis pretio liberavit.

§39) Nam et tribus monasteriorum utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in exactione sibi commissorum forent providi, ne forte nimis tenues pro census reditu affligerentur. Dicebat enim se magis velle largiri egenti, quam exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque eius per civitates et vicos seu quorsum haberet, ingens pauperum atque infirmorum turba praeoccupaverat. At ipse liberalis et largus beneficiorum erat universorum impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum ordine vel sexu ipsius praesentia sicuti unius e patriarchis aut apostolis Domini.

§40) Aliquanti etiam referebant illum sibi per visum in somnis apparuisse, seque de pravis actibus redarguisse, vel monuisse illos de communi animarum salute. Testor ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem caritatem, quoniam quondam meorum culpis facinorum offensus, et sensi illum ad horam amaricatum, secessi in aliud coenobium ipsius ditioni minime subditum. Dumque illic degerem adstetisse mihi una nocte visus est aspectu placido, ac manu iniecta caput mihi demulcens aiebat: “Rogo ex me discas si non te amare fingebas. Quin potius exercere te cupio quae promiseras.” Ipsius namque imperio maxima iam ex parte eventorum atque prodigiorum, quae circa et infra incarnati Salvatoris annum contigere millesimum descripseram. Quae etiam causa ad praesens opus me compulit inflectere articulum. Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc praeiudicium de me fiat.

Caput XVI. Venetorum in eum amor. Pie moritur Fiscanni in Normannia.

§41) Beatitudo igitur eximii Patris Willelmi iam ad tantam excreverat excellentiam, ut cunctas Latii ac Galliarum provincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam reges ut patrem, pontifices ut magistrum, abbates et monachi ut archangelum, omnes in commune ut Dei amicum, suaeque praeceptorem salutis habebant. Quis enim unquam alius praeter eum Veneticorum gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggerative secundum Apostolum loquimur, quoniam si fieri posset oculos suos eruissent, et dedissent ei.1 Siquidem Ursus patriarcha illorum, ipsius sancti Patris decrevit effici monachus. Sed quia ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti absentia viri considerans, in suo proposito permanere suasit. Quod etiam de multis similis rei gratia cognitum habetur fecisse.

§42) Iam vero in Dei opere magis adsiduus quam frequens cum esset in Italia suum biennio praestolans a saeculo excessum, sed rerum opportunitatibus exinde evocatus, aegerrime tamen ad Gallias remeavit. Cumque revisendi caritate cunctos Gorzense usque monasterium a se olim cum ceteris ad regulare specimen reformatum devenisset, quae supererant invisere curavit. Dehinc ad praenominatum venit Fiscannum. Post aliquot vero dierum acribus coepit doloribus affligi. Iam quippe imminente solemnitate Nativitatis Dominicae praenoscens suae a Christo vocationis diem, convocatis ad se fratribus deliberans coram eis provide ac sapienter de cunctis quae ipsius innitebantur patrocinio, quid vel qualiter agendum seu ordinandum foret, sicque universis praesentibus simul et absentibus sua benedictione firmatis ac Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac vivificum commeatum. Expletisque solemnibus totis octo dierum nil omnino loquens oculos tantum ad Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente respiciens; iamque adspiciebat felix anima, subito ad illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum maiestatis.

§43) Anno igitur eiusdem Nativitatis Dominicae MXXXI Indictione XIV a nativitate quoque ipsius patris ac Dei cultoris LXX et ab adventu illius ad Gallias de Italia XLI regnante Conrado Imperatore, in Francia nihilominus Roberto Rege, die Dominicae Circumcisionis venerabili, atque eiusdem nativitatis octavo, VI feria mane dum aurora supervenientis diei pelleret tenebras, e mundo transivit a sancto istius Dei amici corpore anima felix et beata, lucerna videlicet orbis ad sempiternam ac deificam lucem, suis lugentibus, sed angelis laetantibus, cum quibus laudans ac magnificans benedicit Deum, in quo vivit quidquid iuste subsistit. Sepultum namque est sacrum illius corpus honorifice in gremio eiusdem sanctae Trinitatis ecclesiae in conspectu euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie siquidem prae oculis imitabilem haberent patrem, quem ad aeternam iustitiae mercedem habuere institutorem: ipsiusque meritis et precibus valeant percipere aeternae vitae regnum et gloriam cum sanctis omnibus donante Domino Iesu Christo Salvatore.


  1. Galatians 4:15. ↩︎