Vita Fulgentii, episcopi Ruspensis in Africa
Prologus Auctoris
§1) Omnis novi Testamenti fidelissimus dispensator, in quo loquitur Christus, sancte Pater Feliciane, ut exemplo suo credendum sibi facile persuadeat, operum bonorum curam maximam gerit, et quidquid aliis faciendum dicit, ipse primitus facit. Sine causa quippe nititur docere sapienter, nisi vixerit innocenter. Duo igitur ecclesiae catholicae doctoribus necessaria iudicantur: vita bona, et sana doctrina. Vita enim bona commendat sapienter docentem; doctrina sana ornat bene viventem. Vita bona facit amabilem; doctrina sana laudabilem. Vita bona continuo creditur imitanda; doctrina sana numquam iudicatur esse repudianda. Vita bona tollit occasiones detrahentibus; doctrina sana resistit contradicentibus.
§2) Propterea mihi diutissime beati Fulgentii pontificis, tui scilicet praedecessoris, a quo simul nutriti sumus, et nomen et gratiam cogitanti, dum frequenter ante oculos cordis mei magister egregius versaretur, dolebam tanti viri solatio caruisse populos Africanos. Et quamvis ille gaudiis caelestibus oblectandus, ad meliora migraverit, apud nos tamen modo similem deesse doctorem, sapientiae eius bene conscius, suspirabam. Dabatur sane flebili recordationi quaedam respiratio, quoties dulcissimos libros eius, aut epistolas, aut quos edidit populo praesente sermones, vel ego legebam, vel legentes alios audiebam. Verumtamen in illis praeclaris opusculis ingenium viri sapientiamque posse cognosci, tacitus considerabam: cuius autem iustitiae, probitatis et misericordie fuerit, et quomodo laudabiliter vitam suam, quod tu bene nosti, cum familiaribus suis transegerit; sicut docuit vivens, scire plerosque non dubitabam, latere tamen plurimos sentiebam. In posterum vero ne oblivio longa conversationis eius bona nesciret, semper et vehementius formidabam. Dixi ergo diu cogitans: Ecce fulget beati Fulgentii doctrina, quoniam leguntur ab omnibus libri eius: quasi ipse loquitur, quando codex eius titulatus nomine, legitur: qui autem fiet, ut similiter nota sit omnibus vita eius bona? Quamdiu vivunt adhuc, qui noverunt eum, vel a certissimis testibus aliquid de eius virtutibus audierunt, potest illi praesens memoria verum testimonium perhibere. Quid aget ventura progenies? Quid in transmarinis partibus longe constituta fidelium turba? Cum pervenerint ad notitiam lectionis, in qua idem beatissimus pontifex absens loquitur, et mortuus vivit; admirabuntur profecto sapientiam: unde cognoscent innocentiam? Sicut ergo clara est eius doctrina, sic clarior fiat etiam vita. Loquamur et narremus fratribus nostris, quomodo tantus pontifex vixerit.
§3) Nec timendum est, ne minore facundia sacerdotem, qui per universas orbis ecclesias magnum nomen obtinuit, ego faciam parvum. Cuiuslibet enim sit meriti oratio mea, nec augere poterit tanti viri merita, nec minuere: sed proficere tantummodo ad caritatis testimonium, in qua illi semper inhaerere desiderans, salutiferis eius monitis ad suscipiendam monachorum professionem conversus, in illo parvissimo monasterio, quod sibi apud Sardiniam pro Christi nomine relegatus effecerat, ubi iam tu presbyter habitabas, diebus ac noctibus ante eum positus vixi: quando me super mel et favum dulciora caelestis eius eloquii flumina frequenter rigabant, et nisi sterilitas arentis ingenii praepediret, centesimum fructum gleba nostri pectoris attulisset. Sed indignus ego, de tanta plenitudine vix exiguam capere valui portionem. Tuae tamen paternitatis orationibus fretus, libelli praesentis laborem suscipere cogitavi: in quo omnia, quae memoriter nobis audientibus ipse referebat, et illa insuper, quae oculis nostris adspeximus, ut iam positi in doctrina illius, quemadmodum sint gesta, non ignoramus, breviter explicabo: notam falsitatis incurrere nullatenus times, cuncta quippe senilem tuam paternitatem minime latent; nec tibi nunc aliqua quasi nescienti dicuntur, sed tuo potius testimonio confirmanda simpliciter digeruntur.
Vita
Caput I. Beati Fulgentii ortus, institutio, munus in repub.
§4) Beatus igitur et vere Fulgentius, nobili secundum carnem genere procreatus, parentes habuit ex numero Carthaginensium senatorum. Avus denique eius nomine Gordianus, dum Rex Gensericus memoratam Carthaginem victor invadens, senatores plurimos, immo cunctos, amissis omnibus bonis, ad Italiam navigare compelleret, inter ceteros etiam ipse impositam peregrinationem libenti voluntate suscepit, volens, saltem facultatibus perditis, non perdere libertatem. Post cuius obitum, duo ex filiis eius, spe recuperandae hereditatis, Africanam provinciam repetentes, manere iam intra Carthaginem minime potuerunt, domo propria donata sacerdotibus Arianis. Sed possessionibus suis ex parte per auctoritatem regiam repetitis, ad Byzacium perrexerunt, ibique in Tellepte civitate unus eorum, nomine Claudius ex coniuge nomine Mariana, Christiana scilicet et honesta femina, istum, cui tanta gloria debebatur, feliciter genuit; eumque statim, quasi praaescius qualis esset futurus, Fulgentium nominavit. Quem religiosa mater moriente celeriter patre, Graecis litteris imbuendum primitus dedit, et quamdiu totum simul Homerum memoriter reddidisset, Menandri quoque multa percurreret, nihil de Latinis permisit litteris edoceri: volens eum peregrinae linguae teneris adhuc annis percipere notionem, quo facilius posset, victurus inter Afros, locutionem Graecam, servatis adspirationibus, tamquam ibi nutritus, exprimere. Nec fefellit matrem piam cauta provisio. Sic enim, quoties ei loqui Graece placebat, post longam desuetudinem locutionis eius et lectionis, non inconditis sonis verba proferebat, ut quasi quotidie inter Graecos habitare putaretur. Litterarum proinde Graecarum praecepta scientia, Latinis litteris, quas magistri ludi docere consueverunt, in domo edoctus, artis etiam grammaticae traditur auditorio, magnitudine ingenii cuncta sibi tradita memoriter et veraciter retinens. Unde tamen, domesticorum negotiorum cogente necessitate, cito sublatus, paternae domus gubernationem suscepit adolescens; ita se maternis imperiis subdens, ut ibi quoque Christi existeret imitator, de quo sacra evangelia contestantur: Et erat subditus illis,1 id est, parentibus. Gaudebat venerabilis mater, et praeclara indole sapientis filii moerorem viri amissi consolabatur. Coeperat in illa familia esse, qui amicis obsequium benevolus redderet, inimicos rationabiliter repelleret, servos mansuetus et severus regeret atque corrigeret, patrimonium diligens coleret, sublimioribus potestatibus carissimus fieret. Cuius rei gratia, crescente per singulos dies fama eius, repente procurator ordinatur, hinc initium sumens imperandi, et consulendi, ac gubernandi quam plurimos.
Caput II. Mundi taedium, ac religiosae vitae desiderium ei iniicitur.
§5) Accepta tamen hac potestate dum clementer utitur, et neminem laedere pro ingenita sibi bonitate desiderat, atque in exigendis pensionibus crudelitatem iubetur exercere, coepit saecularium negotiorum gravis apparere sarcina, et displicere felicitas vana: paulatimque laudabili patientia succedente, coepit vitae spiritalis amor exurgere, desiderium lectionis, insuper et orationis indefessum crescere studium. Monasteriorum proinde suavissimos greges frequentius visitans, servorum Dei mores propositum que discebat. Inter abstinentes nulla esse gaudia saeculi, sed nulla etiam esse taedia sentiebat. In summa abstinentia viventes videbat neminem calumniatorem timere, sed se invicem diligere. Considerabat etiam multos adolescentes perpetuae continentiae deditos, ab omni posse abstinere concubitu. Talibus apud semetipsum cogitationibus fluctuabat, atque in haec verba prorumpens, “Cur obsecro,” aiebat, “sine spe futurorum bonorum laboramus in saeculo? Quid nobis aliquando praestare poterit mundus? Si gaudere desideramus, licet melius sit bene flere, quam male gaudere; quanto melius tamen gaudent, quorum sic in Deum tranquilla est conscientia, quos minime terret exactoris improbi violentia, qui nihil timent nisi peccata, nihil agunt nisi unde possint divina implere mandata? Non fatigantur publicis excursibus, non damna rei familiaris coguntur aut flere miserabiliter, aut timere deformiter. Operantes manibus suis, non adversantur utilitatibus alienis. Vivunt inter se pacifici, sobrii, mites, humiles atque concordes. Nulla illis cura libidinis; immo magna sollicitudo et iugis custodia castitatis. Imitemur tam laudabiles viros: arripiamus hanc bene vivendi constantiam. Sit nobis utile, quod gratia Dei revelante meruimus meliora cognoscere. Abiiciamus pristinos mores, et mutemus labores. Nitebamur prius inter amicos nobiles apparere nobiliores; nitamur modo inter servos Dei pauperes effici pauperiores. Si coacti sumus exigere debitores, conemur modo convertere peccatores. Solet etiam de publicis exactoribus efficere Christus Dominus noster magistros ecclesiae. De telonio enim vocatus est Matthaeus, ut apostolus fieret.2 Neque nos huic honori personam convenire credimus nostram: sed si ille deposito officio exactionis, accepit officium praedicationis; mihi non licebit post depositam procurationem, poenitentis assumere lamentationem? Refugium nostrum Deus est: nulla de aetatis imbecillitate nascatur excusatio. Potens est quippe Deus, qui dat continentiam tantis adolescentibus, quos videmus in monasteriis vivere, mihi quoque peccatori similem gratiam donare.”
Caput III. Praeexercitatio vitae monasticae in saeculo.
§6) Post haec verba, diutius in suo pectore ruminata, decrevit, sancto Spiritu revelante, saecularibus omnino renuntiare deliciis, et illius vitae socius fieri, quam laudabat. Prius tamen cogitans, ne subita mutatio mentem simul corpusque perturbans, inter ipsa conversionis initia gravissimum sibi vel impedimentum vel scandalum gigneret, occulte arripuit rara exercere ieiunia: dehinc paullulum progrediens, antiquorum sodalium tentabat vitare consortia: segregatus frequenter a turbis, in possessione propria, nescientibus omnibus, parentibus et clientibus, quasi propter actionis laborem tristis sedebat, et ibi orabat, legebat, ieiunabat, epularumque immoderatam copiam minuebat, ad balneas penitus non accedens. Et sub ipsa adhuc professione laici, plene iam monachus conversabatur.
§7) Stupebant omnes qui noverant eum, et tam delicati viri mirabilem parsimoniam, causamque mutationis huius interpretabantur ex angustia natam pusillanimitatis. Apud illum vero per singulos dies amor sanctae professionis, et mortificationis impensior cura crescebat. Aliquando igitur, ubi omnia, quae sibi dura videbantur, expertus, adiutorio gratiae spiritalis, voluntati suae sensit suppetere facultatem, beati Augustini, exponentis tricesimum sextum psalmum, disputatione commonitus et compunctus, publicare suum statuit votum, mutare gestiens habitum: ne vel amicabiliter ad se venientes pati cogeretur, cum quibus diu saeculariter vixerat. Cogitabat autem vir prudentissimus, conversionem sui cordis sibi soli utilem futuram, si latere potuisset: publicatam vero, multis aliis exemplum bonum dimittendi peccata pristina praestaturam. Quis enim mediocris aut pauper fieri monachus erubesceret, dum Fulgentium videret, genuini fastus arrogantia recedente, duras abstinentiae vias, patientiae gressibus ambulantem?
Caput IV. Religionis ingressus.
§8) Fuit autem tunc temporis episcopus quidam laudabiliter praedicandus, nomine Faustus, qui pro fide catholica non longe a cathedra sua iussus fuerat relegari. De multis enim sacerdotibus hoc Hunerici tyranni persecutoris astuta malignitas ordinaverat, ut iuxta patriam propriam peregrinationis incommodum sustinentes ad negandum Deum facile flecterentur. In eodem proinde loco, ubi relegatus tenebatur, monasterium sibi construxerat: in quo spiritaliter vivens, apud omnes Christianos honorabilis habebatur. Ad hunc ergo sanctus Fulgentius, quippe ei nostissimus, alacriter venit, eique votum cordis sui fideliter indicavit. Ille autem sciens saecularem omnino iuvenem, verebatur talia credere pollicenti, dicens ei: “Quare fili mentiris, ut servos Dei fallere delecteris? Tune eris monachus, aut antiquam deliciarum tuarum consuetudinem sic repente mutabis, ut escarum vilium negligentior apparatus, et vestium sordidarum tuum animum non offendat abiectio? Prius est, ut sis saltem laicus minus deliciosus: et tunc forsitan credibile putabo, quod renuntiare saeculo aut velis, aut valeas.” Ad haec ille iuvenis magis ac magis inflammatus, repellentis manum suppliciter osculatus, sic oculis in terram depositis precabatur: “Potens est, domine Pater, dare volenti facultatem, qui nolenti tribuit voluntatem. Permitte me tantum tuis inhaerere vestigiis: aperi mihi ianuam monasterii: praebe sanctae aedificationis adiutorium: fac me unum de discipulis tuis: et Deus novit, quomodo me liberet ab iniquitatibus meis.”
§9) Haec audiens beatissimus senex, gravissimum putavit, supplicantem diutius spernere; tandemque flexus ad consentiendum, “Mane,” inquit, “nobiscum fili, sicut vis. Experiamur paucis diebus, utrum verbis facta concordent. Utinam superfluus sit timor meus, et professio tua inveniatur stabilis.” Postquam ergo supplicanti consensum praebuit sanctus Faustus episcopus, sonuit illico per affines et notos, Fulgentium monachum factum. Gratulabantur boni, confundebantur mali. Quosdam faciebat vita eius transacta in deliciis desperare; quosdam singularis ingenii notissima scientia, magnum aliquid suadebat de profectu eius velociter sperare. Quidam vero familiares eius, quibus ab infantia carissimus amicus et fidelissimus fuerat, eum imitari cupientes, ipsi quoque saeculum contempserunt, et se monasteriorum gregibus mortificata voluntate iunxerunt.
Caput V. Prima eius constantiae a materno dolore probatio.
§10) Audit hoc mater, referentibus multis, ad consortia monachorum fugisse Fulgentium, totiusque domus regendae atque gubernandae curam penitus dimisisse, nec omnino iam posse de tali proposito revocari. Turbatur, expavescit, et amoris nimii desiderio concitante, quasi iam Fulgentius moreretur (quamvis bene moreretur, qui sic moriebatur) caelum nimiis lamentationibus pulsat; et sicut solent matres in funeribus filiorum, modum nescit habere lacrymarum. Rapitur inconsideratis cursibus ad monasterium furibunda, contumeliis et conviciis sanctum Faustum nihil dubitans aggreditur: “Redde,” inquiens, “filium matri, redde dominum servis. Sacerdotes semper beneficia multa viduis praestant, quare nunc domus viduae per te perit?” Cui patienter respondit episcopus: “Si tu mihi filium tulisses, ego te, mulier, deberem, quantum dolor imperaret, arguere: modo tu mihi iuste contumeliam facis, quia ego tibi filium tuli. Quando enim tibi displicet, quia serviturus est Christo, bene facis contumelias inferre Fausto.” Sub his etiam sermonibus aequanimiter tolerans, et affabiliter arridens videndi saltem filium nullam prorsus dat licentiam. Illa sciens, quantum diligeretur a filio, magnis ante ianuam monasterii clamoribus eiulabat, et Fulgentii nomen frequentius inclamans, desolationem suam miserabiliter allegabat.
§11) Haec prima beatum Fulgentium tentatio multis viribus impulit, dum suam genitricem, quam semper amaverat, cui maxima devotione servierat, audiret auribus suis flere. Sursum tamen corde positus, audiebat, et non audiebat, nec illius preces advertere dignum putabat, quia pietatem solitam religiosa crudelitate vincebat. Ibi iam futurae patientiae in laboribus multis exemplum fidelissimum praebebat, et similis ebrio per spiritalem gratiam factus, utrum mater esset, quodammodo ignorabat. Hic eum beatus Faustus episcopus ex toto corde conversum primitus approbavit, et cum gaudio ceteris fratribus dixit: “Facile poterit hic iuvenis tolerare quemcumque imposuerimus laborem, qui potest maternum despicere iam dolorem.” Illa mater dum se plangere saepius, nec ad se filium prodire cognosceret, in eodem loco eum iam non esse credebat: quia si ibi esset, non ferre posse dolorem matris, adhuc virtutis eius nescia, putabat. Saepe ergo iens ac rediens, et episcopo molestians, et filio plurimas afferebat insidias, donec taedio victa, propriam reverteretur ad domum.
Caput VI. Eius abstinentia.
§12) Beatus ergo Fulgentius supra humanum modum laboribus se abstinentiae cruciabat, sine vino et oleo manducans et bibens, sic parce et tenuiter, ut inediae magnitudo siccatam corporis cutem fatiscere diversis ulceribus cogeret, ac superducta, quam dicunt, impetigine delicati corporis pulchritudo foedaretur. Putabant plurimi, tunc beatum Fulgentium sub occasione ipsius infirmitatis, aut recessurum simul a proposito sanctitatis, aut reddendum deinceps tepidum, ne vel regulae communis parsimoniam custodiret. Ille vero contra spem omnium, misericordiae Dei praevenientis auxilio gubernatus, ex infirmitate corporis ampliores vires animi capiebat; et tanto abstinentior, quanto debilior, de salute perpetua iugiter cogitabat; salutem vero corporis arbitrio Domini committebat, hoc plerisque dicens: “Scimus omnes ex epulis vitam solere servari, non sanitatem posse conferri. Nam ut sanetur infirmitas, si explenda videtur gulae cupiditas; quare infirmantur etiam illi, qui conviviis lautioribus quotidie saginantur?” Tolerabat ergo infirmitatem patienter, exercebat abstinentiam satis humiliter. Parvum namque putans omne quod faciebat, de die in diem melior fieri gestiebat. Hoc propositum cordis eius miserator et misericors Deus adiutorio superni iuvaminis fulciens, velociter ei corporalem restituit salutem.
Caput VII. Bonorum abdicatio.
§13) Tunc animus viri sapientis altiori pietate commotus, cum tota mente mundum sibi crucifigeret, et ipse mundo crucifixus, iter rectum a iuventute sua, sicut scriptum est, ambularet: portionem substantiae propriae, quamvis haberet fratrem iuniorem, nomine Claudium, per donationem soli contulit matri, ut a matre postmodum, si bene serviisset, donaretur et fratri. Sic salubri consilio superbiam iunioris fratris edomare desiderans, ut qui esse nolebat humilis propter pietatem, disceret humilis esse propter hereditatem; mater quoque sanctissima post discessum dulcissimi filii, cuius iam non poterat obsequio laetificari, eius meruisset beneficio consolari. Quantas ibi tunc universi laudes et gratias Domino retulerunt, cum viderent beatum Fulgentium saeculari cupiditate calcata, rebus, quas distrahere et donare pauperibus non poterat, ne offenderet bonam matrem renuntiasse penitus, ut Christum invenire mereretur doctorem? Finita iam fuerant cuncta, quae eum in conversionis primordio videbantur affligere.
Caput VIII. Abbas creatur.
§14) Sed quia haec vita numquam potest sine suis tentationibus praeterire, nascitur rursus talis persecutio fidei, ut sanctae memoriae Faustum episcopum cogeret per diversas latebras commigrare: nec in ipso monasterio iugiter sineret quiescere. Tunc beatus Fulgentius timens aut in illo loco solus remanere, aut de loco in locum frequentius transmigrare, consulto prius episcopo Fausto, vicinum monasterium petiit, ubi paucis et simplicibus fratribus Felix nomine abbas praeerat, amicus eius ab adolescentia, cum quo semper etiam laicus familiariter vixerat. Tunc igitur eum Felix abbas cum gaudio suscipiens, imparemque se eius virtutibus sciens, et nomen et potestatem ei tradidit abbatis. Ille plenus studio humilitatis, recusabat privilegium potestatis. Et post multa certamina pietatis, ex consensu totius congregationis, passus violentiam caritatis, vix consentit esse collega boni consortis. Ita duo viri sanctissimi diligentes aequaliter Deum et proximum, ambo moribus similes, ambo meliores proposito, conversatione aequales, unus scientia superior, iugum bonum gubernandae congregationis excipiunt. O quam felix servorum Dei numerus fuit, quibus coeperat praeesse Fulgentius! O quantum fulgebat illud monasterium, cui dispensator permanserat Felix! Dabant sibi mutuis nominibus etiam ipsi non minoris laudis auspicium. Felix vocabatur Fulgentius, viam Domini currens, et fama crescente Fulgentii, capiebat fructum sui culminis Felix. Unus tamen eorum, beatus videlicet Fulgentius, docendis fratribus peculiariter vacabat; alter in quotidiano ministerio sollicitius laborabat. Supervenientibus fratribus unus verbum Dei singulariter praedicabat, alter hospitalitatem diligenter praeparabat, et hilariter offerebat. Nihil alter sine consensu alterius faciens; sed sic ambo ceteris erant imperantes, ut sub unius se regula crederent constitutos. Ita dum timebat Fulgentium offendere Felix, Felicemque Fulgentius, mortificatis voluntatibus propriis uterque vivebat, et de fratrum, quibus consulebant, utilitate laudabiles, et de mutua, quam sibi reddebant invicem, subiectione sublimes. Quis istius affectus explicare possit loquendo virtutem? Quos quieta pax adunaverat, nec bella valuerunt feralia separare.
Caput IX. Persecutio. Fuga. Insidiae a presbytero Ariano.
§15) Sed cum subito barbaricae multitudinis provincia turbaretur incursu, videntes salutem temporalem fugae praesidio vendicandam, labores illico perferendae peregrinationis excipiunt, limatoque consilio procul abscedunt, ubi nulla belli nascentis opinio, construendi monasterii praeberet integram facultatem. Promovent igitur castra spiritalia duces incliti caelestis exercitus, et per ignotas Africae regiones, monachorum suorum caterva comitante, pariter gradiuntur, ubique facientes gaudium bonis, invidiam malis.
§16) In territorio denique Siccensi, dum cogitant certas sedes statuere, regionis foecunditate delectati, virorum etiam fidelium favore suscepti; presbyter quidam sectae Arianae in fundo Gabardilla perfidiam praedicans: cui nomen quidem inter homines Felix, sed voluntas adversus Deum semper infelix, natione barbarus, moribus saevus, facultatibus potens, catholicorum persecutor acerrimus. Hic beati Fulgentii nomen in illis regionibus clarum fieri sentiens, reconciliandos occulte multos, quos deceperat, suspicatur. Neque virum dignum sacerdotio, vere adhuc esse monachum credidit, sed eum sub habitu monachi sacerdotis officium putat implere. Et revera sacerdotis officium laudabiliter etiam tunc implebat, non aliquantos reconciliando, sed omnes, quos attingere poterat, ad reconciliationem salutaribus monitis inuitando: cuius sermo dulcis et rectus, quia dura quoque corda molliebat, nec immerito hunc presbyterum sic timere pro sua perfidia compellebat. Arripit igitur presbyter, insani furoris stimulis concitatus, Dei servos crudeliter persequi, et per omnes vias custodibus distributis, ambulantium simpliciter obsidet itinera. Necessarium quippe fuerat athletas fortissimos, voluntariis abstinentiae laboribus ad omnem tolerantiam praeparatos, persequentium paullulum tradi manibus: ut martyrialis agonis effecti participes, illata discerent supplicia tolerare, probaturi quid profecissent, si flagellis membra omnia dissipantibus, a fide vera minime defecissent. Nescientes igitur cogitationes maligni serpentis, habentesque fiduciam conscientiae, nihil timentes, simul ambo gradiebantur secum loquentes.
Caput X. Capiuntur Fulgentius et Felix; hic caeditur ab Arianis.
§17) Et ecce subito quasi violentia saevissimae tempestatis invadit incautos, dividit iunctos, ligat divisos, et feralibus vinculis oneratos, perducit ad presbyterum vinctos. Efficiuntur subito sine crimine rei, sine belli sorte captivi. Quibus enim fugientibus nihil nocere potuerunt Mauri, poenas ingerunt Ariani. Tunc antequam tenerentur, Felix abbas paucos solidos, unde fratrum sustentabatur inopia, simpliciter ubi metus suaserat, proiecit, et custodiendos Dei servis, ipsi Deo committit. O divini singularis potentia miraculi! Nemo valuit solidos illos proiectos adspicere; nullus permissus est victum pauperum pauperibus tollere. Sed illi soli, qui sic probandi fuerant, tenentur, ligantur, ad presbyterum perducuntur. Quibus ore terribili violentus presbyter intonat: “Cur ex vestris regionibus occulte venistis Christianos reges evertere? Bene enim miser Christianos reges esse dicebat, in quibus Christum Regem Regum miserabiliter exufflaverat, et quos Filium Patri aequalem negare, similis Antichristo docuerat.”
§18) Illis ad haec veracissimae responsionis verba parantibus, inferri praecepit verbera primitus. Igitur Felix abbas vehementi caritate commotus, “Parcite,” ait, “fratri Fulgentio, qui non potest tormenta perferre. Nolite istum caedere, inter vestras manus forsitan moriturum. Convertatur in me vestra crudelitas: ego scio quid confitear, in me est omnis causa.” Tunc dilectionis admiratione stupefactus, removeri paulisper beatum Fulgentium iubet, atque illum gravius caedi ministris saevissimis imperat. Tunc hilari animo Felix abbas verberibus subditur. Dolorem quippe cum gaudio sustinebat, quia beatum Fulgentium nihil adhuc pati videbat. Ecce qualis fuit beatus Fulgentius circa amicos, ut usque ad mortem diligi mereretur. Ista quippe caritas beati Felicis, vitae illius sanctae magnum perhibet testimonium. Neque enim salutem suam pro salute illius despiceret, nisi sibi primitus et multis utilem iucundumque sentiret. Imitentur utrosque, qui Deo placere desiderant. Alios doceat beatus Fulgentius sic vivere inter fratres, ut amentur, foveantur, et in summis necessitatibus adiuvandi, etiam si periculum non defuerit, iudicentur. Sumant alii de bono facto Felicis abbatis exemplum, melioribus fratribus, et in Dei timore plus proficientibus, omnem gratiam bonae voluntatis impendere. Quando enim talis caritas inter fratres fuerit, qualis inter sanctissimos viros fuit, vis totius tentationis facile superatur: inimicorum vero pertinacia continuo frangitur. Quamvis saevissimus presbyter etiam tunc de Felicis abbatis iniuria minime satiatus, nec beato Fulgentio parcendum putavit.
Caput XI. Fulgentius caeditur; uterque ignominia afficitur.
§19) Beatus autem Fulgentius, vir omnino delicati corporis, utpote ex familia natus illustri, violentos impetus fustium, repentini doloris acerbitate crescente, vix tolerans, sicut ipse nobis postea referebat, cogitavit presbyteri furentis insaniam vel mollire, si posset, vel certe paullulum, donec recrudesceret, avocare; quo facilius inter ipsas moras inveniret spatium respirandi, ne continuata poena omnino intolerabilis fieret. Dico aliquid, si loquendi potestas tribuitur, dum caederetur exclamat. Tunc presbyter, putans eum confiteri velle, iubet quiescere caedentes, et sic adhuc a flagello suspensum, loqui praecepit quod volebat. Ubi dum beatus Fulgentius eloquentiae solitae sermonibus blandis, suae peregrinationis est narrare aggressus historiam, presbyterum facit attonitum, diuque nimia verborum suavitate delinitum, pene totius crudelitatis reddit oblitum. Miratur presbyter beati Fulgentii facundiam, probat sapientiam, magnumque aliquem virum coniiciens, erubescit inferre violentiam. Sed ne proderet suis suam superatam fuisse saevitiam, ”Caedite,” ait, “iterum fortiter, et multiplicatis flagellis lacerate verbosum. Etiam me, puto, seducere cogitat, longoque inanis fabulae circuitu quid conficere moliatur, ignoro.” Recrudescit iterum manus vesana tortorum, flagellisque innumeris beatus Fulgentius exaratur.
§20) Tandem presbyter de illata caede confusus, virorum laudabilium merita sentit, nec apud se eos tenere diutius ausus est; sed deformiter decalvatos, ablatis etiam omnibus vestimentis, ex domo sua nudos inanesque proiecit. Sed nec illa decalvatio viris sanctissimis turpitudinem, nec nuditas attulit confusionem: quia tolerata propter odium religionis iniuria, primae iam confessionis decoraverat ornamento, superna gratia fulciendos. Processerunt itaque de domo presbyteri, tamquam de loco gloriosi certaminis, insignis victoriae laureis coronati; reversique per campum, ubi fuerant capti, solidos, quos abbatem Felicem proiecisse diximus, integro ibi numero servatos inveniunt, et quasi ex divina manu restitutos hilariter accipiunt; agentesque ineffabiles Deo gratias, qui consolatur humiles in omni tribulatione eorum, revertuntur ad proximos fratres.
§21) Huius autem crudelissimi facti detestabilis opinio, cunctam simul moestificat regionem; nuntiatur etiam Carthagine fama. Inter alios quoque Arianorum episcopus dolet mactatum gravi caede beatum Fulgentium. Et quia parentes eius cognitos habebat idem episcopus, ipsumque beatum Fulgentium singulariter adhuc laicum dilexerat, adversus presbyterum suae religionis et parochiae, qui caedis auctor extiterat, graviter commovetur, vindicare beatum Fulgentium parans, si querelam de memorato presbytero deponere voluisset. Sed beatus Fulgentius multis, ut hoc faceret, suadentibus: “Non licet,” ait, “in hoc saeculo vindictam quaerere Christiano. Novit Deus quomodo servorum suorum defendat iniurias. Iste presbyter si gravissimi sceleris inter homines, me agente, receperit ultionem, patientiae nos apud Deum perdimus retributionem: maxime quia multos parvulos scandalizare poterit, si episcopi Ariani iudicium qualiscumque peccator, tamen catholicus et monachus quaeram.” Nolens ergo retribuere mala pro malis, et vitam suam sciens necessariam bonis, ne quam forsan haereticorum violentiam denuo paterentur, ex illa provincia rursus egrediuntur, et ad vicina provinciae suae loca celeriter regrediuntur: eligentes vicinos potius habere Mauros, quam pati molestissimos Arianos.
Caput XII. In Aegyptum navigaturus Syracusas appellit. Consilium mutat.
§22) Iuxta civitatem proinde, quae Ididi nuncupatur, fundare monasterium incipiunt, ubi parvo tempore Domino servientes, insistebant operibus caritatis. Donec subito beatus Fulgentius Aegyptiorum monachorum vitas admirabiles legens, institutionum simul atque collationum spiritali meditatione succensus, memoratas terras navigio petere statuit: duabus videlicet ex causis, ut vel ibi deposito nomine abbatis, sub regula viveret in humilitate, vel districtioris abstinentiae legibus subderetur. Et quia desiderium suum impediri poterat publicatum, quaerit primitus occasionem proficiscendi Carthaginem. Dehinc veniens ad ipsius moenia civitatis, uno tantum fratre, cui nomen fuit Redemptus, socio peregrinationis electo, navem conscendit, Alexandriam petiturus, nullos forte sumptus peregrinationi tantae necessarios secum ferens, sed in Deo, qui dives est, spem suam firmiter ponens, suaviter canebat cum David: “Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.”3
§23) Ventis itaque flatu prospero consequentibus, Syracusanum contigit feliciter portum; Deique summi providentia gubernante, ductus est ad hanc civitatem, ubi tunc ecclesiam catholicam beatus papa Eulalius gubernabat, vir eximiae sanctitatis, admirabilis hospitalitatis, perfectissimae caritatis; in cuius corde thesaurus sapientiae spiritalis absconditus, multos talentorum Dominicorum negotiatione ditabat. Virtute enim discretionis super omnia decoratus, monachorum professionem singulariter diligebat; habens etiam ipse monasterium proprium, cui semper adhaerebat, quoties ab ecclesiasticis actibus vacabat. Ad hunc ergo beatus Fulgentius veniens, inter alios peregrinos hospitalitatis officio libenter excipitur, neque tamen diu latere permittitur. Mox enim, sicut moris est, in convivio sacerdotum, dum de divinis rebus ortus est sermo, virum singularis scientiae locutio sua continuo prodidit. Intellexit episcopus, ex ornatu sermonis, et responsionum moderatione, sub monachico habitu magnum latere doctorem: distulit tamen eumdem vel quis esset, curve advenisset, conuivis praesentibus, inter epulas quaerere.
§24) Post prandium vero cum meridianis horis in domo sua deambularet episcopus, per fenestram respiciens, observantem sibi sicut ceteros, beatum Fulgentium vidit: quem continuo peculiariter vocans: “de Institutionibus,”4 ait, “et Collationibus5 loqui coeperas, dum pranderemus. Affer, obsecro, mihi codicem, si portas.” Ille sine mora iussis obediens, codicem detulit, in quo quid contineretur, verbis propriis iussus exponit. Admiratur sanctus Eulalius scientiam iuvenis, et tali hospite delectatus, cur ex Africa venerit, diligenter inquirit. Ille metuens arrogantiae notam, si desiderium suum fateretur, incurrere: “Parentes,” inquit, “meos requiro, quos in illis partibus vivere peregrinos audivi.” Vere enim parentes suos requirebat, quorum suavissimos mores imitari cupiebat. Intellexit episcopus responsum non manifestum, totiusque itineris eius per alterum fratrem, (fuit enim simplex) investigat causas.
§25) Ibi tunc beatus Fulgentius salubriter proditus, veritatem simpliciter confitetur: iturum se ad ultimam Thebaidae regionis eremum dicit, ut illic, sicut lectio monebat, mundo mortuus viveret, ubi maior abstinentium numerus assumptioni suae nullum gigneret impedimentum, sed forte potius praeberet exemplum. “Recte facis,” respondit episcopus, “cupiens meliora sectari: sed scis, quoniam Deo sine fide impossibile est placere. Terras, ad quas pergere concupiscis, a communione beati Petri perfida dissensio separavit. Omnes illi monachi, quorum praedicatur mirabilis abstinentia, non habebunt tecum altaris sacramenta communia. Quid ergo proderit affligere ieiuniis corpus, ubi solatiis spiritalibus indigebit anima, quae multo melior est corpore? Revertere fili, ne vitae melioris intuitu, periculum rectae fidei patiaris. Ego etiam quondam iuvenis, antequam me pontificalis honoris gratia praeveniret indignum, diu cogitavi sanctissimae huius professionis in ipsius provinciae monasteriis adimplere propositum, sed haec causa me prohibuit assumpta perficere.”
§26) Consentit beatus Fulgentius monentis patris consilio salutari, suaeque intentionis fervore deposito, suadetur ibi apud Syracusam paucis mensibus degere, sancto Eulalio praebente victum et hospitium congruum. Sed quia bonae mentis indoles numquam vacat, caritatis opera semper exercens, in ipso parvissimi hospitii, quod acceperat, habitaculo coepit hospitalitatem multis supervenientibus exhibere, peregrinus et alterius indigens solatio, consolandos suscipere peregrinos. Miratur sanctus Eulalius affluentem sancti animi libertatem, magnoque gaudio saginatur, dum per manum beati Fulgentii, cui victum quotidianum nihil habenti ministrabat, alimenta ministrari non habentibus videret. Et si fas est dicere, comparatione minorum crescere solere maiores, quamvis esset sanctus Eulalius in pauperibus gubernandis omnino perfectus, opera tamen beati Fulgentii considerans, de die in diem plus misericors efficiebatur et largus.
Caput XIII. Ruffinianum convenit. Romam visit, Theodorici triumphos spectat.
§27) Per acto itaque praesentis hyemis tempore, cura vehemens beatum Fulgentium commovet, episcopum quemdam Ruffinianum nomine, qui persecutionis violentiam fugiendo declinans, ex Byzaceno concilio navigarat, ibique provinciae Siciliae vicinus, in quadam brevissima commorabatur insula, vitam monachi laudabiliter gerens, videre indifferenter, ut eius admonitione secundo firmatus, quid facere deberet, agnosceret. Hoc autem volebat, non quia Eulalio pontifici minus credebat, sed in rebus dubiis utilissimum semper esse multorum consilium sentiebat. Per multos itaque pedestris labores itineris ad illum Siciliae veniens locum, cui plus propinquior illa insula fuerat, ubi sanctus Ruffinianus episcopus habitabat, modica navicula deportatus, sacerdoti venerabili velociter praesentatur: a quo similiter, ne in Aegyptum proficisci perseveraret, admonitus, redire protinus ad proprium monasterium, neque tamen apostolorum memoriam praetermittere, statuit.
§28) Occasione igitur navigii felicioris inventa, Romam venit, et auctorum saecularium consono semper ore laudatam, caputque mundi veraciter appellatam, festinus ingreditur civitatem. Fuit autem tunc in urbe maximum gaudium, Theodorici Regis praesentia, Romani senatus et populi laetificante conventus. Unde contigit, ut beatus Fulgentius, cui mundus olim fuerat crucifixus, postquam sacra martyrum loca venerabiliter circumivit, omnesque servos Dei, quorum in brevi capere notitiam potuit, humili obsequio salutavit: in loco, qui Palma aurea dicitur, memorato Theodorico Rege, concionem faciente, Romanae curiae nobilitatem, decus, ordinemque distinctis decoratum gradibus adspectaret, et favores liberi populi castis audiens auribus, qualis esset huius saeculi gloriosa pompa, cognosceret. Neque tamen in hoc spectaculo libenter aliquid intuetur, neque nugis illis saecularibus superflua illectus delectatione consensit: sed inde potius ad illam supernae Hierusalem desiderandam felicitatem vehementer exarsit, salubri disputatione praesentes sic admonens fratres: Quam speciosa potest esse Hierusalem caelestis, si sic fulget Roma terrestris! Et si in hoc saeculo datur tanti honoris dignitas diligentibus vanitatem, qualis honor et gloria et pax praestabitur sanctis, contemplantibus veritatem!
Caput XIV. Domum reversus novum monasterium construit. Inde clam fugit ut lateat, et sibi vivat.
§29) Multa his similia beatus Fulgentius illo die salubriter disputavit, et iam toto corde monasterium suum revisere cupiens, ad Africam velociter per Sardiniam navigavit: vix credentibus praenimio gaudio monachis suis Beatum rediisse Fulgentium. Nesciebat plane sancta fraternitas, quid primitus ageret, utrum de absentia Patris quereretur, an potius de praesentia laetaretur. Nullus tamen ausus est eum, quia discesserat, culpare, sed cuncti potius satagebant pro reditu eius Deo gratias agere. Iunguntur servorum Dei gaudiis etiam laici: laetantur omnes honesti ac nobiles viri, quod beatus Fulgentius Africanae ecclesiae doctor praedestinatus, non diu fuisset in transmarinis regionibus occupatus. Certatim denique singuli properant ampliora praebere solatia pietatis, quibus foveretur animus revertentis. Offertur denique a quodam, nomine Silvestrio, bene Christiano, et provinciae Byzacenae primario, locus aptus monasterio fabricando, cuius gleba pinguis ac fertilis, instituendis hortis optabili foecunditate congrueret, et quod plus eligendum videbatur, longe adhuc a furore bellico constitutus, quietissimae pacis securitatem plenissimam daret, honestis plurimis per vicinas possessiones commanentibus: quorum frequens oblatio transactionem facillimam monachis promittebat, ut regnum Dei quaerentibus, nulla cura saecularis transactionis obstreperet.
§30) Libenter itaque beatus Fulgentius hominis religiosi devotam suscipiens oblationem, sine mora in loco sibi concesso monasterium fundat, plurimosque ad conversionem piis monitis invitando, monachorum multiplicat numerum, et magnae congregationis efficitur Pater. Quamvis sane spiritalia meditari iugiter concupisceret, ampliori tamen sollicitudine distendi compellitur, otium sanctum quaerens ex dilectione veritatis, negotia multa suscipiens ex necessitate caritatis. Unde victus aliquando contemplatione meliorum, lectioni et orationi tantum vacare desiderans, cogitavit diu, quomodo sarcinam praesentis oneris abiiceret, et sub aliorum regimine constitutus, ipse potius sub regula viveret, quam vivendi regulam ceteris traderet, secundum praeceptum Domini, magis utile iudicans imperantibus obedire, quam obedientibus imperare. Cogitanti vero ea diutius, talis subito sententia nascitur. Est in medio vadosi maris sinu monasterium vivecensi littori proximum, Bennefensi autem maxima ex parte contiguum: ubi neque hortos colere parvissimi scopuli limes sinit angustus, neque ligni vel potabilis aquae consolatio saltem ministratur exigua, sed rei utriusque per brevissimas naviculas quotidie sufficientia praeparatur. In hoc monasterio rigidi propositi disciplina antiqua servatur, ab infantia sua plurimis usque ad decrepitam senectutem sanctissime ibi viventibus, sanctaeque professioni congrua opera laudabiliter exercentibus. Ubi tunc duo presbyteri peculiares, et merito mirabiles, et immaculatae senectutis honore venerabiles, abbatis officio fungebantur, numquam de coenobio recedentes, sed ecclesiasticae dignitati multos viros idoneos nutrientes. Ad hoc ergo monasterium clam beatus Fulgentius proficiscitur, ibique in congregatione tam maxima nomen ponit abbatis, et adunatus multitudini monachorum, fulget quidem super ceteros scientia mirabili, eloquentia speciali, sed subiicitur omnibus laudabili humilitate, atque obedientia singulari. Memor quippe illius evangelicae sententiae, qua Dominus noster dicit, Non veni facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me; omnes suas mortificat voluntates; ieiuniis insuper, orationibus, vigiliis et abstinentiae vacans, totumque se cum vitiis et concupiscentiis saecularibus crucifigens, manibus etiam suis delectabiliter operabatur.6 Nam et scriptoris arte laudabiliter utebatur, et palmarum foliis flabellos saepissime contexebat. Cui operi, etiam cum fuisset abbas, in suo monasterio vacabat. Lectioni autem in cellula frequenter coram fratribus insistebat, apud omnes amabilis, honorabilis et iucundus.
Caput XV. Cogitur ad suos reverti. Sacerdotio initiatur.
§31) Sed quanta in eodem monasterio laetitia, tanta in illus exorta est repente tristitia. Gaudebant isti, qui eum susceperant: dolebant illi, qui amiserant. Nascitur inter eos nova pugna caritatis. Isti novum socium tenaciter amplectuntur; illi antiquum patiem reddi sibi suppliciter deprecantur. Isti se ornari de praesentia eius; illi de absentia deficere confitentur. Beatus vero Fulgentius magis volens discere, quam docere, consentit hic esse, ubi fuit inferior; et trepidat illuc redire, ubi cunctis posset esse superior. Tunc abbatis Felicis et omnium fratrum, quos reliquerat, dolor ex necessitate consilium sumens, patrocinio sancti Fausti episcopi insulanos monachos pulsat. Ille protinus episcopali auctoritate suum esse monachum Fulgentium allegat, sibique reddi, et ubi ipse iusserit, vivere debere confirmat. Minatur excommunicationem contradicentibus: ipsum vero Fulgentium, nisi consentiat, inobedientibus similem pronuntiat iudicandum. Quid multa? Deponitur rursus beatus Fulgentius ad monasterium proprium, subire praecipitur abbatis officium; et ne iterum a desiderio spiritali mutabilis fieret, repente eum sacerdos presbyterum consecrat, ut abbatis et presbyteri decoratus officio, nec monasterium relinquere, nec in alia posset ecclesia ordinari fortuito.
§32) Victus igitur, et honoris compedibus vinctus, coepit iam beatus Fulgentius aequanimiter monasterium suum regere, famaque crescente laudabili, super omnes Africae provincias innotescere: in ipso autem Nuntorum territorio tamquam proprius episcopus honorari, paratis omnibus, quandocumque facultas ordinandi episcopum concessisset, beatum Fulgentium primum sacerdotem vocibus et mentibus petere, nec alterum nisi beatum Fulgentium sibi consecrari permittere. Desiderium deinde populorum Deus videbat, ipsum quoque beatum Fulgentium non latebat.
Caput XVI. Episcopatum tantisper fugit.
§33) Sed quia tunc regalis auctoritas episcopos ordinari prohibuerat, nec viduatis plebibus providere pastores licebat, securus interdictionis huius tempora transigebat, superfluum iudicans honorem fugae praesidio recusare, quem nec dare alicui fas erat, nec accipere. Postquam vero sacra turba pontificum, qui remanserant, communicato inter se consilio, definierunt adversus praeceptum regis in omnibus locis ordinationes celebrare pontificum, cogitantes aut regis iracundiam, si qua forsitan existeret, mitigandam, quo facilius ordinati in suis plebibus viverent; aut si persecutionis violentia nasceretur, coronandos etiam fidei confessione, quos dignos inveniebant promotione; ministerium vero suum facilius impleturos, atque inter ipsas tribulationes propriis plebibus solatia praestaturos: Fit repente communis assumptio, presbyteros, diaconos, et si quos inveniret electio, rapere, benedicere, consecrare, certatim locis singulis properantibus, ne in tali studio aliquis aut tardus, aut novissimus videretur.
§34) Tunc beatus Fulgentius eligentium vota velociori praeveniens fuga, latebris incertis absconditur, nec quaesitus ullatenus invenitur. Plebs ipsius loci, ubi fuerat monasterium constitutum, differre suam prorsus electionem, donec inveniret beatum Fulgentium, cogitabat. Verumtamen timens, ne dum diu beatus Fulgentius quaeritur, fama haec Carthaginem perveniret, atque inde rursus regalis interdictio nasceretur: ita compellente festinationis necessitate, suadentur sibi de suis clericis alterum quaerere. Sic per multa loca, ubi beatus Fulgentius aut primus, aut solus electus est, postquam minime potuit inveniri, dedit aliis honoris summi licentiam. Repleta iam fuerat provincia Byzacena novis sacerdotibus; et pene vix paucarum plebium cathedrae remanserant destitutae: regis quoque commota saevitia cunctos iam decreverat exilio mancipandos, in ipsum primitus ordinatorem, id est, primatem, nomine Victorem, procedente sententia: qui iam a servis regis exeuntibus captus, ad Carthaginem ducebatur. Et omnino succedente maiore tristitia, versa fuit in publicos luctus ordinationis assumptae laetitia. Tunc occultis nuntiis edocentibus, transisse tempus faciendae ordinationis, beatus Fulgentius putans, cathedris quam maxime proximis episcopos haberi proprios, ipse rursus monasterii sui congregationem gubernare revertitur, nihil dubitans, neque formidans, sed omnino se pontificalis dignitatis evasisse sarcinam gaudens.
Caput XVII. Episcopus ordinatur, frustra obnitente Felice Diacono.
§35) Verumtamen altiori consilio Deus noster praedestinata perficiens, cui dederat docendi salubriter facultatem, doctrinae salutaris dare iam volebat auctoritatem, ne deesset fidei catholicae contra Arianos fidelissimus praedicator. In tempore ergo tribulationis abscondere noluit vas electionis, per quem disposuerat implere officium praedicationis. Erat adhuc Ruspae oppidum nobile, clarissimis habitatoribus prorsus illustre, cui nullus fuerat episcopus ordinatus: quia diaconus quidam Felix nomine, qui ambire voluerat repudiatus, honorem pontificis in illo loco nec ipse merebatur, nec alterum accipere patiebatur. Frater quippe illius germanus, amicus procuratoris, per potentiam saecularis actionis ministrabat vires ambitionis. Dolor honestorum civium mentes vehemens exagitabat, cur soli remansissent sine patre spiritali, qui videbantur super ceteros excellere nobilitate carnali.
§36) Tum repente fama verax dolentibus nuntiat beatum Fulgentium, quem tot loca primo sacerdotio iudicaverant dignum, nullatenus tempore ordinationis inventum, remansisse presbyterum, gloria maiore vestitum, quod honoris superioris sic calcaverat appetitum. Illis, quibus displicebat superbus ambitor, placet iste laudabilis excusator. Consentitur ab omnibus, ipsum sibi esse servatum, propterea minime tantis plebibus ambientibus ordinatum. Nesciente igitur beato Fulgentio, Victor primas in itinere petitur a Ruspensibus, et vicinis episcopis ordinandi Fulgentium licentia datur. Tunc aggregata violentae multitudinis manu, repente beatus Fulgentius, dolens oculos, in cellula propria reperitur, invaditur, tenetur, ducitur, et pontifex esse non rogatur, sed cogitur. Inde ad episcopum, quia admonitus fuerat ordinationem celebrare, perductus, ignoti populi constituitur Pater: ita ut in illo propheticum illud compleri videretur oraculum, populus quem non cognovi, servivit mihi.7 Nimis autem gratissimus vir sapienti adspectu, et favores populi suffragantis augebat, et a quocumque tunc videbatur incognitus, humilitate vestium blandus, modestoque incessu venerabilis habebatur. Cum vero loqui quippiam, cogente interdum ratione, voluisset, in ore eius omnis turba pendebat, ex locutione familiari considerans, qualis esset spiritalis magistri futura doctrina. Propter quod ex omnibus possessionibus, ubicumque transibat, populus confluxerat ad favendum, Ruspensi ecclesiae quanto serius, tanto meliorem confitentes provenisse pontificem.
§37) Diaconus porro videns suae ambitionis conatus vanissimos defecisse, quod solum remanere deluso poterat, saevit, et tardus. Innumeris denique congregatis, venienti filio pacis scandalum, sicut sacer loquitur psalmus, iuxta semitam ponit.8 Viam igitur, per quam veniebat Dei servus electus, obsedit ambitor infestus. Sed ubique simplicibus subvenit Christus, nec impediri potest ab homine sacerdotis electio, quam non praecedit ambitio. Nescio quo sancti Spiritus admonentis imperio, per alteram viam populus qui praecedebat, ambulavit, et beatum Fulgentium, dum adhuc hostis sedet in via, super suam cathedram collocavit. Celebrata sunt eodem die divina solemniter sacramenta, et de manibus beati Fulgentii communicans omnis populus, laetus abscessit. Quod postea diaconus audiens, divinae voluntati, licet tardius, cessit. Hunc illico revertentem beatus Fulgentius benigne, affabiliter, clementerque excepit, ita ut eum postea presbyterum ordinaret. Sed ultionem debitam divina iustitia demonstravit omnino velociter. Ipse enim diaconus, iam presbyter, intra annum mortuus, et procurator ei consentiens ad penuriam est redactus. Dederunt enim poenas temporalis audaciae, quibus potens est Deus praeparare in futuro gratiam caelestis indulgentiae. Nos istud propterea commemorandum putavimus, ut ostenderemus hinc beato Fulgentio maiorem crevisse circa singulos auctoritatem, dum cognoscerent in istis vigilasse divinam severitatem.
Caput XVIII. Vita in Episcopatu.
§38) Suscepit interim beatus Fulgentius episcopatum sine aliqua ambitione, cum maxima devotione, manente in contradictoribus Domini ultione. Nec ita factus est episcopus, ut esse desisteret monachus; sed accepta pontificis dignitate, professionis praeteritae servavit integritatem. Servata vero professionis integritas, plus ornavit pontificis dignitatem. Numquam denique pretiosa vestimenta quaesivit, aut quotidiana ieiunia praetermisit, aut conditos suaviter cibos vel inter hospites manducavit, aut discumbendo saltem requiescere et resolvere rigidum propositum voluit, sed una tantum vilissima tunica, sive per aestatem, sive per hiemem est patienter indutus. Orario quidem, sicut omnes episcopi, nullatenus utebatur: pelliceo cingulo tamquam monachus utebatur. Sic studio humilitatis ambitionem vestium fugiebat, ut nec ipsa calceamenta suscipiens clericorum, aut caligis in tempore hiemis, aut caligulis in tempore aestatis simpliciter uteretur. Intra monasterium sane interdum soleas accipiebat; frequenter nudis pedibus ambulabat. Casulam pretiosam vel superbi coloris, nec ipse habuit, nec monachos suos habere permisit. Subtus casulam nigello vel lactineo pallio circumdatus incessit. Quando temperies aëris invitabat, solo pallio intra monasterium est coopertus. Scapulis vero nudis numquam a nobis visus est, nec deposito saltem cingulo somnum petivit. Suae autem continentiae Deo teste fiduciam gerens, in qua tunica dormiebat, in ipsa sacrificabat: et in tempore sacrificii mutanda esse potius corda, quam vestimenta, dicebat.
§39) Huic beatissimo sacerdoti nullus aliquando extorsit cuiuslibet generis carnes accipere, sed sola simpliciter olera, ptisanas, et ova, quamdiu iuvenis fuit, sine oleo; postquam vero senuit, superfuso oleo manducavit; ideo persuasus oleum accipere, ne caligo praevalens oculorum, lectionis impediret officium. A vino autem sanus semper abstinuit. Si quando vero compellente infirmitatis necessitate, modico vino uti compulsus est, calicibus plenis aqua superfundens quippiam meri, nec saporis eius, nec odoris iucunditate fruebatur. Antequam vigiliae nuntiarentur a fratribus, ipse semper corde et corpore vigilans, aut orabat, aut legebat, aut dictabat, aut cuicumque spirituali meditationi solus vacabat: quia se per diem filiorum ecclesiae necessitatibus occupari iugiter sciebat. Ad agendas cum servis Dei vigilias interdum descendebat, sed privatas apud se vigilias studiis, quibus dixi, multo laudabilius exercebat.
Caput XIX. Monasterium Ruspae construit.
§40) In nullo autem loco visus est sine monachis habitare: propter quod a civibus Ruspensibus hoc primum beneficium ordinatus episcopus postulavit, ut fabricando monasterio locum congruum darent. Tunc ex pluribus civibus obedire festinantibus optimo sacerdoti, quidam nomine Posthumianus, Christianissimus, et inter suos nobilissimus civis, agellum proprium fideliter obtulit, non longe ab ecclesia constitutum: ubi pinis surgentibus in excelsum, speciosi nemoris virebat amoenitas. Excepit beatus Fulgentius libentissime locum, cuius etiam ligna necessaria futurae fabricae conspiciebat: protinusque beatum abbatem Felicem venire velocius persuasit, cum maxima pene totius congregationis multitudine, nisi quod paucissimos fratres in illo monasterio dereliquit, quibus unum e fratribus, Vitalem nomine, praeposuit. Tali vero caritatis lege monasteria utraque praecipiens vivere, ut quasi non fuissent locis divisa, sic essent unanimitate coniuncta. Si quos autem novos monachos vel in isto, vel in illo monasterio Christus acquireret, tempus inter se conversionis ordinemque servarent: et si quando ad se videndos, iubentibus dumtaxat prioribus, venirent, non ut hospites, sed quasi unius congregationis homines susciperentur: beati vero Fulgentii episcopi provisionibus communiter gubernati, Patrem spiritalem simplici venerarentur affectu: sic beato Fulgentio singula disponente, ne suscepta regendorum sarcina clericorum consolationem perderet monachorum.
Caput XX. Sancti Fulgentii exilium.
§41) Interea repente diriguntur ministri regalis furoris, ut detentus etiam ipse, cum ceteris in exilium Sardiniam confessor Christi nobilis truderetur. Abductus ergo velociter, licet doleret ecclesiam suam nullis adhuc eloquiorum suorum monitis eruditam, remansuram protinus destitutam; sapienter tamen tristitiam gaudio maiori vincebat, quod tam gloriosae confessionis esse particeps incohabat. Comitantibus ergo monachis simul et clericis, magister egregius utriusque professionis exit, flentibus omnibus laicis, de cathedra honoris ad locum beati certaminis, paratus fidem catholicam mente libera, voce forti coram regibus et potestatibus confiteri. Suscepit eum Carthago venientem, fructumque notitiae eius in paucis suis fideliter gustans, multa obtulit munera; quae beatus Fulgentius monasterio illi, quod fabricari delegaverat, profutura mandavit. Ipse vero navem crucifixo corde et corpore nudus ascendit, habens secum plurimas divitias scientiae singularis, quibus omnes ubicumque veniebat, indeficienti largitate pascebat.
§42) Inter alios sane episcopos, cum quibus exilium commune susceperat, tempore ordinationis erat inferior, sed patientiae et caritatis virtute non inferior. In rebus enim dubiis, ubi quam maxime consilium petebatur, si quando inter se Confessores beatissimi de communi utilitate tractabant, ultimus quidem sedebat; verumtamen ipsius sententiam primas, vel omnes qui primatem sequebantur, audire et facere cupiebant: quamvis ille nihil per inanem gloriam sibi vendicans deferret honorem congruum prioribus suis. Si enim cogebatur respondere consulentibus, ita paratus erat semper obedire iubentibus, ne praesumeret aliquid extorquere nolentibus. Post deliberationis autem longissimas moras, quidquid definitio communis invenerat, eloquenter allegandum sensibus ceterorum beato Fulgentio dimittebatur. Huic etiam, quandocumque transmarinis litteris de fide, vel de diversis quaestionibus interrogabantur episcopi, respondere pro omnibus ab omnibus imponebatur. Ita sicut sanctae memoriae Aurelius, Carthaginensis antistes ecclesiae, inter sua privilegia meruit, ut litteras ex Africano Concilio dandas ipse solus scriberet; sic iste meruerat, ut litteras ex illo Concilio dirigendas, solus ipse dictaret. Sexaginta quippe et amplius episcopos tunc catena ligabat exilii, quorum lingua et ingenium beatus Fulgentius episcopus fuit. Propterea quandocumque rescribebant consulentibus, episcoporum cunctorum nomina dicebantur in titulo, sed solius beati Fulgentii sermo tenebatur in stylo. Praeter istas quoque publici tractatus epistolas, si quis forte ex ipsis episcopis absentem plebem suam corrigere vel monere voluisset, ad beatum Fulgentium suppliciter accedebat, et per ministerium linguae eius, officium suae dispensationis implebat. O mirabilem virum, non sibi soli, sed omnibus natum! Sola eum Ruspensis ecclesia doctorem meruerat, et pars maxima Concilii Byzaceni de ipsius sermone vivebat. Quicumque in qualibet sacerdotum exulantium plebe tentabat inquietus existere, vel episcopi proprii iussa contemnere, beato Fulgentio dictante, sic corripiebatur absens, ut satisfactionis remedium quaerens, enavigato mari, continuo fieret praesens, et per ipsum beatum Fulgentium, cuius eloquentiam senserat excommunicatus, impetraret veniam salubriter humiliatus. Ipse namque beatus Fulgentius erat ultor, ipse intercessor: cum collega ultor; pro ministro intercessor. Ab ipso procedebat gladius, unde superborum ceruix dura caederetur; et per ipsum rursus benevolentiae medicina praebebatur, donec supplicum fratrum pusillanimitas sanaretur.
§43) Inter ipsa plane primordia gloriosi exilii, monasterium congregare, paucos secum monachos ducens, minime potuit; sine fraterna tamen congregatione vitam ducere nesciens, coepiscopos suos, Illustrem scilicet et Ianuarium, habitare secum persuasit volentes; quibus unico serviens caritatis affectu, similitudinem magni cuiusdam monasterii, monachis et clericis adunatis, sapienter effecit. Erat quippe eis communis mensa, commune cellarium, communis oratio simul et lectio. Nullus se super alterum insolenter efferebat, nec propriis fratribus amplius aut peculiarius consulebat, nisi quod magis illi monachi, qui beatum Fulgentium sequebantur, districtioris abstinentiae regulam custodientes, nihil omnino proprium possidebant, nec inter alios clericos clericorum more vivebant. Talis erat beati Fulgentii eruditio, quae spiritalibus monitis ita subiectorum sibi corda transferrer a terrenis voluptatibus ad spiritales caelestesque delicias, ut boni propositi manente censura, non seducerentur infirmorum fratrum inertia, nolentium imitari, quae quotidie ante oculos eorum gerebantur, exempla.
§44) Quis illius habitationis digne explicet laudes? Domus illa, tunc Calaritanae civitatis oraculum fuit. Illuc enim veniebat afflictus percipere remedium consolationis: ibi gerebantur inter discordantes pacis et concordiae pacta fidelia. Divinam volentibus audire diligentius lectionem, ministrabat ibi Dominus plenissimae expositionis aedificationem. Delectabat nobiles viros, si fieri posset, quotidie beatum Fulgentium cernere disputantem: libebat indigentiam sustinenti, inde petere suppliciter eleemosynam corporalem, unde doctrinam quoque sumeret spiritualem. Frequenter enim beatus Fulgentius, quos multa largiendo de temporali fame liberabat, renuntiare saeculo sapienter admonendo faciebat, et quamvis nihil habentes, habendi voluntatem contemnere suadebat: ita cupidus semper acquirendae ad coenobium fraternitatis, ut quamvis omnibus omnia nosset esse, monachorum tamen professioni sociare cunctos et optaret, et vellet. Haec fama per dies singulos crescens, Carthaginensis quoque ecclesiae populos ad maiora gaudia provocabat, et certissimis testibus ex illa provincia venientibus, beatum Fulgentium commendabat absentibus.
Caput XXI. Accersitur Carthaginem, tyranni quaestionibus responsurus.
§45) Interea Trasamundi Regis adversus religionem catholicam mens implacabilis, et ira terribilis, inter asperas persecutiones subdolasque factiones, quibus aequalem Deo Patri negare Christum catholicos nunc terrroribus cogebat, nunc promissionibus inuitabat, sub intentione plus decipiendae multitudinis simulare coepit, rationem se simpliciter inquirere catholicae religionis, reperiri neminem putans, cuius posset in suis erroribus assertione convinci. Proponebat denique multis ineptarum tendiculas quaestionum, nec si quis ei respondere voluisset, aut despiciebat, aut repellebat: imo quasi patienter audiens, satisfieri sibi non posse iactabat. Et revera quis homini tam obdurato corde valuisset lumen ostendere veritatis? Efficiebat tamen plurimos religiosos, audaces fidei suae constantia, per occasiones a Domino praeparatas, studiosi Regis convincere blasphemias.
§46) Dicitur tandem requirenti diutius, quis plenissime posset testimoniis evidentibus vindicare veritatem catholici dogmatis, esse inter episcopos exulantes beatum Fulgentium, cui nihil deesset in scientia, plurimum redundaret in gratia, qui sapienter et eloquenter roganti regi satisfaceret. Protinus rex probare cupiens sacerdotem, cui generaliter testimonium bonum tota nostrae religionis perhibebat ecclesia, seruum strenuum celeriter dirigit. A quo sine mora ductus atque perductus, intravit Carthaginem laetus. Ubi tamquam fidelissimus dispensator, erogandi talenta sibi credita reperiens occasionem, coepit in hospitiolo proprio venientes ad se catholicos orthodoxos diligenter docere, rationem reddens, quomodo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, manente trium personarum differentia, Deus unus a fidelibus praedicetur.
§47) Tanta autem fuit beato Fulgentio facundi sermonis suavitas, tanta in vultu eius micabat hilaritas, ut certatim fideles universos sancta caritas traheret, vel interrogare doctissimum virum, vel audire quoties ad interrogata respondebat. Ille vero verbum Dei sine invidia tabescente communicans, occurrebat interrogationibus omnium, neminem despiciens, nullum iudicans improbum, paratus etiam ipse, si cui forte Deus per Spiritum sanctum melius revelasset, audire vel discere, tenere, sequi, approbare: sub officio doctoris humilitatem discipuli benignus et mitis exercens. Unde contigit, ut multo doctior et seipso melior fieret, lucra Christo maiora perquirens. Alios enim iam rebaptizatos, errorem suum plangere docebat, et reconciliabat; alios autem, ne suas animas pro terrenis commodis perderent, admonebat; et quos iam perditioni proximos sentiebat, ita blandis sermonibus leniebat, ut propter eius benevolentiam verecundarentur cogitatam implere malitiam, reversique velociter agerent poenitentiam. Confortati alii verbis eius, et doctrinae eius sale conditi, redarguebant Arianos haereticos cum omni fiducia. Sic mirabili gratia factum fuit, ut per unum sacerdotem, cuius sapientiam Rex voluerat experiri, sapientium numerus apud Carthaginem cresceret, et per ministerium persecutoris fides catholica incrementum potius, quam defectum, acciperet.
Caput XXII. Regis quaestionibus respondet.
§48) Haec omnia rex per occultos nuntios discens, egregii sacerdotis ingenium, sapientiam, doctrinam, fidem, pietatem, mansuetudinem, continentiam probat, et convenientem famae suae praeconiis talem esse, qualis praedicabatur prius, agnoscit. Dicta proinde quaedam, veneno plena perfidiae, legenda ei celeriter dirigit, responsionem sibi flagitans reddi. Suscepit haec doctissimus pontifex, et longissimae narrationis ineptias per obiectionum capitula dividens, responsiones subiecit breves, probabiles, necessarias, auctoritate testimoniorum graues, et totius rationis lumine radiantes. Quas cum multis sapientibus viris diu multumque collatas, et ad populi fidelis notitiam perductas, regi quoque longa expectatione suspenso tradidit ingerendas. Quas ille rex barbarus intentissime perlegens, quia numquam praedestinatus erat ad salutem, laudat sapientiam, miratur eloquentiam, praedicat humilitatem, neque tamen meretur intelligere veritatem. Carthaginensis autem populus, triumphi spiritalis interpres, propositiones regis fuisse conuictas laeto murmure confitetur, et catholicam fidem semper esse victricem, coniunctis beati Fulgentii laudibus, gloriatur.
Caput XXIII. Aliae Regis et Pintae quaestiones solutae.
§49) Adhuc tamen rex virum doctissimum probare desiderans, de aliis eum quaestionibus rursus interrogat, et interrogationem suam semel tantum beato Fulgentio praecepit legi, neque meditandi, neque describendi tribuens facultatem. Timebat enim, ne verba eius convincenda, sicut prius, sermonibus eius insererentur, totiusque iudicio civitatis victus esse iterum reprobaretur. Beatus vero Fulgentius semel sibi lecta vix recolere praevalens, respondere differebat: sed respondere eum Rex magis ac magis imperabat, responsionis arguens moras, et cautelam viri sanctissimi, diffidentiam iudicans. Unde idem pontifex discretionis virtute subnixus, ne qua forsitan per populum mendacia spargerentur, quibus fingeretur aut non potuisse, aut noluisse beatum Fulgentium regalibus quaestionibus obviare, tres libellos mirabiles facit: ubi memoratum regem simpliciter alloquens, vim totius quaestionis, quam tenui auditu perceperat, late reventilabat, docens animam rationalem Christo Domino in susceptione carnis minime defuisse. Tunc rex admiratione maxima repletus, nihil amplius est interrogare ausus, nisi, quod unus ex episcopis eius, Pinta nomine, quasi respondere conatus, tacere potius noluit, quam respondere aliquid potuit. Cui tamen illico beatus Fulgentius alterius operis, quod adversus Pintam titulavit, disputatione veridica restitit, et in prima defensione sua victos adversarios, temerarie satis ostendit repetisse certamen.
Caput XXIV. In invidiam vocatur.
§50) De Spiritu sancto interroganti presbytero Abragilae, per Commonitorium parvissimum testimonia protulit plura, docens eum cum Patre et Filio Deum unum simpliciter confitendum. Cuius etiam Commonitorii sententias inter utrumque istius temporis opus ordinavit oportere describi, legentibus omnibus fidelibus catholicis, et mirantibus; erubescentibus Arianis, et dolore contra ipsum murmurantibus. Donec malae suggestionis occasione reperta, volenti eum regi intra Carthaginem diutius retinere, diceretur ab impiis et malis hominibus: “Sine causa, Rex, laboras: nihil tua diligentia proficit. In tantum quippe iam doctrina Fulgentii episcopi praevaluit, ut de sacerdotibus tuis reconciliet aliquantos. Proinde nisi cito subveneris, religio nostra deficiet; et quicumque a nobis est baptizatus, homousion iterum praedicabit publice reconciliatus, nec si persecutionem volueris concitare, timeri poterit regalis saevitia. Multum quippe confortat, et stabiles facit omnes episcopos Fulgentii praesentia.”
Caput XXV. Iterum in exilium pellitur; brevi se rediturum praedicit.
§51) Suggerentibus talia rex quasi magna necessitate constrictus, assentit, et beatum Fulgentium rursus ad exilium Sardiniae revocare compellit. Intempesta igitur nocte (sic enim rex fieri delegaverat) ad navem beatus Fulgentius populo ignorante perducitur. Sed contrario flatu resistentibus ventis, super littus tantas passus est moras, ut per dies plurimos omnis pene illuc civitas conveniret, et de manu eius valefaciens communicaret. Ibi autem prophetica gratia per Spiritum sanctum repletus, Iuliateo viro religioso nimis afflicto, graviterque pro discessu beati pontificis ingemiscenti, “Diutius,” ait, “flere noli: Cito revertemur ad vos, catholicae ecclesiae libertate reparata, videbitis nos. Hoc autem, quaeso, secretum sit apud te, quod nimia caritas indicare compulit me.” Sic sollicite semper beatus Fulgentius iactantiam fugit, nec in donis spiritalibus humanam gloriam requisivit, testimonio conscientiae suae contentus, et sola Dei misericordia fretus.
§52) Unde etiam mirabilia facere numquam delectatus, hanc gratiam sibi dari nullatenus desideravit. Sed si quando petebatur pro infirmis et laborantibus, vel necessitatem tribulationum temporalium tolerantibus Dominum deprecari, preces suas sub hac devotione fundebat: Scis, Domine, quid animarum nostrarum saluti conveniat. Poscentibus ergo nobis quod admonet necessitas, hoc misericordia tua concedat, unde spiritalis non impediatur utilitas. Oratio igitur nostrae humilitatis, si expedit, tunc exaudiatur, ut voluntas tua principaliter compleatur. Et frequenter quidem Deus omnipotens oranti sacerdoti suo multa concessit: sed ille nihil propriis tribuens meritis, eorum potius fidei, pro quibus exaudiebatur, omnia deputabat; neque sibi, sed illis, hoc concessum fuisse dicebat.
Caput XXVI. Ad socios exilii redit.
§53) Sed ne diu moras longissimas patiamur, unam eius sententiam de faciendis mirabilibus inseramus. Mirabilia, aiebat, non conferunt homini iustitiam, sed notitiam hominum. Quisquis autem fuerit hominibus notus, nisi fuerit iustus, ad aeterna perveniet supplicia condemnatus. Ille vero, qui misericordiae caelestis opera iustificatus, in conspectu Dei solius vixerit iustus, etiamsi parum sit hominibus notus, beata sanctorum gaudia percipiet coronatus. Virigitur mirabilis timuit habere laudem de mirabilibus, quamvis ampliora quotidie miracula faceret, exhortatione sanctissima multos infideles credere, multos haereticos reconciliari, multos pessimis moribus deditos, continentiae faciens leges excipere: dum per eius saluberrima monita sobrietatem discerent ebriosi, castitatem sectarentur adulteri, distribuere omnia pauperibus avari rapacesque docerentur: et mutato proposito, superbis humilitas, litigiosis pax, inobedientibus obedientia fieret dulcis.
§54) Talibus plane mirabilibus beatus Fulgentius piam semper operam dedit, quibus secum comitantibus, in omni loco et tempore gloriosus, favente aliquando sereni aëris tranquillitate Sardiniam deportatus, exulantium coepiscoporum laetos animos reddidit, ipsamque provinciam, cui tantorum praesentia sacerdotum tribuebat ornatum, praesentiae suae luce fecit splendidam, concurrentibus undique cum gaudio Christianis hominibus, videre athletam Christi fortissimum, qui certamine singulari saevientis impetum regis fregerat, ad divina castra redisse insignibus laureis adornatum, et antiquis commilitonibus iunctum, tanto amplius singulis exhibuisse laudabiliter humilitatem, quanto sciebat suam plus enituisse virtutem; memor sine dubio Scripturae monentis: Fili quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.9
Caput XXVII. Eius in exilio actiones, et instituta.
§55) Nolvit plane iam beatus Fulgentius in priori domo multis fratribus comitantibus diutius habitare, sed iuxta basilicam sancti martyris Saturnini, procul a strepitu civitatis vacantem reperiens locum, Brumasio Calaritanae civitatis antistite venerabili prius, sicut decuit, postulato, novum sumptibus propriis monasterium fabricavit. In quo quadraginta et amplius fratribus congregatis, disciplinae coenobialis ordinem custodivit illaesum, nemini dans licentiam professionis sanctae regulam praeterire: sed principaliter hoc observandum monachis tradens, ut nullus eorum quidquam sibi proprium vendicaret, sed essent omnibus omnia communia. Dicebat enim frequenter, nec debere, nec posse monachum iudicari, cui voluntas habere privatum peculium persuaserit. Ut enim monachus lautioribus forsitan cibis utatur, interdum cogit infirmitas corporis; ut autem cupiat in quibuslibet exiguis rebus iuris proprii dominium vendicare, superbae voluntatis et auarae cupiditatis evidens testimonium est.
§56) Distribuebat sane ipse cum summa discretione servis Dei necessaria vitae subsidia, singulorum vires infirmitatemque considerans. Verumtamen quibuscumque plus ceteris consulebat, eos humilitatem custodire amplius admonebat, dicens eis: De substantia communi quisquis aliquid plus accipit, omnium fit debitor quorum est illa substantia: debitorem porro sola iuuat humilitas. Sic efficiebat, ne quis scandalum pateretur, quando uni propter infirmitatem plus dare aliquid videbatur. Erat quoque ei nimia sollicitudo, praevenire cunctorum monachorum petitiones, ante tribuendo, quidquid tribuendum cuilibet vel necessitas vel ratio manifesta monstraret. Si quis autem praesumpsisset, priusquam acciperet, petere; negabat ei continuo, etiamsi mereretur accipere, dicens monachos debere his, quae acceperint, esse contentos. Ceterum qui sibi tamquam indigeant, petunt, desideriis adhuc carnalibus serviunt, et omnino non perfecte de caelestibus cogitant, quamdiu quid sibi necessarium sit, ipsi sibi, quia non possunt negotiando, petendo saltem providere festinant.
§57) Illos quoque veros esse monachos dicebat, qui mortificatis voluntatibus suis, parati essent nihil velle, nihil nolle, sed abbatis tantummodo consilia vel praecepta servare. Propterea sine suo consilio nec eum fratrem, qui Praepositi gerebat officium, sinebat aliquid agere. Laborantes fratres, et opera carnalia indefessis viribus exercentes, lectionis autem studium non habentes, minus diligebat, nec honore maximo dignos iudicabat. In quo autem fuit scientiae spiritalis affectus, etiamsi virtute corporis destitutus, operari manibus numquam posset, peculiariter habebatur dilectus et gratus.
§58) Amabat autem, quando coram fratribus disputabat, si quis ei quaestiones proposuisset acerrimas, in quibus excellentissimo laboraret ingenio: licebatque generaliter omnibus fratribus, etiam natura simplicibus, parumve intelligentibus, unde vellent, interrogare: nec prius, quam satisfactum sibi confiterentur, rationem reddere, victus taedio vel labore cessabat. Erat enim maxima ei et mirabilis gratia, corripere inquietos corde tranquillo: ita ut tunc magis quando putabatur ab aliis vehementer irasci, summa in eo vigeret regnaretque placiditas: et sine perturbatione perturbato similis multos male agentes salutari impetu perturbabat. Odiens enim vitia, diligens homines, tamdiu severus apparebat, quamdiu disciplinae spiritualis utilitas exigebat. Alias autem circa singulos ita mansuetus fuit, et communis et facilis, ut neminem fratrum puro nomine clamitaret, neque cum typho saecularis dominationis, aliquibus quamvis parvulis imperaret.
Caput XXVIII. Scripta ab eo in exilio. Finis persecutionis.
§59) Scripsit eodem tempore Carthaginensibus Epistolam, sublimi exhortatione perspicuam, ubi pene cunctos dolos et fallacia blandimenta, quibus infelices animae seducebantur ad mortem, gravissima conquestione digessit. Tunc etiam de remissione peccatorum consulenti Euthymio viro religioso, duobus libellis sine mora respondit. Testimonia quoque praedestinationis, et gratiae differentias cupientem nosse, salubriter disputans docuit. Iam familiares epistolas, in quibus tamen spiritalis aedificatio continetur, et ibi apud Sardiniam commanentibus, et in Africa degentibus, et Romanis praecipue senatoribus, viduisque ac virginibus, quarum fama laudabilis habebatur, frequenter direxit. Ad Probam virginem Christi, de ieiunio et oratione libellos duos conscripsit. Ita erat notior omnibus gentibus, ut duo libri, quos Faustus episcopus Galliarum contra gratiam subdolo sermone composuit, favens occulte Pelagianis, sed catholicus tamen volens videri, Constantinopoli offensis plumis fratribus, ad beatum Fulgentium probandi dirigerentur. Quibus ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit, plus laborans exponere, quam convincere: quia dubios sermones eius exponere, hoc erat delirantis argumenta convincere. Magnus plane huius operis labor mercedem debitam cito suscepit. Mox enim ut est dictatio ipsa finita, protinus est longissimae captivitatis catena disrupta. Mors enim Trasamundi Regis, et mirabilis bonitas Hilderici regnare incipientis, ecclesiae catholicae per Africam constitutae libertatem restituens, Carthaginensi plebi proprium donavit antistitem, cunctisque in locis ordinationes pontificum fieri clementissima auctoritate mandavit.
Caput XXIX. Gloriosus eius reditus. Vita post exilium.
§60) Beatus itaque Fulgentius, postquam sapienter expugnavit Pelagianos, laetificatos meruit videre Catholicos. Inde secundum quod per eum Spiritus sanctus praedixerat, reversus est Carthaginem cum omnibus consacerdotibus, unde solus exierat. Invenit laetos, quos dimiserat moestos. Invenit nimia exultatione ferventes, quos reliquerat persecutionis violentiam sufferentes. Invenit habentes spiritualem Patrem, quos reliquerat dolentes ecclesiam matrem. Invenit expectantes se cum gaudio, quos reliquerat gementes in taedio.
§61) Tanta autem fuit devotio Carthaginensium civium, beatum Fulgentium revisere cupientium; sic universus populus expectabat ardenter, quem viderat in conspectu suo pugnasse viriliter; ut aliis episcopis ante ipsum descendentibus, silens multitudo super littus staret, oculis et mentibus inter omnes episcopos beatum Fulgentium, quem familiariter noverat, quaerens, et eum a cunctis navibus expetens. Ubi vero facies eius apparuit, immensus nascitur clamor, altercantibus omnibus, quis primo salutaret agnoscendus, quis caput benedicenti supponeret, quis extremis vel saltem digitis mereretur tangere gradientem, quis videre vel oculis procul stantem. Resonabat divina laus ex omnibus linguis. Ad sancti quippe Agilei basilicam sequens populus et praecedens, confessorum beatorum triumphum nobilem celebrabat. Multitudo autem maxima populi beatum Fulgentium, quem plus ceteris honorabat, concurrens alacriter comprimebat, donec sancta quorumdam Christianorum provisio, rotam in circuitu faciens aestuanti, liberum praeberet iter in medio transeunti.
§62) Probare tamen adhuc Dominus cupiens virorum fidelium caritatem, copiosis imbribus ambulantes mirabiliter inundavit. Et quis opera pietatis enarrare valeat, absque dispendio veritatis? Immensa pluvia neminem terruit, aut obsequium sacerdotibus gloriosis praebere prohibuit: imo potius velut benedictione caelesti desuper descendente, tantum fides nobilium crevit, ut planetis suis super beatum Fulgentium gratanter expansis, repellerent imbres, et novum tabernaculi genus artificiosa caritate componerent: imitatores eorum effecti, qui prioribus temporibus Salvatori super pullum asinae considenti, et Hierosolymam venienti, vestimenta sua, sicut Evangelium loquitur, in via sternebant.10 Tale quippe aliquid et isti faciebant, qui propriis indumentis beati Fulgentii nudum caput unanimiter protegebant. Vix ergo appropinquante vespere, sanctae memoriae Bonifacio episcopo repraesentati, benedixerunt omnes et laudaverunt communiter Deum. Tunc beatus Fulgentius per omnes vicos Carthaginensis civitatis, ubicumque transibat, manibus et oculis demonstrabatur, laudibusque innumeris praedicabatur.
§63) Postquam vero domos omnium diligentium se concitus visitavit, benedixit, et gaudere dignatus cum gaudentibus, qui prius fleverat cum flentibus, cunctorum desideria satiavit; valefaciens fratribus, egressus est de Carthagine, per omnes prolixi itineris vias gaudia maiora reperiens, in occursum suum populis undique tendentibus cum lucernis et lampadibus, et arborum frondibus, reddentibus gratiam ineffabili Deo, qui beatum Fulgentium mirabiliter in conspectu omnium fecerat gratiosum. Per omnes ecclesias tamquam proprius episcopus suscipiebatur, et sic de reditu eius omnis Byzacena provincia velut plebs una gaudebat.
§64) Quem, obsecro, gloriae huius non extolleret magnitudo? Beatum tamen Fulgentium ad maioris humilitatis studium provocavit. Veniens namque cum gloria populari, dignitatem pontificis privilegio specialis venerationis accumulans, postquam cathedram sedit, inter monachos adhuc habitare desideravit. Et ne videretur abbatis Felicis aduentu suo minuere potestatem, imperandi monachis omnem sibi ademit voluntarie facultatem, non suam, sed alterius volens ipse quoque facere voluntatem. Et qui adhuc monachus dispensationem susceperat fratrum, iam episcopus dominari noluit in proprio monasterio: sic sollicite cavens, ne Felicem contristaret abbatem, ut exhibens supervenientibus hospitalitatem, si quando vel multiplicari panem, vel aliquid amplius exhiberi necessitas expetisset, abbatis primo Felicis consilium requisisset. In omni denique concilio Byzaceno, de rebus maioribus ipse primus consulebatur: in monasterio proprio de rebus etiam minimis abbatem Felicem simpliciter consulebat.
§65) Parum fuit beato Fulgentio verbis et operibus hanc humilitatem sequi ac retinere, nisi per scripturam quoque firmaret, nihil se in illo monasterio proprium vendicare, nec pro potestate, sed pro caritate inter monachos habitare. Considerans enim vir providus, ne quod servi Dei simplices praeiudicium postea paterentur, obicem contradictionis in hac scriptura successoribus suis opposuit, quia utilitati monachorum servientium Deo nihil praeposuit. Emit tamen iuxta ecclesiam domum, cui fabricandae curam maximam diligenter impendit, ne futuro successori suo deesset hospitium. Clericorum vero, si qua defuerunt, ministeria reparans, probatos sibi multos ex fratribus monachis ad ecclesiasticam militiam transtulit. Ibi quoque caritati consulens, ut dum pene omnes clericos ex illo monasterio ordinat, antiquae familiaritatis manente notitia, nulla lis aliquando monachos et clericos ventilaret. Summam quoque diligentiam praebuit, ne quis clericus ambitiosis vestibus ornaretur, ac negotiis saecularibus occupatus, ab officio ecclesiastico diutius vagaretur; iubens omnes non longe ab ecclesia domos habere, manibus propriis hortum colere, psallendique suaviter aut pronuntiandi curam maximam gerere.
§66) Per singulas septimanas omnes clericos ac viduas, et quicumque potuisset ex laicis, quarta et sexta feria statuit ieiunare: quotidianis vigiliis, matutinis, et vespertinis orationibus adesse praecipiens omnes. Aliquantos inquietos verbis, aliquantos verberibus coercebat, quos culpa manifesta flagellari coegerat. Ita vitia cunctorum salubri disputatione mordebat, ut nullius interserens nomen, omnes cogeret metuere, et latentia quoque peccata salubriter timendo deserere. Verumtamen quomodo inter proprios clericos minorem posset habere cautelam, qui diuturnas etiam finitimarum plebium lites et contentiosa certamina dirimebat? Ipse denique Maximianensis animositatem plebis, ordinatum sibi episcopum recipere nolentis, salubri admonitione sedavit, debitumque finem gravissimo scandalo statuens, cuncta inter eos modeste et salubriter pacificans ordinavit.
§67) In Concilio quoque Vincensi iudicio sacerdotum omnium, qui convenerant, episcopo cuidam, nomine Quodvultdeus, qui priorem se illius existere confirmabat, antepositus et praelatus, ipso die et tempore tacuit, nec auctoritatem Concilii excusando minuere voluit: Sed ubi post Concilium dolere sensit episcopum, timens propter suum honorem generare fratri scandalum, meliusque iudicans per caritatem se fieri minorem, quam sine caritate maiorem, Sufetani postea Concilii gloriosum respiciens adesse conventum, precem supplicem coram omnibus fudit, ut sibi rursum, se volente, Quodvultdeus episcopus praeferretur, ut nomine suo posterius recitato, laetus deinceps viveret, consacerdotis animo reconciliato. Mirati sunt episcopi humilitatem talia postulantis, nec contristare voluerunt offerentem Deo sacrificium humilitatis, ad custodiendam spiritus societatem in vinculo caritatis. Ubi sunt nunc illi, quibus eminendi super ceteros dominatur affectus, qui se etiam suis prioribus anteponunt, indebita sibi privilegia vendicantes? Ecce beatus Fulgentius nec primatum, quem meruit, defendere voluit: quia sine caritate prior esse alicui minime concupivit.
§68) Catholicae ecclesiae singularis magister et doctor, quamlibet inter varias occupationes hic in Africa parum vacaret, plurimos tamen ecclesiasticos sermones, qui in populis dicerentur, scribendos dictabat. Ubicumque sermonem faciebat, omnium animos demulcebat; nec inanes et vanissimos plausus, sed compunctionem generans cordis. Expectavit eum sanctae memoriae Bonifacius episcopus ecclesiae Carthaginensis, apud Burnos ecclesiam dedicans, duobus diebus se praesente tractantem: quando tantum delectatus est audire verbum Domini de ore eius, ut donec ille sermonem finiret, ipse terram lacrymis irrigaret, agens gratias Deo, cuius gratia semper in ecclesia catholica summos excitat praeclarosque doctores. Multa iam reversus de exilio condidit nova; decem libris Fabiani mentientis falsa gesta, convincens: de veritate praedestinationis et gratiae libellos tres confecit, aliaque multa digessit: quae si quis scire voluerit, in eius monasterio veraciter scripta reperiet.
Caput XXX. Eius obitus, sepultura, successor.
§69) Nobis autem iam tempus est dicere, quomodo post omnia bona opera sua requieverit, ad caeli regna translatus. Ante annum ferme, quam de isto saeculo raperetur, profunda cordis compunctione permotus, reliquit subito Ecclesiasticas occupationes, et de ipso quoque Monasterio suo secreto recedens, ad insulam Circinam, paucis comitantibus fratribus, navigavit. Ubi in quodam brevi scopulo, cui nomen est Chilmi, ubi iam Monasterium fabricari mandaverat, lectioni et orationi ac ieiuniis vacans, veluti sciret appropinquare sibi novissimum diem, sic ex toto corde suo poenitentiam gessit. Et quamvis tota vita eius, ex quo monachorum professionem conversus ex toto corde suscepit, poenitentiae fuerit tempus, in hac tamen insula multo amplius ac multo diligentius inchoanti similis, membra sua mortificavit, et in conspectu solius Dei flevit. Inde iam plurimis de absentia Sacerdotis murmurantibus, caritatis necessitate constrictus, iterum descendit ad Monasterium suum, consueta hominibus religiosis exhibere solatia, laboresque durissimos pro utilitatibus proximorum longanimiter sustinere.
§70) Non multi autem fluxerant dies, et ecce seruum fidelem bonus Dominus requirebat. Incidit enim repente in corporalis infirmitatis acerrimas passiones, ubi septuaginta prope diebus aegritudine fatigatus, hoc solum frequenter dicebat: Domine, da mihi modo hic patientiam, postea indulgentiam. Nec ab isto sermone aliquantulum cessavit, sive dolor affligeret, sive febris incenderet, sive lassitudo dissolueret. Persuadentibus autem medicis, ut lavacris balnearibus uteretur, Numquid balneae, inquit, facere poterunt, ne homo mortalis, expleto vitae suae tempore, moriatur? Si vera proximat mors, nec aquarum calidarum possunt fomenta repellere, cur mihi, obsecro, persuadetis, ut rigorem diu servatae professionis in fine dissoluam?
§71) Sic salutem suam supernae voluntati fideliter credens, postquam se sensit sine aliqua dubitatione dissoluendum, vocans universos clericos suos, praesentibus monachis, allocutus est eos, dicens: Ego, fratres, animarum vestrarum saluti prospiciens, molestus apud vos forsitan et difficilis extiti. Et ideo obsecro vos, ut ignoscat mihi quisquis aliquid dolet. Et si forsitan severitas nostra modum transgressa est debitum, orate ne mihi hoc Dominus imputet ad peccatum. Cumque talia beato Fulgentio lacrymosis singultibus exprimente, cuncti simul super genua eius caderent, semper bonum, semper affabilem pro omnium salute, sicut decuit, invigilasse clamantes; provideat ergo, ait, vobis Dominus Deus meus pastorem dignum se.
§72) Tunc imperato silentio paullulum requievit. Et deinde curam pauperum gerens, requisita summa pecuniae, de qua fidelissimus dispensator quotidie egentibus ministrabat, totum iussit expendi, per seipsum memoriter recolens viduarum, pupillorum, peregrinorum, cunctorumque illic indigentium nomina: quibus quid singillatim daretur, propria deliberatione constituit: heredes in hoc saeculo non habens, hereditatem tamen huius benevolae sollicitudinis pauperibus derelinquens. Sed nec suos clericos debita benedictione fraudavit, ipsorum quoque paupertati misericorditer consulens: ac secrete omnia diligenter praeordinans, orans iugiter, et intrantes singulos benedicens, usque ad extremam horam sana mente permansit.
§73) Postremo die Kalendarum Ianuariarum, post peractam vesperam, beatum spiritum feliciter in manus Domini tradidit, annum sui episcopatus agens vicesimum quintum, vitae autem totius sexagesimum qvintum, sicut multis ante fratribus morti proximus indicavit. Ipso autem die sanctum corpus eius sepeliri minime potuit, sed in oratorio monasterii constitutum, tota nocte illa in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus vigilare monachos simul et clericos inuitavit. Mane vero postquam multitudo maxima populorum de locis finitimis ad exequias venit, sacerdotum manibus ad ecclesiam civitatis, quae Secunda dicitur, ubi etiam reliquias apostolorum constituerat, deportatus, sortitus est honorabile monumentum. Primus plane in eadem basilica pontifex poni meruit, ubi nullum mortuum neque sacerdotem, neque laicum, sepeliri consuetudo sinebat antiqua. Sed magna vis dilectionis, removerat impedimentum consuetudinis; ambientibus universis civibus, et cum summa devotione quaerentibus, ut ubi vir sanctus et Deo amabilis fuerat consecratus, ibi orationibus singulorum semper etiam localiter videretur adiunctus.
§74) Probaverant quippe saepius, quanta bona illis oratio beati Fulgentii praestiterat, et quanta mala repulerat: sicut postea manifestis indiciis evidenter apparuit, quando post non plurimos dies arcessionis eius, gens inimica Maurorum Ruspense territorium repente vexavit, rapinis, caedibus, incendiis multa devastans, atque intra ipsos ecclesiae parietes, quos invenire potuit, iugulans. Quis beati Fulgentii gratiam non miretur? Quamdiu vixit, furorem belli civitas illi commissa non sensit: et cum tota pene provincia captivitatem sustineret horribilem, Ruspa fuit incolumis propter sacerdotem venerabilem, cuius vita propriis civibus murus fuit.
§75) Nec hoc interim praetereundum silentio iudicavi, quod dum ei successor idoneus quaereretur, discordantibus laicis et clericis, annum prope integrum prolixitas contentionis exegit, ut illa die sanctitas tua super eius cathedram sederet, quo ipse defunctus est. Ornari quippe hoc privilegio meruit prima solemnitas eius depositionis, ut multo amplius venerabilis fieret per gaudia tuae ordinationis. Vis autem nosse, quomodo non fortuitis motibus ista prouenerunt, sed illius orationibus demonstrantur esse concessa? Recole visionem fidelissimam beati Pontiani episcopi Thenitani, quam sic ipse narravit: “Eunti mihi secundum praeceptum Datiani primatis, ut Ruspensi ecclesiae eligeretur antistes, idem beatissimus Fulgentius per tempus quietis apparuit, et affabili, sicut solebat, adspectu salutans amicabiliter, ‘Quo,’ inquit, ‘nunc sanctitas tua velociter ambulat?’ Cui respondi: ‘ut episcopus Ruspensi ecclesiae eligatur.’ Ille vero subridens, ‘Iam,’ inquit, ‘ordinatus est.’” Nonne non apparet ipsius orationibus fuisse perfectum, quod est visitante praedictum? Qui ergo confirmationem noverat necdum electi, vel ordinati, diem quoque, quo in cathedra considere poterat ordinatus, iam orando meruerat. Votis itaque continuis et fideli devotione semper optamus, ut gloriae illius factus particeps in aeternum, non indignus tanto praedecessore feliciter vivas, operisque huius de perfectione nobiscum Domino gratias agas, et pro his, quae minus forte dicta sunt eloquenter, ab omnibus sapientibus lectoribus veniam petas.