Vita Eugendi, abbatis monasterii Sancti Claudii in Burgundia
Praefatio Auctoris
Quantum, beatissimi fratres, desiderio fervorique vestro ex debiti summa suppleverim, sicut ex ratione apicum ex parte sum, opitulante Domino, iam securus; ita conscientiae propriae extraneique iudicii incertus, ago haec quae iniungitis, non praesumptione indocti, sed obedientia, ut cernitis, regulari. Sic annuens divinitas faxit, ut humana proclivior in diiudicando fragilitas, dum melo delectatur aut musicis, dumque oratorias venustates, vocabulorum quoque ac temporum signata proprietate miratur; haec nostra tapinosis nequaquam iactantia superborum iudicum ventosa superfluitate calcetur. Porro nos (ut praefati iam sumus) vobis proprie opuscula ista dicavimus, quos novimus non oratorum, sed piscatorum esse discipulos: nec in philosophia sermonis regnum Dei, sed in virtute prospicere; magisque pura ac iugi observantia Dominum exorare, quam vana perituraque facundia perorare. Hinc ergo iam nobis in relatione vitae beatissimi viri, narrationis sumatur exordium.
Vita
Caput I. Sancti Eugendi patria, institutio, futurae vitae indicia.
§1) Sanctus igitur famulus Christi Eugendus, sicut beatorum Patrum Romani et Lupicini in religione discipulus, ita etiam natalibus ac provincia extitit indigena atque concivis. Ortus nempe est haud longe a vico, cui vetusta paganitas ob celebritatem clausuramque fortissimam superstitiosissimi templi, Gallica lingua Isarnodori, id est, ferrei ostii, indidit nomen. Quo nunc quoque in loco delubris ex parte iam dirutis, sacratissime micant caelestis regni culmina, dicata Christicolis. Atque inibi pater sanctissimae prolis iudicio pontificali, plebisque testimonio extitit in presbyterii dignitate sacerdos. Igitur cum beatissimum pignus ab ipsis pene cunabulis quodam instinctu, successuque felicitatis ac luminis, virtute divina, ut reor, praesagante succresceret; et nocte quadam, venerabilis pater ipsius, vel soboles sancta, ab affectu profectuque futurae beatitudinis tenerentur incerti; in visione puer sanctus a duobus religiosis viris sublatus, ultra domus paternae vestibulum sistitur, ita ut Orientis plagam caelique astra, quasi quondam multigena Abraham Patriarcha, intuitu diligenti prospiceret: atque ipsi typice iam quodammodo dicebatur: Sic erit semen tuum.1 Post intervallum namque modicum hinc unus, ast hinc alter, atque alius inde, donec succrescens multitudo efficeretur innumera, beatum puerum vel sanctos proculdubio Romanum ac Lupicinum Patres, qui eum in spiritu de coeno paternae domus eduxerant, tamquam enormitas apum in modum mellificantis vuae quadam constipatione sepserunt. Et subito a parte prospicua videt instar amplissimae portae culmina patefacta caelestia, et lento etiam deductoque usque ad se e caeli vertice cum lumine clivo in modum reclinis scalae cristata proclivitate descensum, et nive os fulgidosque angelicos choros ad se usque velut socios, tripudiantes in Christi laudibus adventare. Ita tamen quod crescente semper in loco societate, nullus omnino reverentia divinitatis attonitus, aut sermone movebatur aut nutu. Cumque sensim cauteque mortalibus multitudo sese inservisset angelica, collectis copulatisque sibi terrestribus, concinentes angeli, ut venerant, caelestia sacra repedantes ascendunt. Hoc solummodo puer sanctus inter carminum modulationem percepit, quod post annum circiter in monasterio intromissus ex evangeliis recitari cognovit. Illud nempe vice antiphonae, (ut bene, ipso dignanter referente, commemini) reciprocis vocibus multitudo concinebat angelica: “Ego sum via, et veritas, et vita.” Recepta igitur ingenti multitudine, post contemplationem diutinam, aerea quoque sese clausit astrigera, et solum semet puer contemplatus in loco, excussus est somno, concutitur, ac visionis terrore perculsus rem gestam illico refert patri. Confestim namque presbyter sanctus, cui potissimum proles sanctissima dicari deberet, agnovit.
Caput II. Fit monachus sub sanctis Romano et Lupicino. Sanctissime vivit. Laus sancti Leuniani.
§2) Mox igitur eum litterarum instrui iubet elementis, et anni exacto circulo, tamquam Samuel quondam, non in typico excubaturus templo, sed potius Christi efficiendus templum, sancto Romano oblatus est Patri.2 In quo vere ita beatorum abbatum, qui eum in spiritu de incolatu rerrestri eduxerant, gratiarum gemina confluxit ubertas, ut succidua quoque posteritas utrum in Eugendo Lupicinum potius suspiceret, an Romanum, iudicio fluctuaret incerto. Illis dumtaxat huc illucque necessitate misericordiae e monasterio saepe progressis: iste vero a septimo usque ad sexagesimum vitae, quo transiit, annum nusquam exinde post ingressum extulit pedem. Lectioni namque se in tantum die noctuque, expletis consummatisque omnibus, quae a praeposito vel abbate iniuncta sunt, dedit et impendit, ut praeter Latinis voluminibus, etiam Graeca facundia redderetur instructus.
§3) In vestitu autem duabus tunicis numquam est usus, atque unam ipsam numquam mutavit, nisi antea fuisset plurima vetustate consumpta; simili quoque cucullae ipsius conditione servata. Paleis vero lectuli ineventilatis multo tempore, vilique sagello constrictis, pellicioque superposito conquievit. Aestivis namque temporibus caracalla, vel scapulari cilicino utebatur. Quod ei quoque vir sanctitate conspicuus Leunianus, Viennensis urbis abbas, pignore transmiserat caritatis. Fuit namque sanctus iste de Pannoniis quondam, et spargente barbarie in Galliis, vinculo captivitatis abductus; et non solum in Viennensi, sed etiam in Augustudunensium urbe, multo tempore claustro peculiaris cellae conclusus: ita ut amplius quadraginta annis in utraque civitate coercitus, nulli hominum ex prima retrusione vultu aut corpore, praeter sola sermonis notitia, nosceretur. Monachos iuxta cellulam haud plurimos regens; monachas vero procul intra urbem monasterioque conseptas ultra sexagenarium numerum admirabili ordinatione rexit et aluit: praemisitque maximas, magnas interim succiduasque in spiritu non dimisit.
Caput III. Eugendi austeritas in vestitu, victu, ceterisque rebus.
§4) Sed sursum redeo. Habebat namque Eugendus beatissimus calceamenta fortia rusticaque, in modum priscorum Patrum constrictus ocreis crura, fasciolisque plantas. At vero nocturnis matutinisque conventiculis, nec in frigidissimis pruinis, nec in magnis nivibus, quidquam nuditati pedum praeter lineas Gallicanasque caligas addidit unquam. Atque in hunc quoque modum eminus saepissime matutinis horis ad fraternum coemeterium oraturus gradiebatur in nivibus. Nemo namque eum unquam aut in diurna, aut in nocturna synaxi ante completionem conspexit egredi foras. Nam cum ipse noctibus certe oratu longissimo atque secreto cunctos in oratorium diutissime anteiret, post omnium quoque discessum nihilominus formulae suae incumbens, oratione diutina pascebatur in spiritu. Atque ita exinde quolibet tempore vultu hilari ac laeto egrediebatur ad fratres, ut solet exatiata ambitio vultus hominum lasciva iucunditate dissolvere. Refectio ei omni tempore semel in die fuit. Quae tamen aestivis diebus nunc in sexta cum ceteris fatigato, nunc vero cum his, qui iterato reficiebantur, terminabatur in vespera, ita tamen, quod nihil unquam, exceptis his, quae cunctis apponebantur fratribus, degustavit in mensa.
Caput IV. Aliis vice abbatis praeficitur. Sacerdotium recusat.
§5) Igitur ad inchoationem ipsius administrationis revertamur. Cum ergo Pater ille, quem beatissimus Romanus vel Lupicinus Condatescensi coenobio signaverant successorem, praeter labores sollicitudinesque coenobiales, etiam corporeae inaequalitatis frangeretur incommodis, vocatis ad se fratribus, sic sanctum Eugendum vicis suae sollicitudine innexuit, ut sibi tamen ius paternae eminentiae in nullo penitus imminueret, aut subtraheret. Tentavit namque idem abbas, ut ante dictum sanctumque Eugendum cum administrationis onere, etiam presbyterii dignitate arctius illigaret. Sed non solum voluntati eius in hac parte saepissime, imo sanctissime contradixit, verum etiam sacrosanctos pontifices, qui illuc causa orationis confluxerant, adiens, reverentiam tanti honoris caute ac diligenter aufugit. Mihi tamen crebro secretissime testabatur, utilius multo esse abbati, propter iuniorum ambitionem, liberum a sacerdotio praeesse fratribus, et non illigari dignitate, quam abrenuntiantes ac remotos minime conuenit affectare. Novimus namque, aiebat, praeter hanc, quam praediximus, causam, multos etiam Patres, post humilitatis professae culmina, hoc officio gravius ac latentius superbisse, et plus se efferre fratribus, quos in exemplo humilitatis convenerat anteire. Suscepit ergo Dei sanctus, sicut etiam Pater Lupicinus, absque sacerdotali eminentia iniunctae sibi vicissitudinis societatisque laborem, ea maxime securitate fretus, quod de paterna sollicitudine ac provisione non habebatur incertus: sed mox evidentissima revelatione percellitur, ne de plenaria administratione velut in aliquo incertus, redderetur ambiguus.
Caput V. In visione abbatem se futurum intelligit.
§6) Nocte igitur subsecuta, subito raptus in visione, beatissimis quoque Romano ac Lupicino abbatibus, ut in initiis quondam, ita nunc in oratorii secretario a parte dextera praesentatur, nec non etiam inter ipsos seniores ac superstites circumspicit fratres, cereos ac lampades gestare lucentes. Et data sibi a sanctis Patribus oratione vel pace, illico benedictum illum abbatem, decessorem sibi utique mox futurum, conspicit intromitti, ac desuper dorsum ipsius vel scapulas rigentibus clavis purpureis pallium album adspicit dependere. Soluto namque beatus Romanus sancti illius cingulo, constringit illico lumbos Eugendi. Dehinc excusso, quod desuper, ut diximus, gestabat, pallio, huius adaeque humeris superimponens, ait: “Haec tibi ad praesens nosce interim assignari: et digitis Dalmaticam praedicti antecessoris adstringens: Etiam hanc tibi,” inquit, “probatam in acceptis utilitatibus noveris assignandam.” Mox adstantes cum cereis fratres, incipiente primitus uno, confestim cuncti claritatis ac solatii lumina impacta parieti deprimunt et extinguunt. Cumque vir beatus tenebrarum angustiis coercitus, eventum rei attonitus praestolaretur in visu, vox ad eum facta est: “Noli,” ait, “te Eugende, fraude eorum praesentium ac materialium luminum contristare: Orientalem namque cellulae huius attende prospectum, et videbis illico tibi absque opitulatione humana lumen divinitus ministrari.” At ille confestim illic porrigens visum, adspicit sensim dilucescente aurora, radium ad se diei ac lucis influere. Et in semetipsum reversus, lectulo laetus excutitur. Nec mora: visionem sequitur effectus.
Caput VI. Miraculis clarus, suspicitur ab omnibus.
§7) Nam ad Christum decessore illo migrante, volens nolensque administrationem subterfugere non potuit subarrhatam. Illi vero, qui per visionem luminis solatia praestita subtraxerant, humanitatis malo aliquid passi, livoris zelo inflammati in beatissimum virum inuidiae ardore turgescunt, et sanctum Eugedum abbatem nunc despectione animi, nunc quoque monasterii professionisque desertione, tamquam novitium ac rudem monachorum laicorumque patiuntur subiacere despectui.
§8) At non ille divinae pietatis obtutus famulum suum passus est prolixa fatigatione vexari. Confestim namque ipsi potentiae ac virtutis suae dexteram affluentissima signorum largitate porrexit, dando atque ostendendo per servum suum sanitatum dona ac prodigia multa: ita ut summae saeculi potestates, sospitari se crebro ac benedici eius litteris exorarent, nec se divinam clementiam crederent habere placatam, nisi prius Christi amici gratiam sive suffragia aut visu aut litteris potirentur. Episcopi quoque ac suspicientissimi sacerdotes prae se omnimodis ferre, si eum corporaliter cernere, aut affatu litterario obtinuissent familiarius compellari. Ipsi etiam pseudofratres, qui pridie cothurno elationis inflati discesserant, tamquam infelices ac degeneres notabantur a laicis, nisi deposito invidiae viru, ad sanctum Christi famulum quantocyus repedarent.
Caput VII. Eius epistola daemon pellitur, aegritudo curatur.
§9) Dum haec odorifera fama geruntur, puella quaedam iuxta saeculi dignitatem non infima, circa Secundiacensem parochiam atroci daemonio correpta, non solum claustris retrusa, verum etiam ferreis vinculis tenebatur obstricta. Cumque sanitatis causa a multis, ut solet, exorcismorum scripta nexa cervicibus necterentur, atque illa ignotas sibi personas scriptorum per immundum spiritum cum nomine, quod dolendum est carperet et vitia, seque magis illos, qui scripserant, iam olim in illo atque illo peccato latentibus apud humanitatem indiciis assereret possidere: tum ad ipsam energumenam de adstantibus unus, “Quid nos alienis,” inquit, “imo propriis vitiis terres immunde? Vere in Christi nomine non solum istorum, quibus derogas, virorum, sed cunctorum quoque, si potuero, scripta sanctorum ita cervicibus tuis innectam, ut vel multitudine imperantium obruaris, si hos paucos audire despicis et contemnis.” “Tu mihi,” inquit diabolus, ”Alexandrina chartarum, si placet, onera exarata imponas, numquam tamen ex obtento vasculo poteris propulsare, dummodo mihi solius Eugendi Iurensis monachi ex hoc non afferas visionem.” Confestim namque rapientes proximi dictum, ad beatissimum virum plenissima fide concurrunt, ac rem gestam, pedibus eius provoluti, narrantes, non se redituros esse testantur, nisi Christi misericordiam praestaret exoratus oppressae. Victus igitur vel ratione, vel precibus Pater, breviter cum longa oratione, ut Gregorius quondam Magnus Apollini, in hunc modum scribens atque consignans, spurcissimo transmisit epistolam: “Eugendus servus Christi, in nomine Domini nostri Iesu Christi, Patris, et Spiritus sancti, praecipio per scripturam istam: spiritus gulae, et irae, et fornicationis, et amoris, et Lunatice, et Dianatice, et meridiane, et diurne, et nocturne, et omnis spiritus immunde, exi ab homine, qui istam scripturam secum habet.3 Per ipsum te adiuro verum filium Dei vivi, exi velociter, et cave ne amplius introeas eam, Amen. Alleluia.” Et orans atque complicans, supplicibus tradidit deportandam. Quid plura? Necdum itineris medii spatia confecerant, cum ecce furcifer ille frendens atque eiulans, prius egressus est ex obsessa, quam calcarent domus limina revertentes.
§10) Ab hoc fere tempore beati viri longe lateque fama nomenque enituit, ut qui sanctus iam habebatur indigenis, potens etiam et vere apostolicus porro genitis haberetur. Materfamilias quondam Syagria, nunc quoque ecclesiarum monasteriorumque per eleemosynam mater, cum gravi obsessa incommodo iamiamque haberetur a medicis desperata, epistolam beati viri quae casu ad eam delata peruenerat, de armariolo sibi vice dexterae beati viri, exosculandam praecepit attingi. Cumque apprehensam contactis ex eadem cum oratione oculis, lacrimis quoque haud minime deciduis infecisset, ori dehinc insertam aliquantisper dentibus cum oratione constringens, mox recuperata sanitate surrexit. Quo gaudio atque miraculo non solum ipsa suique, verum etiam civitas maxima Lugdunensium, exultatione mira relevata atque laetata est.
Caput VIII. Aegros curat, etiam absentes scripto, et oleo benedicto, et per suos.
§11) Cum ergo fama vitaque viri virtutum relatione succresceret, tanta miserorum aceruatim coepit in monasterium turba concurrere, ut saecularium, imo tribulantium multitudo, pene catervis videretur monachorum numerosior. Interea dum inibi mox nonnulli, alii etiam post bidui triduique, quidam vero post mensibus commoda votiva percipiunt, Dei sanctus manum ad salutare compendium mittens, fatigationem miseris auferebat. Dabat ergo supplicibus atque sospitibus deportanda illigandaque infirmis, cum sancti olei quantitate, contraria larvis atque miseriis scripta mandata. Quae ita cooperante fide porrigebant in provinciis longe positis medicinam, ut illi quoque obtinerent qui eius in monasterio praesentabantur adspectui.
§12) Neque solus beatissimus Pater in coenobio, sed et presbyteri, multique inibi fratres, potiebantur clarissima virtute meritorum. Et zeli ambitione cessante, illis potius quam sibi, Dei homo medendi delegabat officium. Et hoc studebat omnimodis, ut unusquisque illi rei vel studio in monasterio deserviret, in quo eum dono Spiritus sancti pollere eminentius perspexit: atque ideo mansuetum ac lenem illi ordinabat officio vel loco famulari, ubi mansuetudinis ac patientiae bonum nullatenus inquietudo decoloraret alterius. Rursumque superbiae forsan aut vanitatis vitio notatos, non patiebatur esse sepositos; ne iudicio virosae ac propriae elationis inflati, altius graviusque corruerent, cum culpas ac vitia sua non agnovissent, in medium crebrius increpati. Si quos sane, ut sese habet natura fragilitatis humanae, edacis tristitiae morsibus interea noverat sauciari, illis quoque inopinantibus ita spiritaliter ex industria blandus superveniebat ac laetus, et sancto dulcique fovebat alloquio, ut deterso tristitiae perniciosissimo viru, quasi quadam salutaris olei perunctione, exasperata sanaretur austeritas. Dissolutioribus vero ac levioribus acriore se severioremque semper exhibuit. Presbyteris quoque ipsis, quorum officio constrictus saepe ab episcopis, humilitatis causa, ut diximus, noluit implicari, ita semper ob ministerium sacrificii salutaris quodam remotionis opere, conscientiae purae tribuit facultatem, ut illo cuique pro delicto mordaciter forsitan quippiam, ut assolet, succensenti, illi vero dum reatum culpamque ignorarent, absque notitia vel participatione alieni reatus, corpus Dominicum traderent ab altari, ut nec se conscii plecterent communione delicti, nec alterum severitate paterna, ante emendationem forsitan sacramentorum indultu subtraxisse viderentur in aliquo.
Caput IX. Apparent ei sancti Petrus, Paulus, Andreas: eorum isthuc allatae reliquiae.
§13) Hic namque fuit, imo est apud Christum beatissimus homo, ex cuius ore (Deum testor) numquam processit obloquium; cuius aures numquam polluit maliloqui oris ferale contagium. Tantum namque detestabatur hoc vitium, imo flagitium, quantum quis lethiferi anguis non solum venenum metuit, verum etiam occursus ipsius vitat atque conspectus.
§14) In tantum mens ipsius abstrusis vitiis pura pollebat, ut etiam beatissimorum Christi apostolorum Petri et Pauli, sanctique Andreae, adaeque apostolici conspicuique viri Martini episcopi, et colloquio fuerit et visu potitus. Quodam namque tempore, antequam ipsi administrationis onus incumberet, diebus aestivis ultra monasterium iuxta semitam, qua Gebennam usque transcenditur, sub arbore solito quiescenti, subito tres se per soporem adventantes offerunt viri. Quorum cum post orationem et pacem, novitatem vultus habitusque contemplaretur attonitus, interrogat quoque quinam ipsi venerabiles essent, quorum benedici meruisset adventu. Tum unus, “Ego,” ait, “Petrus; ast hic germanus meus Andreas, et iste frater noster est Paulus.” At ille confestim in spiritu ad eorum vestigia provolutus, “Et quid est,” inquit, “Domini, quod vos in haec rura cerno silvestria, quos in magnis urbibus Romae ac Patras post sanctum martyrium legimus corpore contineri?” “Verum est,” inquiunt, “et illic quidem, ut asseris, sumus: et hic quoque nunc habitaturi venimus.” Et in haec verba visio finivit et somnus.
§15) Cumque confricata facie torporem somni depulisset ex vultu, conspicatur eminus duos, qui ante biennium circiter decesserant, fratres eo adventare calle, quo sanctos apostolos per visionem conspexerat advenisse. Et prosiliens illico in occursum, consalutatos quoque ex more, consulit, unde dilectissimi fratres post tam diuturnum commeatum ad coenobium repedarent. “Nos,” inquiunt, “inter alia ad urbem usque progressi, obtentis quoque sanctorum patrociniis sub trina martyrum sera quidem, sed fida intercessione, revertimur.” Dominorum namque apostolorum Petri et Pauli atque Andreae ditati reliquiis, ad caulas repedamus antiquas. In loco igitur, ut moris est, illis subsistentibus currens Eugendus sanctus ad monasterium, ipse Patri ac fratribus adventantium sanctorum efficitur nuntius, qui fuit paulo ante contemplator in visione. Prosiliunt confestim obviam, et consalutatis fratribus, deosculatisque reliquiarum vasculis, cum tripudio et exultatione atque psalmi sono exhibitis, inclusis quoque sub altari, patrocinantur nunc exorantibus indefessa virtute, quorum laudes ac merita nequeunt localiter coerceri.
Caput X. Sanctus Martinus ei apparet: eius monachos reducit incolumes.
§16) Ut enim de sancto ac beatissimo viro Martino dicamus, cuius mihi quoque vultum ac habitum cum supra dictorum secretissime solebat exponere, parumper vobis referre non pigeat. Quadam namque vice, dum diros metuunt ac vicinos Alemannorum incursus, qui inopinatis viantibus, non congressione in cominus, sed ritu superventuque solerent irruere bestiali; ad mortem aut suspicionem mortis penitus evitandam, quae crebro timoris iaculo toties interimit, quoties timetur, e limite Tyrrheni maris potius, quam de vicinis Heriensium locis coctile decernunt petere sal. Sed hoc totum ut fieret, et consilium et ordinatio beati viri persuaserat. Cumque emenso bimestri tempore, nullum darent proprii adventus indicium, vertitur in sanctum imputatio fratrum, quod aliis e vicino, quod timuerant, sospitibus iam reversis, non tam destinatis fratribus exilium, quam peregrinam propria persuasione dedisset.
§17) Ille vero incertus de reatu, quia ipsos ancipiti abstraxisset eventu, metuens tamen saltem indebite increpari, misericordiam Christi pro salute eorum diebus singulis exorabat ac noctibus. Cumque post lacrimas fessus, fuisset soporatus in lectulo, ita claritate subita vallatur in grabato, ut se plus luce cerneret circumfusum, quam si purissimi solis illustraretur allapsu. Illico iuxta lectulum beatissimus Martinus assistens, consalutatum quoque, qualiter valeret, interrogat. At ille: “Bene,” inquit, “agerem, si de salute fratrum, quos, ut increpor, exules feci, non haberer incertus.” At ille: “Non meministi,” ait, “quia euntes mihi eos, id est, Martino, in oratione proprie commendasti? Hac namque nocte in Pontianensi parochia manent: crastina vero unus ex ipsis isthuc veniet, suspicionem cunctis ablaturus, ad mansum.” Expergefactus igitur Christi homo, tamquam memoratos fratres cunctis visibiliter assignaret, ita diem et horam praedixit adventus, ut ipse sanctus Dei nuntiaverat, vel ipsi continuo sunt regressi.
Caput XI. Monasterium eius conflagrat, oleo sancti Martini illaeso.
§18) Nam et hoc, quod insequens sum relaturus, licet nullus ambigat beatissimi Martini mirabilibus applicari, tamen ignoro, quis tam ignarus ac brutus sit, ut non illic specialius noverit virtutum dona clarescere, ubi per unitatem fidei familiarius concordans residere dignoscitur gratia meritorum. Permisit namque Dominus nocte quadam in secretario antedictum sanctumque Martinum tentari quidem incendio, sed probari. Sic igitur et Condatescense monasterium exustum quondam est flammis, sed tamen Martini oleum nullo flammarum est voratum incendio. Quod etiam beatus Eugendus tanta patientia atque aequanimitate suscepit, ut mox illi divina providentia non solum ad victum sive vestitum duplicia pro simplo reddiderit, verum etiam tabernacula ipsa multo utilius, congruentiusque, quam fuerant, in usus pristinos restaurarit. Vice igitur quadam, imminente vespera, omne illud, ut dixi, monasterium, quia erat ex lignis fabrefactum antiquitus, et non solum contignatis indiscretisque cellulis, verum etiam pulchre fuerat coenaculis geminatum, ita subito redactum est in favillam, ut mane non solum nihil resideret ex aedificiis, verum etiam celeritate arentis pabuli, ignis ipse pene totus redderetur extinctus.
§19) Cumque fratres illi, prout quisque sarculum securimve posuerat, ferrum revera quod solum exuri nequiverat, prunis ventilatis inquirerent; ecce Antidiolus sanctus presbyter prospexit ampullam cum oleo beati Martini, quae salutis gratia, ad lectuli sui capitium dependebat, plenam, clausamque, ut fuerat, post vasta incendia, postque coenaculorum desuper ruentium ardentiumque ruinas, ita integram ac stabilitam inter fumantes ignium residere favillas, ut tres quondam pueros roscidis refrigeriis legimus in camino Persico claruisse. 4 Quae etiam ampulla cum oleo ipso ad virtutum testimonium usque hodie in eodem monasterio reservatur. Unde non amplius sub Eugendo sancto, incendiali arbitror casui licuisse, quam, ut dixi, beatissimo quondam cessisse Martino; vel postmodum Condatescenses monachos cum oleo virtuteque Martini reminiscimur evasisse.
Caput XII. Occulta et futura cognoscit, aperit.
§20) Nam praeter ista, quae ob meritorum virtutumque testimonium pauca perstrinximus, tam praecipua extant, quae puritate spiritus, divina illuminatione, praescivit, ut in corpore positus, iam quodammodo cum supernis Virtutibus clarescere putaretur; adeo ut vice quadam venerabilem virum Valentinum, eiusdem monasterii diaconum, commoneret secretius, dicens: “Constat te, carissime frater, intra hos viginti circiter dies ex hoc saeculo ad praeparata praemia migraturum: et ideo quamlibet exutus peccatorum nexibus, paratus ad Dominum eas; moneo tamen, ut te ita circa clausulam vitae, dum tempus suppetit, profectuum collatione ditifices, quo possis digna, ut vidi, acceptabiliorque hostia ex ara Christi assumi. Hac namque nocte vestitum te niveis linteis a sanctis Patribus vidi cum psalmi sono in altari oratorii huius imponi. Igitur licet meritum qualitatemque tuae assumptionis agnoscas; suadeo tamen, ut tibi interim addas, quod possis illic felicitate perpetua possidere.” Cumque sermocinationem cum alacritatis lacrimis et oratione complessent, post decem circiter dies febricula levi correptus est, paulatimque inaequalitate vexatus, cursum vitae praesentis explicuit. Ceterum ex cuiuslibet superventu personae, ita per odoris fragrantiam, foetorisque afflatum, meritorum insignia dignoscebat, ut praesciret illico, cui quisque virtuti vel vitio subiaceret. Nam et adventus fratrum, et saecularium expectantium fidem prius saepe praedixit, quam ulla adventantis praesentia fratribus monstraretur.
Caput XIII. Eius humilitas, laeta gravitas, pietas.
§21) Ita tamen magnis eximiisque bonis exuberans, numquam se meliorem eminentioremque altero vel leviter iudicavit: sed pietate refertus, non quid interim esset, sed quam longe a perfectione adhuc esset, quasi cunctis abiectior et infimus perpensabat. Habebat autem, nimirum habitatore illustrante, magnam et in vultu laetitiam. Nam sicut tristem illum nemo unquam vidit, ita ridentem nemo adspexit. Non illi beatorum Antonii atque Martini gesta aut mores labebantur unquam ex animo. Numquam iste, ut de Antonio refertur, aut ira subito patientiam rupit, aut humilitatem erexit in gloriam: numquam laudatus ac beatificatus, inflatus est: numquam vituperatus, fractus est aut tristatus. Tantum namque lectione reficiebatur, ut cum lectitaretur ad mensam, saepissime futurorum victus affectu, velut in extasi positus obliviscebatur appositorum. Nam prae gaudio attonitus, peregrinationem praesentis vitae despiciens, municipatum suspirabat in caelestibus praeparatum. Iste namque illic post priscis Patribus legendi proprie invexit industriam.
Caput XIV. Fratres, praecipue senes et aegros sollicite curat: proprietatem eliminat.
§22) Iste etiam, refutato Archimandritarum more, utilius omnes univit in medium. Destructis namque mansionum aediculis, uno cunctos secum xenodochio quiescere fecit: ut quos causa unitae refectionis una claudebat aedicula, discretis quoque lectulis una ambiret et mansio. Cui tamen lumen diei, sicut in oratorio, indeficiens noctibus praebebatur. Iste, inquam, abbas sanctus nec mensulam suam, ut facere quosdam nuper audivi, nec victum umquam exceptavit a fratribus: omnibus omnino omnia erant. Non ille umquam imperio docuit, quod exemplo antea aut opere non complevit. Infirmis semper aut valde senibus clementissime obsequi fecit, adiiciens quoque, ut ipsis illi e fratribus in necessitate servirent, quos aegroti potissimum praelegissent: et non solum faciebat alimenta convenientia ministrari, verum etiam propter laborem infirmitatis, donec sanitas suppeteret, praestitit sequestratim reficere vel manere.
§23) Nam et saeculi hominibus absque personali acceptione se praebuit. Pauperibus vero adaeque ut divitibus osculum conuictumque praestitit atque consessum, omni cautela iuxta Patrum regulam servans, ne se conspectui adventantium laicorum vel propinquorum saltem iniussus monachus praesentaret. Si quid vero cuicumque fuit a proximis fortassis oblatum, confestim hoc abbati aut oeconomo deferens, nihil exinde absque paterno praesumpsit imperio. Cellam, armarium, arcellamve nullus illic omnino habuit unquam: nulla cuique de necessitate exigua proprietatis operandi dabatur occasio: nam usque ad acum ipsam, lanasque netas etiam suendi consuendique cuncta praebebantur in medium; dummodo subtilissima fratribus deviandi eximeretur occasio. Inter haec autem omnia omnibus proprietatis causa solum legere licuit aut orare. Ceterum novit vestra fraternitas cuncta quae dico, numquam in coenobio declinandi causas deesse maximas, ubi non propelluntur etiam minimae.
§24) Et quia sermo attulit, ut de institutione Patrum per imitationem beati Eugendi aliqua tangeremus iuxta promissum, quod memet praedixi tertio opusculo servaturum, prout memoriae, Christo inspirante, suggeritur, abrenuntiantium exordia primitus intimamus. Sic namque quod non omnino illa, quae quondam sanctus ac praecipuus Basilius, Cappadociae urbis antistes, vel ea, quae sanctorum Lirinensium Patres, sanctus quoque Pachomius Syrorum priscus abba; sive illa, quae recentior venerabilis edidit Cassianus, fastidiosa praesumptione calcemus: sed ea quotidie lectitantes, ista pro qualitate loci et instantia laboris invicta potius quam Orientalium perficere affectamus: quia proculdubio efficacius haec faciliusque natura vel infirmitas exequitur Gallicana.
Caput XV. Eugendi obitus.
§25) Igitur quia oratiuncula haec nostra, instar gubernatoris trepidantis, institutionis pelagus contemplata, circumspiciens undique portum silentii gaudet attingere, paullulum circa transitum gesta beatissimi viri referam. Cum enim ultra sexagenariam aetate sex fere mensibus praedictus Pater inaequalitate corporea laboraret, sic tamen quod numquam canonico usque ad horam defuisset cursu, nec bis in die fesso corpusculo coactus fuit aliquid impertiri, vocato uno ad se de fratribus, cui cum libertate peculiari olim etiam perungendi infirmos opus iniunxerat, secretissime quoque sibi pectusculum petiit, ut moris est, perungi. Cumque transacta nocte de nocturna quoque quiete a nobis percontaretur diluculo, in lacrimas ac singultum erumpens, “Parcat,” ait, “vobis omnipotens Deus, qui me tanta inaequalitate constrictum, non permittitis corporeis vinculis iam resolvi. At cum trepidi inter profluas lacrimas convulsis quoque in corde singultibus, sileremus; Domini mei,” inquit, “abbates Romanus ac Lupicinus propriis humeris feretrum ante hunc lectulum exhibentes, me quoque deosculatum compositumque elevantes, deferendum immiserunt gestatorio. Cumque elevatum in oratorium introferrent, concurrentibus vobis in ostio violenter excussus, in hoc sum a vobis lectulo reportatus. Et ideo rogo, si quid seni, si quid vero paternae pietati praestatis, ne me istic retinere diutius, sed tandem transire permittatis ad Patres. Oro ergo vos omnes et obsecro filioli, ut accepta ac tradita Patrum in omnibus inviolabiliter instituta, ad gaudium meum, sanctorumque omnium ac vestrum, ad palmam victoriae perducatis.”
§26) Igitur cum verba inter lamenta nostra complesset, quinto admodum die huic ipsi lectulo semet imponens, subito tamquam dormiens visus, spiritum exhalavit. Cuius sanctum ac beatum corpusculum, inter catervas filiorum ac fratrum, posteritatis quoque deserviente famulatu, venerabiliter est in Christi nomine consepultum.
§27) His interim fidei fervorisque vestri sitim, O sanctissimi, exsatiatis tantisper desideriis, reficite fratres. At si animos vestros, spreta dudum philosophia, rusticana quoque garrulitas exsatiare non quiverit; instituta quoque quae de formatione monasterii nostri Agaunensis coenobii, sancto Marino presbytero, insulae Lirinensis abbate, compellente digessimus, desideria vestra tam pro institutionis insignibus, quam pro iubentis auctoritate, Christo opitulante, luculenter explebunt.