Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Clari, abbatis Viennensis in Gallia


Caput I. Clarus a puero sanctus, precibus tempestatem sedat.

§1) Vitam vel actus beati Clari presbyteri et abbatis scripturus, Dei gratiam imploro, ut qui illi dedit bene et sancte vivere, mihi quoque tribuat ostium sermonis, et illius laudabilia gesta inculpabiliter scribere. Hic a puero indiciis munerum clarus, in Dei omnipotentis gratia profecit adeo, ut precibus suis a Domino obtineret, quae Spiritus sancti donum petenda esse persuaderet. Accidit quippe ut puer matrem orbatam marito haberet, quae devote ad memorias sanctorum martyrum apud Viennam subinde orandi gratia occurrebat: cum qua pedissequus Clarus venire solebat. Habitabat autem eadem femina in vico, qui Bellicampus dicitur.

§2) Hanc cum pro more quadam die ad orationem Clarus sequeretur, venerunt ad sanctissimum coenobium ultra Rhodanum: ubi tunc temporis ossa beatissimi Ferreoli martyris quiescebant. Cumque ibi mulier cum Claro suo puero in compunctione posita, longiores horas protraxisset, iamque vespere ad hospitium suum reverti cuperet, Rhodanus agitantibus ventis in undas periculosissime assurgere coepit. Iam mater cum Claro puero navim intraverat: desperatisque nautis, pene undis submersa navi, Clarus puer extensis manibus contra ecclesiam beati martyris Ferreoli lacrymis fusis exclamasse dicitur: ”Deus pro cuius nomine martyr Ferreolus mortem suscepit, subveni nobis in periculo positis.” Mox Rhodanus blandior redditus, navim brevi impulsu ad littora sua transposuit. De periculo erepti, mirantes pueri fidem, Deo gratias reddiderunt.

Caput II. Varia Viennae monasteria.

§3) Erat tunc temporis vir strenuus et Deo placitus, Viennensis ecclesiae pontifex Cadoldus. Monasteria tam virorum quam sanctimonialium, sub sancta professione viventium pia districtione, tam in civitate quam extra muros civitatis, haec praecipua erant quae regebat. Grinianensium coenobia, a sanctis pontificibus urbis fundata, in quorum maximo ossa beatissimi Ferreoli martyris condita venerabantur. Sanctimonialium beatae virginis Columbae, triginta monachas habens. Nam Grinianensium loca quadringentos monachos alebant. Porro sancti Petri monasterium, ad australem partem urbis situm, quingentos pene monachos continebat: sanctorum Gervasii et Protasii venerabilis memoria, quinquaginta. Similiter sancti Iohannis Baptistae monasterium, quinquaginta. Similiter sancti Vincentii martyris, quinquaginta. Sancti quoque Marcelli martyris coenobium, triginta. Sanctae Blandinae viduarum sanctimonialium locus, vigintiquinque. Sancti Andreae infra moenia urbis, centum. Iterum aliud sancti Andreae, centum. Sancti Nicetii, eius urbis gloriosi episcopi, quadraginta. Sancti Martini coenobium, centum quinquaginta monachos, sub districtione regulari viventes, adunatos tenebat. Porro in domo maiori sanctorum martyrum apostolicam vitam tenentes, in unumque viventes, plurimi clerici erant, ita ut turmis dispositis mysteria peragerent. Apud sanctum Severum quoque coetus clericorum venerabilis. Alia quoque venerabilia sanctorum in unum conversantium habitacula ad sexaginta, sub cura pontificis degentia, in Viennensi dioecesi satis ordinabiliter sita erant. Sic tunc temporis ad gloriam omnipotentis Dei, Viennensis ecclesia florebat.

Caput III. Fit monachus, post abbas: varios miraculose sanat.

§4) Tam pia igitur loca mater Clari pueri, sollicita quae Dei sunt, frequentius visitabat. Claro autem puero coenobio sanctorum monachorum apud memoriam beati Ferreoli martyris tradito, ipsa novissimum diem apud sanctam Blandinam clausit. Clarus itaque puer sancte in monasterio nutritus, eo profecit, ut sibi monasterium viduarum ad custodiendum postmodum crederetur. Abbas factus in monasterio sancti Marcelli a sancto pontifice urbis, Clarus nomine, clarus virtutibus, clarus omnis religionis obsequio, strenuus omni actione sua, curam sibi positam per Dei gratiam sollicite administrabat.

§5) Contigit autem, ut mater monasterii febribus ad mortem gravaretur. Clarus igitur ad lectum decumbentis cum fide accessit: utque manum febricitantis tetigit, secrete secum orans in conspectu sanctimonialium, sanata mulier a lecto surrexit, et cum ceteris ecclesiam ingressa, hymnorum laudes Deo exhibuit.

§6) Quidam frater etiam infirmitate gravi viscerum depressus, a patre Claro oleo sancto perunctus, sanitati restitutus est. Factum est, dum quodam tempore ad villam cum monachis iret, ut quidam totus ulceribus plenus, obviam ei fieret. Tunc Clarus imperavit cuidam monacho: “Vade Frater, misellum istum lava in fluviolo prope currente.” Illico ille obediens, ut aqua miserum tinxit, mirabile dictu, fons vulnerum penitus clausus, cutem integram, videntibus omnibus, esse monstravit. Eumdem ipsum ianitorem monasterii postmodum multi viderunt.

Caput IV. Alia Clari miracula.

§7) Forte vir Dei in grandinatam fratrum vineam devenit. Vocato custode, quaesivit, si racemi ad usum vini necessarii aliqui remansissent: sed cum vix pauci essent inventi, prostratus in terra, noctem ibi fecit. In crastinum, quod vix credi potest, ita dependens vinea racemis suis onusta paruit, ut nullo modo, quod grandine percussa fuerit, indicium dare posset.

§8) Item quodam tempore cum fratres piscatum issent, et ipse prope ripam staret, incautius quidam retia admovens in aquam ruit. Rhodanus tunc forte ripas suas impleverat: fratres de periculo cadentis nimium pavidi erant. Clarus plena fide, ut signum crucis contra fecit, mox a periculo exemptus est, quem aqua trahebat, et ad partem illam in qua Clarus cum fratribus stabat, devenit. Laeti omnes, misericordias Domini decantare coeperunt. Sed ut laetiores etiam post tantum munus fierent, ingentem piscem ad littus tractum habere ad sui subsidium meruerunt.

§9) Erat ei consuetudo, nocte orationis causa deambulare per castrum, ubi coenobium sanctae Blandinae situm est, et diabolus humana specie assumpta, stupendae altitudinis, flammantibus oculis ei se obvium tulit, quid ibi ageret, inquirens. Clarus perfectus in fide, cognoscens inimici fraudes, impavidus stetit, et, quis ipse esset, quaesivit. Tunc diabolus, “Missus sum ad hoc, ut te ex isto loco expellam, quia iam diu est, quod in potestate nostra locus iste esset, nisi tu obstitisses.” Clarus divina virtute fretus, “Vade Satan,” ait: “Obstitit tibi Christus, cuius est terra et plenitudo eius.” Cum grandi igitur sono, ita ut totum castrum videretur esse concussum, diabolus abscessit: arreptamque unam famularum, quae pro foribus monasterii deserviebat, vexare coepit. Clarus ibi accurrit, iniectis in os puellae digitis, spiritum malignum effugavit. Sicque sana reddita ancillis Dei laetitiam fecit. Multa sunt quae per ipsum Christus in ecclesia Viennensi operatus est.

Caput V. Eius vaticinia.

§10) Cum instaret tempus dormitionis eius, et hoc ei a Domino revelatum esset, quadam die in hortis fratrum aegrotus sedit: vocatisque ad se fratribus, eos alloqui spiritualiter ac dulciter coepit, dicens: “Fratres mei, secundum apostoli dictum, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei: quid mihi a Domino revelatum sit, non tacebo. Sex episcopos ista nostra civitas sub pace temporis Christi ecclesiam gubernantes habebit. Postquam illi dormierint, sub septimo episcopo gravissima persecutio paganorum erit, et ista civitas iusto Dei iudicio illis ad disperdendum tradetur. Monachi et habitatores terrae istius, partim occidentur, partim fugabuntur incensis sacris domibus, vastatis omnibus, et pene in desolationem redactis. Nunc ergo, fratres, Dei iudicium metuentes, curam agentes vestri, vigilanter intendite, ut cum dies tribulationis venerint, paratiores ad tolerandum, si qui reperti fueritis, inveniamini. Corpus meum in ecclesia beatissimae martyris Blandinae et sociorum eius humate.” Haec audierunt fratres qui tum praesentes aderant. Quod postea rei eventus demonstravit, quando a Wandalis et a Saracenis non tantum Viennensis, sed longe lateque aliae provinciae vastatae sunt.

Caput VI. Sancti Clari obitus.

§11) Cum iam decumberet, tertia die antequam clara anima eius corpus corruptibile desereret, cum semper in laudibus Dei perseveraret, videt circa crepusculum diei aperiri caelum, et immensum exercitum candidissimi et nivei coloris supra cellam, ubi iacebat, descendere: quem exercitum mirae pulchritudinis et splendoris iuvenis praecedebat. Quod cum Clarus irreverberatis oculis laeto vultu inspiceret, virgo beatissima Blandina, ab eo cognita, consolari eum coepit, et ut tantum exercitum sequeretur, hortari. Cumque ipse voto et desideriis annueret, ab illa audivit: “Tertia die, hora quinta, sanctus Marcellus et ego ad te venientes, te nobiscum ad felicia regna ducemus: et ne hostis tibi nocere possit, totus iste exercitus Dei, quem vides, tecum erit.” Sic visione abscedente, beatus vir a fratribus in ecclesiam portatus, cilicioque superextentus, quamdiu supervixit, a Dei laudibus non cessavit.

§12) Appropinquante hora exitus sui, psalterium idem decantare coepit. Ut ergo fratres, finitis psalmis, dixerunt, “Omnis spiritus laudet Dominum,”1 cum luce odor ineffabilis totam cellam, ubi sanctus Dei iacebat, replevit: sicque beata anima carne soluta, migravit ad Dominum. Mansit autem idem odor usque ad locum sepulchri. Quo cum ferretur quidam paralysi dissolutus, admotus feretro beati viri, in conspectu omnium illico sanatus est. Sepultus autem est in ecclesia beatae martyris Blandinae, sanctorum que martyrum quadraginta octo, ante altare, ubi miraculis clarus diu iacuit. Obitus autem eius agitur Kalendis Ianuariis.


  1. Psalm 150:6. This is the final verse of the Book of Psalms. ↩︎