Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Canuti Lawardi, regis Obotritorum et ducis Sleswicensis in Dania, Helmoldo auctore


Ex Lib. 1 Chronici Slavorum, cap. 50 et 51.


Caput I. Canuti educatio, dignitas, bella.

§1) Posthaec translatus est principatus Slavorum ad nobilissimum principem Kanutum, filium Erici regis Danorum. Ericus enim potentissimus rex, cum se devovisset ad iter Hierosolymitanum, fratri suo Nicolao regnum cum filio Kanuto commendavit, accepto iuramento, ut, si non rediret, filio suo, postquam adolevisset, regnum contraderet. Cum ergo regem Hierosolyma redeuntem fata sustulissent, Nicolaus, licet concubina natus, Danorum regnum obtinuit, eo quod Kanutus adhuc esset infantulus. Sed et Nicolao erat filius nomine Magnus. Nutriebantur ergo regalius et magnificentius haec duo genimina in futuras commotiones bellorum, et multorum ruinam Danorum.

§2) Ubi autem Kanutus adolere coepit, timens se insidiis patrui sui facile posse obrui, transiit ad imperatorem Lotharium, et mansit apud eum multis diebus sive annis, habitus ut regiam magnificentiam decuit cum plena honorificentia. Inde subiens in patriam a patruo benigne receptus, et ducatu totius Daniae praeditus est. Coepitque vir pacificus regionem compacare, auferens viros desertores de terra; praecipue vero Sleswicensibus beneficus erat.

§3) Contigit autem latrones forte comprehendi in myrica, quae interiacet inter Sliam et Egdoram, et perduci in faciem Kanuti. Quos cum ille suspendio addixisset, unus ex eis vitae consulere cupiens, proclamavit se consanguineum eius esse, et regia Danorum stirpe oriundum. Cui Kanutus, “Turpe,” inquit, “est consanguineum nostrum vulgarium morte affici, decet nos impendere ei claritatem.” Et iussit ei in nautica pinu solemne exhiberi suspendium.

§4) Interea subiit animum eius, quod principatus regni Slavorum vacaret, mortuo scilicet Henrico, et filiis eius adnullatis. Adiit ergo Lotharium imperatorem, emitque multa pecunia regnum Obotritorum, omnem scilicet potestatem, qua praeditus fuerat Henricus. Et posuit imperator coronam in caput eius, ut esset rex Obotritorum, recepitque eum in hominium.

§5) Posthaec transiit Kanutus in terram Wagirorum, et occupavit montem, qui antiquitus Alberg dicitur, imposuitque illic mansiunculas, intendens ibidem communire castellum. Et sociavit sibi in terra Holzatiensium omnem virum fortem, fecitque cum eis incursationes in terram Slavorum, occidens et sternens omnes sibi adversantes. Sed et fratruelem Henrici Pribizlaum et maiorem terrae Obotritorum Niclotum duxit in captivitatem, posuitque eos Sleswich in custodiam, adstringens eos manicis ferreis, quousque pecunia et vadibus redempti, ea quae subiecta sunt, sentirent. Saepius et in terram Wagirorum deversans Falderensi hospitio usus est, praebuitque se familiarem Vicelino, et omnibus illic commorantibus, promittens eis bona, si Dominus res suas in Slavia direxisset. Veniens etiam Lubeke dedicari fecit ecclesiam, quam construxerat Henricus, adstante venerabili sacerdote Ludolpho et ceteris qui de Faldera eidem loco mancipati erant.

Caput II. Canuti caedes eius ultio.

§6) Circa tempus dierum illorum accidit, ut Kanutus rex Obotritorum veniret Sleswich, habiturus cum patruo suo Nicolao curiale colloquium. Cum autem populus venisset in concionem, et rex senior sedisset in throno, indutus cultu regio; Kanutus assedit ex opposito gestans et ipse coronam regni Obotritorum, stipatusque satellitum agmine. Sed cum rex patruus videret nepotem suum in fastu regio, sibique nec assurgere, nec osculum ex more dare, dissimulata iniuria transiit ad eum oblaturus salutationem cum osculo: cui ille occursans ex medio, sese per omnia patruo et loco et dignitate adaequavit. Quod factum Kanuto letale odium conscivit.

§7) Nam Magnus filius Nicolai cum matre huic spectaculo assidens, incredibile dictu est, quanta ira exarserit, dicente ad eum matre sua: “Nonne vides quia nepos tuus sumpto sceptro iam regnat? Arbitrare ergo eum hostem publicum, qui vivente adhuc patre tuo nomen sibi regni usupare non timuit. Quod si longius dissimulaveris, et non occideris eum, scito te et vita et regno ab eo privandum.” His itaque verbis instimulatus coepit insidias moliri, ut Kanutum occideret. Quod sentiens Nicolaus rex, convocat uniuersos principes regni, deditque operam, ut iuvenes dissidentes confoederaret. Dissensionibus ergo ad pacem inclinatis, iurata sunt utrimque foedera.

§8) Sed pactiones istae apud Kanutum firmae, apud Magnum dolis oblitae sunt. Statim enim ut ficta soliditate animum eius investigat, et omni suspicionis malo vacuum considerat, rogat Kanutum Magnus, ut occurrat sibi ad singulare colloquium. Dissuadet Kanuto uxor exitum, timens insidias, simul etiam exasperata somnio, quod praeterita nocte viderat. Nec tamen vir fidelis retineri potuit, sed sicut laudatum fuerat, occurrit ad locum placiti, comitatus quattuor tantum viris. Adest Magnus cum totidem viris, amplexatumque deosculatur nepotem, consederuntque tractaturi negotia. Nec mora: surrexerunt insidiae de latebris suis, percussumque Kanutum interfecerunt, divisoque membratim corpore, crudelitatem etiam in mortuo exaturare gestierunt.

§9) Audito autem sinistro hoc nuntio Lotharius imperator, cum coniuge sua Rikenza, non modice contristati sunt, eo quod corruerit vir imperio amicitia coniunctissimus. Venitque cum grandi exercitu prope civitatem Sleswich, ad vallum illud notissimum Dinewerch, ulturus mortem funestam optimi viti Kanuti. Consederat eregione Magnus, cum immenso Danorum exercitu, defensurus terram suam. Sed territus virtute Teutonici militis, apud Caesarem immenso auro, et hominio, impunitatem indemptus est.

§10) Videns ergo Ericus frater Kanuti, natus de concubina, quia refriguit Caesaris ira, coepit armari in ultionem fraterni sanguinis, currensque terra et mari congregavit multitudinem Danorum, execrantium impiam caedem Kanuti. Sumptoque regio nomine, coepit frequentibus bellis incursare Magnum: sed superatus, sed fugatus est. Unde etiam Ericus Hasenvoeth, id est, pes leporis, propter fugam continuam appellatus est. Dania tandem exturbatus, confugit in civitatem Sleswich. Illi autem memores bonorum, quae impenderat eis Kanutus, receperunt virum, parati pro eo ferre mortem et exterminium. Quamobrem Nicolaus et filius eius Magnus praeceperunt omni populo Danorum, ut descenderet ad pugnam Sleswich, crevitque obsidio in immensum, frustrato tamen labore: nam neque civitate neque hoste potitus est. Laxata enim hieme pariter et obsidione, Ericus elapsus venit in maritima Sconiae regionem, conquerens ubique innoxiam fratris caedem, et proprias calamitates. Audiens ergo Magnus quia comparuit Ericus, accedente aestate, direxit expeditionem in Sconiam cum innumera classe. At ille consederat e regione, stipatus accolarum licet brevi numero. Soli enim Sconenses universis Danis restiterant. Cum ergo Magnus in sacro die Pentecostes aciem urgeret ad congressum, dixerunt ad eum venerabiles pontifices: “Da gloriam Deo caeli, et habe reverentiam diei tantae, et quiesce hodie, pugnaturus in crastinum.” Qui monita contemnens, aggressus est proelium. Produxitque Ericus exercitum suum, et occurrit ei in manu valida. Ceciditque Magnus in die illa, percussaque sunt universa Danorum agmina a viris Sconensibus, et ad internecionem deleta.

§11) Et factus Ericus ea victoria insignis, et creatum est ei nomen novum, ut Ericus Enum, hoc est, memorabilis appellaretur. Porro Nicolaus rex senior navi elapsus venit in Sleswich, percussusque est a viris civitatis in gratiam victoris. Ultusque est Dominus sanguinem Kanuti, quem interfecit Magnus, praevaricator iurisiurandi quod iuravit. Et regnavit Ericus in Dania, generavitque ex concubina Thunna filium, nomine Suein. Sed et Kanuto erat filius nobilis Waldemarus. Magnus quoque genuit Kanutum. Remanseruntque haec regalia incrementa Danorum populis, in quibus exercerentur, ne forte amisso usu proeliandi quandoque insolescerent. Solis enim civilibus bellis praepollent. Postquam ergo mortuus est Kanutus, cognomento Lawardus, rex Obotritorum, successerunt in locum eius Pribizlaus atque Niclotus, bipartito principatu, uno scilicet Wagirensium atque Polaborum, altero Obotritorum provinciam gubernante.