Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Benedicti Biscopii, abbatis in Anglia, ex homilia Bedae


§1) ‘Omnis,’ inquit, ‘qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.’1 Qui enim terrenis affectibus sive possessionibus pro Christi discipulatu renuntiaverit, quo plus in eius amorem profecerit, eo plures inveniet, qui se interno suscipere affectu, et suis gaudeant sustentare substantiis; eius nimirum possessionibus vitaeque consortes, qui se pro Christo pauperem factum in suis domibus agrisque recipere, et maiore prorsus quam uxor, parens, frater, aut filius carnalis devotione caritatis refovere delectentur. Centuplum namque quod ait, non numerum amantium in Christo, et servientium pro Christo fidelibus, sed universitatem perfectionemque, qua per caritatem invicem serviunt, ostendit. Cuius rei et in nobis ipsis, fratres carissimi, saepe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes, cuncta nobis monasteriorum habitacula quasi propria patere cognovimus; cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus.

§2) Et maxime in beatae memoriae patre nostro beato Benedicto, cuius hodie venerandam assumptionis diem debita solemnitate recolimus, totum lectionis huius tenorem videmus perfectissime compleri. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis eis quae in ministerio regali acquisierat vel acquirere valebat, cum esset nobilis natu, ad beatorum apostolorum limina peregrinaturus advolavit: ut quia rudis adhuc in gente Anglorum fides et ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam sumeret, ubi per summos Christi apostolos totius ecclesiae caput eminet eximium. Ibi ergo eruditus in Christo, illis in partibus attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis: ibidem totum vitae suae erat exacturus, si non apostolica domini papae prohiberet auctoritas, qui eum propter ducendum in Britanniam sanctae recordationis archiepiscopum Theodorum in patriam redire praecepit.

§3) Nec longo post tempore etiam eeges saeculi cognito virtutum eius studio, locum ei construendi monasterii, non ab aliqua minorum personarum ablatum, sed de suis propriis donatum dare curabant. Quem ille acceptum mox perfectissime iuxta regularem disciplinam interius exteriusque constituit, non pro suo captu decreta nobis statuens, sed antiquorum statuta certissima monasteriorum, quae peregre didicerat, sibi suisque observanda proponens.

§4) Nec cuilibet vestrum, Fratres, grave debet videri, si nota loquamur, sed delectabile potius aestimari, quia vera loquimur, quando patris nostri spiritalia gesta narramus, cui manifesto miraculo Dominus, quod fidelibus suis promisit, adimplevit, quia ‘omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet’2 in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Reliquit quippe cognatos, quando patriam deservit: accepit vero centuplum, quia non solum a cunctis in hac terra pro virtutum industria merita veneratione habitus est, sed et in Gallia atque Italia, Romae atque in maris insulis, ab omnibus qui eum nosse potuerunt dilectus: adeo ut ipse papa apostolicus ad profectum monasterii huius, quod illum nuper fundasse gaudebat, Iohannem illi abbatem atque archicantorem Romanae ecclesiae, sicut caritas vestra bene meminit, in Britanniam Roma deducendum praestaret, per quem idem monasterium morem canendi, ac ministrandi canonicum iuxta ritum sanctae Romanae atque apostolicae ecclesiae perciperet.

§5) Reliquit domos et agros quos habuerat pro Christo, de quo agrum semper virentis paradisi, et domum non manufactam, sed aeternam in caelis accipere sperabat. Reliquit uxorem et filios; non quidem uxorem acceptam, et filios ex carne natos, sed uxorem prorsus accipere, ex qua filios habere posset, castitatis amore contempsit, malens ad illa centum quadraginta quattuor millia electorum pertinere, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni, quod nemo potest dicere nisi illi.3 Hi enim sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocumque abierit. Et accepit centuplum, quando non in his solummodo, sed et in marinis eum partibus plurimi in domos suas recipere viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant: quando patronum perplures illi, quando viri Deo devoti pro animi constantis excellentia, non minori quam coniugibus aut parentibus propriis dilectionis instantia serviebant. Accepit centuplum domus et agros, quando haec in quibus monasteria construeret, adeptus est. Uxorem namque dimittere pro Christo, et in hoc centuplum accipere est: quia animarum centuplum maius esset tunc meritum caritatis, inter continentes propter fructum spiritus, quam inter lascivientes quondam propter desiderium carnis. Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum accipere meruit spiritales. Centenarius quippe numerus, ut saepe dictum est, perfectionem figurate significat. Nos namque sumus filii eius, quos in hanc monachicam domum pius provisor induxit: nos sumus filii eius, si iter virtutum eius imitando tenemus, si non a semita regulari, quam docuit, torpendo deflectimus.

§6) Meminimus namque fratres, qui illum nosse potuimus, didicere crebro auditu, quos post obitum illius in nostrae fraternitatis consortium pietas superna congregavit; quia quamdiu sospes erat corpore, pro gloria sanctae Dei ecclesiae, et maxime pro huius monasterii pace, honore, et quiete, semper laborare perstabat. Toties mare transiit, numquam, ut est consuetudinis quibusdam, vacuus et inutilis rediit: sed nunc librorum copiam sanctorum, nunc reliquiarum beatorum martyrum Christi munus venerabile detulit; nunc architectos ecclesiae fabrificandae, nunc vitrifactores ad fenestras eius decorandas ac muniendas, nunc cantandi, et in ecclesia per totum annum ministrandi secum magistros adduxit: nunc epistolam privilegii a domino papa missam, qua nostra libertas ab omni extrinseca incursione vitaretur, apportavit: nunc picturas sanctarum historiarum, quae non ad ornatum solummodo ecclesiae, verum etiam ad instructionem intuentium proponerentur, advexit, videlicet ut qui litterarum lectione non possent, opera Domini et Salvatoris nostri per ipsarum contuitum discerent imaginum.

§7) Qui in his et in huiusmodi rebus ideo tam plura laborare studuit, ne nobis sic laborandi remaneret necessitas. Ideo toties transmarina loca adiit, ut nos omnibus scientiae salutaris dapibus abundantes, intra monasterii claustra quiescere, et cum secura libertate Christo servire queamus. Qui etiam cum corporis infirmitate corriperetur, premereturque acerbius, semper inter debitas gratiarum actiones, de monasteriorum, quas didicerat docueratque, regulis servandis, semper de ecclesiasticis observationibus, quas per omnes civitates, et maxime Romae, viderat; semper de locis sanctis, quae se lustrasse iuvenem meminit, loqui et iterare delectabile habebat. Sic longis virtutum studiis exercitatus, longo insuper animo semper infirmitatis martyrio excoctus, post centupla gratiae praesentis munera, ad vitam transivit aeternam.

§8) Unde necesse est, fratres carissimi, ut tamquam boni filii, et tanto parente digni, exempla ac praecepta illius in omnibus servare curemus; neque ulla nos a vestigiis tanti ductoris sequendis animae vel carnis illecebra revocet: quatenus et ipsi, qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam, qui uxores ducere, ac filios carnaliter procreare, angelicae conversationis amore, fastidivimus, augente spiritualium virtutum merito, et in praesenti centuplum accipere de societate sanctorum, et in saeculo venturo vitam possidere mereamur aeternam; praestante gratia Redemptoris nostri, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.


  1. Matthew 19:29. ↩︎

  2. Matthew 19:29. ↩︎

  3. See Revelation 4 and 14. ↩︎