Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Vita Agrippani, episcopi et martyris Podii in Gallia


Cum igitur beatus Agrippanus ex nobilissimis parentibus duxisset originem, et de Ispania oriundus fuisset, tamen liberalibus artibus imbutus esset. Cum autem in adolescentia aetatis pervenisset, a parentibus, eo quod unigenitus esset, utique matrimonio compellebatur. Et cum ad eius notitiam pervenisset, inconsultis parentibus Romam perrexit, et in servitio Dei taliter se occupavit, quod in amore papae rapitur. Et sic beatus Agrippanus gradum et dignitatem praesulatus obtinuit, et a summo pontifice in Vallavensem episcopum ibidem consecratus fuit. Accepto nempe tanto dignitatis officio, toto posse pravitatem haereticam stirpare satagebat. Et cum gentibus et profanis diu decertasset, quaedam nobilis mulier ad simulachra deorum populum convocabat. Dum autem videret se esse seductam, persuasit gentilibus et profanis, ut crudeli morte puniretur. Deinde cum eodem Christi martyre in multis decertassent, nec prece nec pretio eum vincere possent, capitali sententia iudicatus est. Hic vir Dei martyrium suum consummavit, et caput eius in planum prosiliens, in fontem cecidit, ex qua quidem aqua iusti baptizati sunt.