Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Translatio Macrae, virginis et martyris in territorio Remensi

§1) Per idem vero tempus, cum adhuc Christiana religio modica haberetur, ab incuriosis corpus eius non curiose tractatum est. Tumulatum est autem illud haud procul a loco, ubi martyrii palmam acceperat. Porro multa post curricula annorum cuidam bubulco, Lendulpho nomine, locus, quo beatissima virgo condita erat, iuxta quamdam ecclesiam in honorem beati Martini constructam, per visionem ostensus est: in quo etiam visu ille est admonitus, ut corpus sacratissimae virginis intra praefatam ecclesiam terrae honorificentius commendaret; et dicebat, quatenus incolis eiusdem loci innotesceret. Quod postmodum a prudentissimis et Deo amabilibus viris magno cum decore peractum est: et quamdiu in ea venerabile corpus requievit, insignia miracula per sanctae virginis intercessiones patrata sunt; caecis, claudis, surdis plenam Domino largiente perfectionem et sanitatem.

§2) Denique cum ab origine protoplasti non defuerint, qui vineam Domini solerti cura excolerent, ita ut iam eminentes palmites longe lateque diffusi crebrescerent; extitit vir quidam venerabilis, Dangulfus nomine, cui merito laus ab hominibus et merces a Deo rependitur, cum praesertim sacrarum aedium strenuus cultor et conditor haberetur. Is ob amorem et honorem factoris sui, domum ei miro splendore fundavit: in quam sacratissimae virginis Macrae corpus, de ecclesiola, ubi primum fuerat collocatum, ab eodem viro Dei gloriose perlatum est III Kalendas Iunii, regnante excellentissimo imperatore summo orthodoxo Carolo. Ubi non minima, ut superius relatum est, patrantur miracula, ad laudem Domini nostri Iesu Christi, qui vivit et regnat in sempiterna saecula saeculorum, Amen.