Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Translatio Honorati, archiepiscopi Arelatensis


§1) Post longum temporis lapsum ab obitu sanctissimi patris nostri Honorati, qui fuit circa annum Domini CDXXX, cupientes clerus et populus Arelatensis civitatis, ipsum, quem, dum superas ageret auras, summa benignitate, sanctitate, omnigenaque doctrina refertum devote coluerant, etiam vita functum, venerabiliter ab ipsis venerari, inito consilio, ecclesiam ad laudem Dei ac Deiparae Virginis Mariae, beatissimique confessoris Honorati, iuxta sepulchrum eius, quod erat in coemiterio Elisii campi, quod vulgo nunc dicitur Aliscamps, sub eorumdem titulo fundare statuunt: quam honorifica satis lapidum congerie perfecerunt. Quae postmodum ruinam passa, restaurata fuit tempore Kavilani episcopi Arelatensis, ut constat ex eiusdem epistola, ad episcopos et Christi fideles data pro refectione eiusdem ecclesiae, in qua sic habetur praeter alia: Notum ergo omnibus facimus, quod extra muros urbis Arelatensis, in campis qui vulgariter dicuntur Elisii, ecclesia fundata est, quae sancti Honorati censetur, quam praecessores nostri viris religiosis sancti Victoris Massiliensis contulerunt, ut sancta sanctis obvenirent. Ibi beati Honorati corpus locello suo repositum est. Ibi viri disertissimi Hilarii praedictae civitatis episcopi reliquiae sepultae foventur. Ibi beatorum pontificum Aurelii, Concordii, Eonii, Virgilii, Rothlandi, et aliorum pontificum beatissima membra loca praedicta sanctificant, ut beati Genesii martyris, et Dorotheae virginis et martyris, et multorum aliorum aeque sanctissimorum corpora illic collocata sunt.

§2) Cui ecclesiae post alios praefuit quidam honestae vitae religiosus vir, monachus et prior monasterii Garegobiae, qui cum paene omnem provinciam bellicis turbinibus conspiceret agitari; et hostili impetu, repentinis insultibus, civitates, oppida, locaque Deo dicata, profanae cupidaeque praedae exponi, anxius ne bellicus furor invalesceret, et repentine a praedonibus martialibusque viris, quibus nulla fides pietasque manet, ecclesia ipsa profanaretur, et corpus beati Honorati furtivis raptibus tolleretur, perpendens iniquum esse sanctum dare canibus, et margaritas mittere ante porcos, assumptis cum Dei timore venerabilis corporis lipsanis, ad suum praefatum monasterium Garegobiae conservandis devote transportavit, quo in loco aliquibus annorum curriculis asservata fuere.

§3) Disponente autem clementia divina, ut sacra insula Lerinensis suum aliquando benignum in gremio foveret patronum et fundatorem, accidit quod cum idem prior foedere consanguinitatis foret sacristae Lerinensi coniunctus, eiusdemque laris, disposuit illum invisere, et custodiam dicti corporis beati Honorati penes se esse reserare. Qui gressus suos Lirinam versus dirigens, sacristae propinquo suo secretum aperuit, promittens si in congregationem monachorum Lerinensium asscriberetur, ipsum corpus beati Honorati conventui assignaret Lerinensi custodiendum. Quo per ipsum sacristam domino abbati Lerinensi, Iohanni scilicet Turnaforti, ex monacho et abbate Sancti Pontii de Nicea, ac monachis delato, lubenti animo se eius petitioni assentire, et in monachum recipere, si dicta factis compensaret, promiserunt. Spopondit ille, associatoque sibi consanguineo suo sacrista, et quodam alio honesto monacho de conventu Lerinensi, arrepto itinere, monasterio praedicto Garegobiae appulerunt, perpaucisque ibidem diebus demoratis, una sabbatorum diluculo exurgentes, assumpto corpore beati Honorati, viae in nomine Domini se commiserunt, suosque iuges et festinos Lerinensium insulam versus direxerunt gressus.

§4) Cumque una iter agerent, et ille monachus Lerinensis, in suae secreto ambigeret fluctuaretque mentis, an vere corpus beati Honorati existeret, quod efferebant, minusque credulus coepit in via subter Podii Moishoni castrum, membrorum, maxime crurium, doloribus, ac artuum contractione, misere vexari. Unde tam adverso et repentino casu conturbati comites, pro aliquo impendendo auxilio aegroto, ad praedictum castrum mittere parant. Sed interim languidus suae incredulitatem mentis pandit, et facti poenitens, suffragium beati implorat Honorati, dicens: “O alme confessor Honorate sanctissime, cuius vita virtutibus ornata refulsit, et vitali in praesenti aevo fruens spiritu, semper Christo adhaesisti, a quo tuis sanctissimis precibus languidis, et variis infirmitatibus detentis, incolumitatem impetrasti; obnixe obsecro, ut si haec ossa, quae gerimus, tui existunt beatissimi corporis, pro me indigno famulo tuo apud eum, qui te tantis meritis dotare dignatus est, intercedere digneris, ut ab hac infirmitate liberari merear, ut per convalescentiam sospitatis, haec tui vere existere ossa corporis agnoscere, et veram translationem pandere, in ecclesiaque Dei laudum praeconia promere valeam.” Perfectaque oratione incolumis effectus, Deo, qui meritis sui confessoris Honorati ipsum sanaverat, gratias referens, reliquum itineris cum sociis perfecit.

§5) Perventis autem ad Canoarum castri portum, instructo remige perbrevi freto enavigato, sacrae insulae Lerinensis littora carpunt. Tunc abbas cum omni simul congregatione cum solenni pompa et canticis laudum, eis obviam venerabiliter processerunt, susceptisque ipsius corporis beati Honorati artubus in iubilo et voce exultationis, pro tanto accepto munere immensas Deo gratias persolvunt. Aperientesque loculum in quo beata ossa includebantur, Albaranum verbis sequentibus inscriptum inveniunt, scilicet: ‘Reliquiae et corpus beatissimi Honorati Arelatensis archiepiscopi’. Tum pro maiori veritatis certitudine, partem ossis cruris, quam antea in praefato monasterio habebant, reliquae parti a qua absumpta fuerat aptantes, ita statim perfectae coniuncta est, ut nulla prorsus appareret fractura, ac si numquam divulsa fuisset. Ex quo vere reliquias, et ossa gloriosi confessoris Honorati esse, manifestum fuit: quae quidem cum quanta potuerunt maiori reverentia in coenobium et intra arcem turris, in capella sanctae Crucis honorifice collocarunt, anno Domini MCCCXCI tertiodecimo Kalendas Februarii. Ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen.