Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Translatio Faustae, virginis et martyris in Aquitania


Caput I. Sanctae Faustae reliquiae inventae et sublatae.

§1) Tempore quo post Domini nostri Iesu Christi incarnationem DCCCLXIIII annus impletus est, obtinente regnum Francorum Carolo rege filio Ludovici magni imperatoris, grassata ingens persecutio in ecclesia Christi in regionibus Aquitaniae, seu Gasconiae. Siquidem paganorum barbaries, quos usitato sermone Danos seu Normannos appellant, a suis sedibus cum innumerabili exeuntes navali gestamine ad Sanctonicam sive Burdegalensem urbes sunt advecti. Indeque passim in praefatis discurrentes provinciis, urbes depopulando, monasteria, ecclesias, necnon et cunctas hominum aedes igne cremantes, non parvas hominum strages occidendo dederunt.

§2) Eo vero tempore apud Gascones, quibus montes Pyrenaei vicini sunt, ducatus apicem Arnaldus vir illuster obtinebat. Hic etenim filius cuiusdam comitis Petragoricensis vocabulo Ymonis fuerat; et avunculo suo Sanctioni, qui eiusdem gentis dux fuerat, in principatum successerat. Denique idem Arnaldus saepius cum praefatis barbaris ad defensionem sanctae ecclesiae proeliando certaverat, et multos ex tetra illa atque spurcissima natione interficiens, maximam ad ultimum sui nobilissimi exercitus partem amiserat.

§3) Erat autem tunc in pago Lemovicino a praefatis paganis incensum monasterium, quod Solempniacum more antiquo vocant, ubi memoratus Arnaldus maxima caritatis devotione erat adstrictus; ob hoc videlicet, quia noverat eum a sancto Eligio Noviomagensi episcopo in honore sancti Petri apostoli nobiliter fuisse constructum, et maximam habitatorum illius coenobii fuisse regulae sanctae observationem. Tantam etenim erga ipsum architerium habebat devotionem, ut spondens voveret se in eodem pro Christi amore comam capitis sui depositurum, et monasticis semetipsum subdendum disciplinis. Postea vero id implesset, nisi inopinata morte praeventus fuisset.

§4) Hic vero dum incolumis adhuc in suo statu persisteret, curam ferens memorati coenobii, admonebat saepius monachos eiusdem loci, ut partes Gasconiae, quas regebat, pro adipiscendis sanctorum martyrum reliquiis penetrarent. Ipseque illis hoc spondebat provisurum, ne inanem paterentur itineris laborem. Visum est autem abbati eiusdem monasterii, et omni ipsius congregationi, ut aliquem ex fratribus pro praelibato negotio illo mittere deberent. Miserunt autem quemdam monachum religiosum scilicet sacerdotem nomine Aldarium, cum nepote eiusdem ducis Arnaldi nomine Gotafridum, qui in illis partibus tunc iter carpebat.

§5) Aliquamdiu ergo praedictus frater cum sui itineris comitibus apud memoratum principem commoratus est, anxiam iugiter in sui pectoris antro gerens maestitiam; verens ne forte illud quod mente conceperat non ad votum impleret: gestiebatque ne forte habitatoribus saevis regionis illius quod agere proposuerat manifestum fieret, ne ab ipsis impeditus suo sancto non valeret satisfacere desiderio. Sane cum multa sanctorum pertransisset loca, et opportunum non vidisset, ut coeptum negotium explere potuisset, et iam ad propria redire decernerent. Hi cum quibus ire decernebat tandem pervenerunt in territorio Fidenciaco, ubi ecclesia mirifice olim in honore sanctae Faustæ virginis et martyris constructa, et ab ipsis, quos supra taxavimus, paganis combusta fuerat. In eadem denique basilica sanctissima membra huius martyris, completo pro Christo gloriosissimo triumpho tumulata a christianis fuerant et congruo honore longissimis temporum successibus venerata.

§6) Igitur cum per Dei voluntatem haec quae retulimus memoratus frater comperisset, confisus de Dei omnipotentis miseratione, simulque auctoritate et consensu supradicti iudicis fretus, quodam diei crepusculo, transeunte noctis excursu, antequam res ab incolis eiusdem loci posset agnosci, paucis secum sociis adhibitis, accedit ad sanctae Faustae virginis et martyris sepulchrum. Cumque aliquandiu ibidem in oratione cum lacrimis incubuisset, et Domini auxilium et sanctae ipsius suffragium implorasset, cum immenso tremore et fiducia operculum sarcophagi, in quo sancta membra quiescebant revolvit. Eadem vero hora, cum iam in lucem prolata forent sancta pignora, tantus tonitrui fragor caelitus intonuit, ut hi qui aderant nec unius horae intervallo corporaliter se putarent esse superstites. Nec victus est tremore tanti fragoris devotissimus animus praedicti fratris, sed mox suos socios, quos sibi adsciverat ut solatium ferrent ferendarum reliquiarum, immani terrore perculsos desperatosque esse conspiciens, ut constantiam fidei resumerent admonuit, et quod devote agi incohaverant ut viriliter perficere studerent exhortari curavit. Quid multa? Levantur sanctissima ossa ex tumulo, ubi multo tempore iacuerant, et linteaminibus praecipuis involuta, cum magna exultationis laetitia ab his, a quibus inventa fuerant, feruntur ad propria.

Caput II. Miracula in translatione facta.

§7) Sane nec praetereundum est silentio, quod Dominus meritis tantae virginis ad cuiusdam fluminis vadum ostendere est dignatus. Denique hi, qui tunc secum tantum thesauri munus ferebant, cum advenissent quodam in loco, ubi cuiusdam fluminis vadum transfretari conati sunt, pluribus aquarum imbribus, qui praeteritis inundationibus fluminis ripas impleverant, tunc tanta profunditate experti sunt aquam quam transmeabant crevisse, ut aliter non nisi natando litus contingere cum equis suis possent. Contigit autem monachum praefatum cum reliquiis memoratae virginis, quas secum in sportula ferebat, pedestri labore trans torrentem remansisse. Nam vehiculus, qui eum ferre debuerat, cum illis qui primitus vadum transierant, fortuitu vacuus, neminem in dorso suo ferens transmeaverat. Petiit itaque ab his qui iam transierant equum sibi reduci, sed impetrare non valuit, quoniam exterruerat eos ingens vadi altitudo. Quid ille faceret, vel quo se verteret primo ignorans, tandem salubri reperto consilio, ad orationis praesidia conversus, lacrimabili prece Domino supplicavit, ut meritis martyris sanctae, quam gestabat, incolumis impetum transmeare posset. Nec mora facta, Domini advenit auxilium. Quidam enim rusticus in eodem loco ex incolis loci illius religiose Domini sacerdoti et monacho obvius factus est eadem hora. Quem isdem Domini famulus rogare coepit, ut vadum praebendo sibi ostenderet, et pro hoc illi ipse mercedem condignam tribueret. Sed ille primo recusare coepit, timens vim aquae inundantis. Tandem victus precibus, et hortatu servi Dei admonitus, ut fide armatus aquae altitudinem ingredi non dubitaret, edito signo crucis vadum ingressi, invenerunt aquam fluminis ex Domini praecepto eadem hora in tanta extenuatione exsiccatam esse, ut usque ad genua sibi non perveniret quae paullo ante dorsa equorum supereminens operuerat.

§8) Tanto ergo viso miraculo, benedicens Dominum, iter coeptum laeti carpebant. Inde itaque digressi, post paucos dies pervenerunt in pago Tervensi, et fessi labore quodam in loco substitere, qui dicitur Nonnaris, prope castrum Asnense. Erat autem in eodem loco haud valde procul cella sita, ubi monachi commanebant, et ipsi ex praefato monasterio monachi propter praedictam paganorum saevitiam ad delitescendum ierant, sub praepositorum suorum inibi regimine degentes, atque monasticam disciplinam diligenter observantes. Cum quibus etiam cohabitare solitus erat ille frater, de quo superius sermo habitus est. Fundus autem, ubi cellula sita erat, vocabatur Brivaciacus, et pertinebat ad ius memorati monasterii: quo in loco sanctorum reliquiae erant reponendae; non solum enim sanctae virginis Faustae, sed et nonnullas sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, necnon et sanctissimi confessoris Martini Turonicae sedis episcopi, quas repererant in ecclesia memoratae virginis, praedicti viri secum ferebant. Cum cognovissent autem praedicti monachi iam prope adesse suos sacrum thesaurum sibi deferentes, inenarrabili perfusi gaudio occurrunt eis in loco, ubi paullo superius memoravimus eos substitisse. Detulerunt autem secum fratres, qui obviam venientibus ierunt, cruces et candelabra cum cereorum et candelarum plurimarum necnon et thuribulorum ornamentis. Advenerat etiam cum eis populi multitudo non modica, quae ex utroque sexu ex vicinis plagis conglobata, cum ingenti devotione ac laetitia sancta excipiebant pignora. Quae cuius essent meriti palam omnibus illico Dominus ostendit. Denique cum cerei et candelae, quae sine lumine delatae fuerant, antequam reliquiae e loco ubi depositae fuerant levarentur, a nemine accidenter infusum divinitus lumen in cunctis apparuit, et tanta virtute repletum, ut nullo ventorum flamine, nulloque aeris incommodo, donec quo tendebatur ventum esset.

§9) Denique cum nubes aqua nimis densata solis claritatem obfuscaret, hominibus et indicium daret pluviae, quae etiam de fidelibus turbis, hymnum Deo persolventibus timore pluviarum, meritis sanctorum intervenientibus, sine pluvia conversa est in claritatem virtute divina; factumque est, ut sine alicuius aeris incommodo pervenirent ad propria qui sacra gestabant pignora. Cum vero pervenissent ad cellulam quam supra taxavimus, ecclesiam laudes Deo canentes ingressi, condigne iuxta altaris cryptam deposuerunt, quae pie ac fideliter detulerant: ubi immensa beneficia sanitatum, Domino in sanctis suis operante, mirabiliter fiunt usque in hodiernum diem.