Sermo in translatione Honorati, archiepiscopi Arelatensis
[…]
Sed quia virtus discipuli laus est et gloria magistri, cum illustrius praestantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincant; congruum existimamus beatissimi Honorati festivae celebritati, discipulorum eius ac sanctorum successorum suorum omnium veneranda adiungere solennia, quorum pene numerus infinitus, et illi soli qui numerat multitudinem stellarum cognitus, hanc insulam suis orationibus sanctificarunt, ac proprii sanguinis pro Christo effusione consecrarunt.
[…]
Sanctorum igitur martyrum, episcoporum, abbatum, et confessorum, omniumque electotum Lerinensium, qui a primaeva huius institutione monasterii, aeternae vitae meruerunt esse participes, et qui eorum exempla secuti ad eamdem vitam perennem Christo duce pervenerunt; ac quorum corpora vel reliquiae in praesenti monasterio requiescunt; sub una diei solennitate et laetitia memoriam recolentes, studeamus et toto mentis conamine laboremus, ut quidquid in singulorum festivitatibus per anni circulum, aut ex negligentia vel fragilitate humana, minus plene gessimus, hic in praesenti eorum celebratione, communi et devota diligentia, in humilitate spiritus, et animi puritate restauremus. Et quia ipsorum omnium, propter innumerabilem nobis multitudinem, festa sigillatim celebrare non possumus, in hac saltem generali eorum festivitate, debita laudum praeconia omnipotenti Deo, qui omnium est sanctorum corona, pro eorum meritis impendamus; ut ipse, eorum assiduis precibus exoratus, desideratam nobis suae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiatur, et eorum pia intercessione concedat, ut in hoc suo sanctissimo monasterio diebus nostris et merito et numero populus sibi serviens augeatur: crescat ibi regularis observantiae fervor, contemplationis vigor, ibique efficaciter vigeat bonorum operum exercitium fructuosum. In tanta igitur et tam praeclara festivitate, omnium Christi fidelium vota, corda, et labra hymnos persolvant laetitiae salutaris. Psallat fides, spes tripudiet, exultet caritas, devotio plaudat, iubilet chorus, puritas iucundetur: singuli alacri animo, pronaque voluntate conveniant, suaque pia et devota studia laudabiliter exequantur, tot sanctorum festiva solennia celebrantes: quorum sanctitate caelum exultat, quorum patrociniis terra laetatur, quorum triumphis ecclesia sancta coronatur, quorum salutaria documenta exemplaque praelucida catholicam illustrant ecclesiam, decorant virtutibus, et moribus informant, per ipsos nempe, quasi luminosas ardentesque lucernas super candelabrum in domo Domini positas, haec praesens insula Lerinensis, imo et totius corpus ecclesiae tamquam sidus irradiat matutinum. Nos ergo, fratres carissimi, tantorum patrocinia intercessorum, de quibus locuti sumus, tota mentis intentione quaeramus, ut per temporalia festa quae gerimus, eorum meritis intercedentibus, ad aeterna pervenire valeamus.
[…]