Sequentia de Guilielmo, archiepiscopo Bituricensi in Gallia
Ex Missale Rotomagensi
- Ecce dies specialis confessorum gloria,
- Qua praefulget triumphalis Guillermi victoria,
- Qua aeterna Christo duce migravit ad gaudia,
- Sempiterna gaudens luce eius in praesentia;
- Cui mente spiritali haerebat per omnia
- Vita fruens temporali, aspirans caelestia:
- Morum clero praestans forma, ut iubar ecclesiae,
- Plebi vitae fulsit norma, ut fomes iustitiae,
- Lapsis vitae dans solamen, spem reformans veniae,
- Oppressorum relevamen de valle miseriae.
- Huius ergo prece pia caelesti militiae
- Nos ascribat vitae via, Rex aeternae gloriae.
Amen.