Rhythmus de casula Boniti, episcopi Arvernorum in Gallia
- Praesul erat Deo gratus, ex Francorum gente natus;
- Bonum erat illi nomen, quod designat bonum omen.
- Ille iuxta Dei legem custodivit suum gregem,
- Sanctitatis dans exemplum, Michaelis petit templum:
- Solus loco in obscuro orat Deum corde puro,
- Tundit pectus, agit coetus, inter preces fundit fletus.
- Quae convenit plebs abscedit, et ad sua quisque redit:
- Ille solus ibi iacet, ut divinae laudi vacet.
- Custos loca perscrutatur, ne quis ibi relinquatur:
- Hic manere solus audet, nec se capi posse gaudet:
- Dum ex corde Deo psallit, perscrutantes servos fallit.
- Hi recedunt, iste orat, culparumque memor plorat.
- Hora noctis intempesta dum revoluit sua gesta,
- Dum amaros agit planctus, angelorum audit cantus:
- Oblectatur dulci melo, descendente quasi caelo,
- Iamque verba vocum audit, memorique corde claudit:
- Admiratur tanto sono, tam suavi gaudet tono.
- Dum precatur Dei numen, videt late fusum lumen;
- Et caelestis adest coetus, inde virum subit metus.
- Angelorum chorus praeit, et vexilla sacra vehit.
- Subsequuntur sancti Dei, quos precantur omnes rei,
- Inceditque ut festiva mater Dei sicut diva:
- Quae rogata quis cantaret, quisve missam celebraret?
- Bono, inquit, hoc concedo: illum enim dignum credo.
- Verba praesul audiebat, seque tremens retrahebat,
- Ipse lapis cedens ei servat signum huius rei.
- Statim sancti Bonum quaerunt, et quaesitum invenerunt,
- Quem indutum vestem claram statuerunt contra aram.
- Hic caelesti veste dives caeli stabat inter cives:
- Patriarchae hunc ducebant, et prophetae praecinebant.
- Incedebat sic deductus, memor tantum sui luctus,
- Et accedens aram petit, quam cum suis ante stetit.
- Hic accepta manu pura ipse Deo offert thura:
- Resonabant dulces meli, praecinente tuba caeli.
- Ut divinum opus digne vir peregit et benigne,
- Virgo mater viro vestem pro mercede dat caelestem.
- Agit grates, reddit vota, laudat Deum mente tota,
- Et quam virgo sibi dedit, sumit vestem et abscedit.
- His occultis ita gestis, crevit fama datae vestis.
- Ille quidem nihil celat, sed quod vidit hoc revelat.
- Alter quidam credens male pro merito quiddam tale,
- Praecessoris ad exemplum, illud quidem petit templum:
- Intrat solus valde sero, hebetatus multo mero,
- Et labore longo fessus, gravi somno fit depressus.
- Hinc aurora lucem dedit, et cum somno mox recedit:
- Capiteque mox erecto, se in suo videt lecto:
- Signo crucis se munivit, thalamoque mox exivit:
- Spectat servos et salutat, et errare sese putat.
- Tandem praesul in se redit, vocat servos, et consedit,
- Et quod secum fuit gestum suis facit manifestum.
- O quam pia, quam benigna, omni quoque laude digna,
- Christi mater haec intacta, per quam sunt tot mira facta,
- Quae sic parcens negligenti sanum reddit suae genti,
- Malens illum poenitere quam pro culpa mox delere;
- Bonum autem vigilantem, nec incassum excubantem,
- Sic dilexit, ut caelestem largiretur ei vestem,
- Volens eum celebrare opus Dei salutare!
- Ne quis putet hoc commentum esse, ecce argumentum.
- Durat adhuc vestimentum, nullum ferens detrimentum.
- Arvernensis urbs perdives, quae et multos habet cives,
- Orienti tota patens, Occidenti parti latens,
- Fama fuit satis clara, belli quippe non ignara:
- Clarus mons haec nuncupatur. Apte ea reservatur,
- Illa Boni bona vestis, raro visa nisi festis.
- Suavissimi est odoris, et nitentis est coloris,
- Multae quoque levitatis, sed et mirae laevitatis.
- Modus vero contexturae, cuius artis vel facturae
- Sit introrsus et extrorsus, ignoratur quidem prorsus.
- Domnus praesul hoc Herbertus Norwicensis est expertus,
- Qui dicebat hanc vidisse, hanc et manu tetigisse.
- Ergo qui non credis vere rem, quam dico sic se habere,
- Vade et fac tibi fidem, vestem videns hanc ibidem,
- Et tunc tibi fiet satis: laudem scire quam non sapis,
- Enarrare tunc memento, corde puro et intento:
- Verum ne obliviscaris stellae maris salutaris,
- Cuius dono non privatur quisquis ei famulatur:
- Ipsi atque nato eius salus, honor atque virtus.
Amen.