Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Passio Theogenis, Primi et Cyrini, martyrum in Hellesponto


§1) Multi martyres vicerunt diabolum, et omnes adinventiones eius in nomine Domini Iesu Christi, qui coronavit eos; inter quos annumerare dignatus est Theogenem beatissimum martyrem, qui sic irrisum vicit inimicum. Tempore enim Licinii paganissimi tyranni comprehensus est in Phrygia, cum esset episcopi filius, et perductus est ad legionem quae dicitur Secunda Traiana, ad tribunum Zilicentium, et praepositum Possidonium, quae legio considebat in Cyzico, quae est prima Hellesponti; et cogebatur militare a tribuno Zilicentio et praeposito Possidonio. Ille autem miles fidelissimus veri Dei, plenus Spiritu sancto, constanter in medio legionis dixit: “Ego christianus sum, et milito meo regi, qui est rex regum: illi militans, alii militare non possum.” Tribunus Zilicentius dixit: “Magis accipe chlamydem et baltheum, et omnia arma felicia, et milita Licinio magno imperatori.” Theogenes dixit: “Iam tibi dixi, milito ego meo regi; alii militare non possum.” Tribunus dixit: “Non placet tibi Licinius imperator?” Theogenes dixit: “Non novi, ego christianus sum, et non convenit mihi huic saeculo militare, cui abrenuntiavi: sed neque possum negare regem esse aeternum, cui milito.” Tribunus dixit: “Ecce et isti omnes qui adstant milites, christiani sunt, et tamen militant.” Theogenes dixit: “Unusquisque scit quomodo militet, ego etiam novi cui militem regi.”

§2) Tribunus dixit: “Numquid Dii spirituales non sunt, tu vero corporalis?” Theogenes dixit: “Ego qui sunt dii non novi, nisi unum Deum omnipotentem, per Iesum Christum filium eius.” Possidonius praepositus dixit: “Ergo Deus habet filium?” Theogenes respondit: “Habet filium ex verbo veritatis suae natum.” Tribunus dixit: “Possumus eum nosse?” Theogenes dixit: “Si Deus dederit vobis sensum talem ut cognoscatis eum, poteritis eum videre.” Possidonius praepositus dixit: “Et si cognoscamus eum, possumus derelinquere regem nostrum, et venire ad eum?” Theogenes respondit: “Si vultis, nihil est quod impediat vos: praeterea si relinquatis tenebras istius mundi, et ad tempus quas habetis dignitates et honores, et veniatis ad Deum vivum, et regem aeternum, et militetis ei, quemadmodum et ego, vivetis in vitam aeternam.”

§3) Zilicentius tribunus irascens quasi leo, et stridens dentibus in eum iussit legioni omni, ut de nocte procederent ad campum foras civitatem: et cum processissent diluculo ad campum, iussit quattuor figi palos, et extendi ibi beatissimum Theogenem. Cumque ad quattuor palos extensus esset, iussit eum caedi fustibus robustissimis silvestribus, quousque lassarentur centuriones octo. Tunc tribunus dixit: “Militas, an non?” Theogenes dixit: “Ego milito regi regum, Domino meo Iesu Christo, filio Dei, qui venturus est iudicare vivos et mortuos. Tunc nullus erit super terram rex, neque princeps, qui possit effugere eum, neque diem iudicii eius.”

§4) Haec eo dicente, iterum iussit eum tribunus caedi secundo quasi deliramenta prosequentem. Vapulans beatissimus Theogenes, hymnum dicebat Deo, et exultabat vultus eius in gaudio et laetitia magna. Cum autem mutarentur decem et octo centuriones, et fustes omnes confracti fuissent sicut palea; ille maiorem spiritus habens virtutem, gratias agens Deo hymnum dicebat: “Benedictus es Deus Pater Domini nostri Iesu Christi, qui me dignum habuisti in hanc diem venire, et in hanc laetitiam perduxisti me servum tuum; et benedictus est Iesus Christus filius tuus rex caeli et terrae, maris et inferorum, et omnium visibilium et invisibilium. Laudo et glorifico te Domine Deus qui dignum me habuisti pro tuo nomine pati, et collegam sanctorum martyrum fieri.”

§5) Haec eo dicente, existimaverunt tribunus et praepositus, quod ipsos rogaret, ut eum dimitterent, et dicunt ei: “Vis ergo militare?” Theogenes Dei famulus maiori voce reclamavit dicens: “Prius vobis dixi, et nunc dico, quia christianus sum, et milito regi regum, et non possum desertor esse Domini et regis mei; vos autem me cogere volentes his poenis, aeternas vobis paratis poenas. Nam has quas mihi putatis esse poenas, nihil sunt.” Dicit ei tribunus: “Si adhuc nihil sensisti de poenis, maiores erunt quae sequentur.” Theogenes respondit: “Ego non patior haec, neque sentio: et vos mihi nihil potestis facere, nec spiritum meum in Domino Iesu Christo firmatum pro his poenis contristare. In corpore meo solummodo tu potestatem habes: quemadmodum tu vis crucia illud, non enim tu poteris me separare a rege meo. Maiora ligna affer, et fortiores adhibe operarios ad me: isti autem, quos habes, infirmi sunt, et nihil mihi possunt facere.”

§6) Cum haec dixisset, iussit eum duci in civitatem. Erat autem hora quasi nona, et tetendit eum publice in civitate. Transiens autem ibi optio legionis, et videns eum dixit: “Ubi est Deus tuus, et rex cui militas? Quare non liberat te de istis poenis?” Beatus Theogenes respondit: “Et prius dixi et nunc dico vobis, quoniam istae poenae in iudicio regis mei me non sequuntur: quoniam rex meus et Deus meus defensor mihi est, et liberat me de poenis istis. Tu autem eum non vides, quoniam caecus es mente et oculis.” Respondit ei optio: “Si haberem potestatem, gladiis frustari te facerem, et proiicerem canibus.” Cui beatus Theogenes dixit: “Tu mihi nihil facere potes: sed venient dies post modicum tempus, et tua et tribuni tui crura frangentur, et corpora vestra a feris et avibus consumentur, et omnes ex vobis qui non credunt regi meo, peribunt. Nam et ipse rex tuus post modicum concidetur a persequentibus se, et erit vobis magna tribulatio qui illi militatis.”

§7) Talia dicente Theogene, praecepit eum tribunus in carcerem mitti, et in nervo extendi, et quattuor configi clavis, et signavit ipse carcerem, et dimisit eum, ut illic poenis et fame moreretur. Ibi autem Theogenes a sancto Spiritu pascebatur. In ipsa autem nocte adstitit ei Dominus dicens: “Theogenes, conualesce! Ego enim tecum sum; non accipias escam neque potum ex his omnibus. Est enim incorruptibilis tibi vita in caelis.” Et haec dicens recessit ab eo. Recedente autem Domino coepit psalmum dicere laetus de Domini repromissione: et erant illic respondentes Angeli, quasi populus multus. Tunc custodes cucurrerunt ad ostium carceris, et viderunt ostium clausum et signaculum integrum, et observantes intus viderunt populum multum in albis vestibus psallentes, atque dicentes: “Gloria omnipotenti Deo.” Timentes autem nuntiaverunt tribuno.

§8) Ille surgens mox cucurrit ad ostium, et inspexit catenam missam, et signaculum integrum: audiens etiam vocem magnam psalmum dicentium cum Theogene. Fecit itaque militum turbam armatam cum scutis stare ante carcerem, et aperiens festinanter carcerem ingressus est, aestimans quod christiani essent cum Theogene. Intrans autem neminem intus invenit, nisi extensum in nervo psalmum dicentem. Tunc comprehendit tribunum tremor magnus, et omnem multitudinem militum cum eo; et recluserunt ostium, et recesserunt inde. Tunc tribunus poenitens de tali facto, iussit panem et aquam ei dari. Sed Theogenes noluit accipere secundum praeceptum Domini quod audierat prius, dicens: “Me pascet rex meus, et accipio eius annonam quotidie.”

§9) Et cum mane factum fuisset, misit relationem ad regem suum Licinium, referens omnia quae fecerat Theogeni nolenti militare. Rescripsit Licinius, in mare eum mitti, et corpus eius non colligi. Accipiens autem legationem tribunus iussit eum in mare mitti. Tunc beatus servus Dei Theogenes, dignus tali sententia ambulavit gaudens in vitam aeternam, in quam eum Deus vocavit. Et erat vultus eius, et omne corpus eius sanum, quasi a balneo, et non de carcere esset eductus ad laetitiam magnam proficiscens: et exiens de carcere impositus est navi, et perduxerunt eum ad locum, ubi in mare eum praecipitare volebant.

§10) Convocavit autem milites et nautas, rogans ut darent ei spatium donec oraret. Et stans contra orientem beatus servus Dei elevans manus oravit ferme per horas tres: et ecce illic lux facta est, cuius fulgore oculi nautarum et militum excaecati sunt, ne viderent angelicam turbam, voces tantum audiebant colloquentes beatissimo Theogeni, ita ut nautae timore perterriti, nollent eum mittere in mare. Ille autem adiuravit eos dicens: “Quod vobis iussum est, facite, et revertentes in civitatem credite Deo, ut habeatis vitam aeternam.” Talia eo dicente, miserunt eum in mare.

§11) Revertentes autem nautae in civitatem, renuntiaverunt quae viderant, et crediderunt Christo, et filii ipsorum, et alii multi ex populo in illa die, et nonnulli ex legione ipsa. Post dies autem sexaginta facta est pugna vehemens contra Licinium: illic ex legione ipsa quicumque non credebant Deum, gladio ceciderunt. Pro quo facto irascens Licinius imperator eumdem tribunum, et optionem legionis ipsius duodecimo milliario a civitate duci, et crura eorum frangi praecepit in exemplum aliarum legionum, sicut praedixerat beatissimus martyr.

§12) Postquam autem missus est beatissimus martyr in mare, venerunt fideles fratres, scilicet Eutyches, Eustathius, Zoticus, et alii multi ex fratribus, et sustulerunt corpus eius de littore; erant autem et ipsi fideles, et timentes Deum, et posuerunt corpus eius in loculo, et pertulerunt nocte, et sepelierunt illud iuxta muros civitatis, in villa Adamanti fidelissimi viri in hypogeo. In quo loco nunc magna fiunt mirabilia, et omnium, quacumque teneantur infirmitate, sanantur aegritudines. Fecit autem ipse sanctus in carcere dum sperantur relationes, dies quadraginta, nihil omnino cibi gustans, nec aquam, nec alium potum bibens, habens caelestem gubernationem.

§13) Haec omnia scripta sunt per omnes ecclesias Dei, in Nicomedia, Bithynia, Heraclea, Cyzico, ut in omnibus annuntietur populis passio sancti martyris, et sit fortitudo fratrum in dominica fide. Natalis eius celebratur III Nonas Ianuarii, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.