Passio Tatianae, martyris Romae
Initium:
Regnante caelo terraeque Domino nostro Iesu Christo, adversante vero servo diaboli rege Alexandro, quarto anno regni eius edictum proposuit novum et inhonestum: sacrificare Galilaeos, aut si non sacrificarent, morti damnarentur. Et misit praepositos et principes per diversa loca, ut christiani vincti traherentur ad sacrificandum idolis, quod et polliciti sunt imperatoris iussa in omnibus adimplere; et accipientes talia praecepta in multis litteris regalibus scripta circumferebant nova, expositionem sacrificii immundae culturae explentes, sicut iusserat eis rex Alexander. Statunculas vero ostendentes deorum, sacrificantibus maximos honores dari praecipiebant; non sacrificantes vero diversis poenis interimerentur. Talia vero praecipiente Alexandro, iubet per omnia sacrificium consummari Romae Apollini, et sacrificia offerri. Christianos autem viros ac mulieres cum suppliciis violenter trahi ad sacrificandum Apollini. Ministri autem Satanae erant viri pessimi, Vitalis quidam habens dignitatem comitis, et Bassus cubicularius, et Caius domesticus. Isti destinati erant, ut decastarent cultores Christi.
Finis:
Et facta hac voce ceciderunt carnifices, et mortui sunt. Veniens autem episcopus Rhetoricus cum omni clero suo, et etiam cum omni senatu Romano, et tollentes sanctum corpus eius, condiderunt eam in thecam crystallinam in regione XII glorificantes Deum qui est in caelis, quoniam his, qui confidunt in eum, mors secunda non habet potestatem. Rex autem comprehensus est a doloribus in eadem hora, et lacerans comedebat carnes suas, et suspirans et tremens dicebat: “Miserere mei, Deus christianorum. Scio enim quia irritavi nomen tuum, vel etiam innocentem famulam tuam excruciavi. Iuste enim in omnibus flammis poenarum affliges me, secundum opera mea retribues mihi, et omnibus qui abnegant te, Domine.” Vox autem de caelo facta est: “Ingredere in clibanum ignis, Alexander, et vade in interiores tenebras, quae tibi praeparatae sunt, cum ignitis tormentis.” Et factus est terrae motus magnus. Crediderunt autem in Domino mille animae virorum, ac mulierum duo millia ducentae. Consummata autem est passio sanctae Tatianae mense XII, IX die ipsius mensis, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.