Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Epitome passionis Secundinae, virginis et martyris Anagniae in Latio


Secundina virgo Anagniae, quo tempore sanctus Magnus episcopus captus et martyrio affectus est, et ipsa Decio imperatore, ab eius satellitibus comprehensa, carceri diutino mancipatur, ex quo post quinque menses educta, cum nec minis, nec promissis a Valeriano praefecto a christiana religione removeri posset, primum palmis caeditur: sed ministri, voce de caelo ad eos facta “Vos oratione Secundinae vivitis,” ad Christum convertuntur; ab eaque in carcerem reducta instructi, deinde baptizati ad octodecim virgini abeundi potestatem fecerunt. Postera die ante praesidem tracta, cum in sancto proposito constantissima reperiretur, vestibus exuta dirissime caeditur, ingenti ex eius corpore splendore, quem carnifices et milites adstantes ferre non poterant, egrediente: illaque quo acrius caedebatur, eo fortior tortoribus imbecillitatem exprobrabat. Illud etiam mirabile contigisse fertur, quod pro sanguine ex eius corpore lacero lac profluxit, et suavissimus odor exhalabat. Quibus populus animadversis, virginem, ut pro ipsis intercederet ad Deum, deprecabatur. Cumque virgo sancta oraret, tonitruo ingenti facto spiritum Deo reddidit. Cuius animam angeli “Veni sponsa Christi, accipe coronam quam tibi Dominus praeparavit in aeternum” cantantes, in caelum deduxerunt. Corpus vero a christianis in vico Salapi nominato conditum, postea in civitatem translatum est.