Passio Macrae, virginis et martyris in territorio Remensi
§1) Cum saevissima in Christianos persecutio paene per totum orbem diffunderetur, scelestus quidam, nomine Rictiovarus, a Diocletiano et Maximiano imperatoribus in Galliam mittitur, ut religionem Christianorum penitus aboleret. Qui cum iussis principum pareret, et ad provinciam civitatis Augustanae venisset; ibi quamdam sacratissimam virginem, nomine Macram, invenit Iesum Christum Dominum nostrum sine intermissione incredulis praedicantem. Quam iussit comprehendi, et ante suum tribunal exhibitam sic affatus est: “Audio te, o femina, quamdam novae legis superstitionem hominibus propalare; quod videlicet crucifixus quidam Deus possit esse et homo. Volo ergo te scire, a sacratissimis imperatoribus legem esse prolatam, qua sancitum et magna deliberatione praefixum est, ut omnis qui Iovis imaginem venerari, imo adorare renuerit, insuperabilibus tormentis addicatur. Quapropter consule tibi, ne iuventutis tuae florem amittas. Si vero meis consiliis acquiescens, diis invictissimis immolaveris, multos a me honores accipies, insuper et ab Imperatore praemiis multis ditaberis.” Cui Macra respondit: “Pecunia mea est Christus filius Dei, apud quem tu iam condemnatus haberis. Ignoras quid Simoni Mago contigerit, qui putavit donum Dei pecunia possideri; licet ille, quamquam frustra, donum Dei quaesierit? Tu tamen eadem malitia fultus fidelem ancillae Christi sensum avertere nequibis: sed sicut tunc Simonis pater, sic et nunc itidem pater tuus non invictus abibit: ideoque pecunia tua tecum sit in perditione.”
§2) His Rictiovarus furore accensus, iussit eam torqueri. Et cum torqueretur, ait ad illam: “Quo vocaris nomine?” Cui ancilla Christi constanter dixit: “Christiana sum, et verum Deum adoro, non fallas imagines.” Praeses vero, “Sacrifica,” inquit, “diis magnis, ne te diversa tormentorum genera consumant.” Beata Macra respondit: “O crudelissime, cui diabolus est pater, putas te immutare posse sensum meum?” Ait praeses: “Prospice ad Capitolium, et sacrifica diis.” Quae respondit: “Christus, cui me tota devotione commisi, Capitolium est meum, in quem semper respicio: a quo non, sicut a te, despectui habebor; sed per passionem, quae mihi per te infertur, remissionem peccatorum meorum et coronam aeternitatis me adepturam credo.” Praeses dixit: “Prolixae ambages tuae diu te vivere faciunt: sed cito his finem impone, et sacrifica.” Illa vero, “Cum,” inquit, “latro in cruce suspensus parvi duceret praeter gloriam regni Dei quidquam a Domino meo Iesu Christo petere, audivit: ‘Hodie mecum eris in paradiso.’ Et ego, licet sim indigna, credo tamen bona Domini videre in terra viventium.” Ad haec Praeses: “Noli me amplius variis obiectionibus tuis vexare, sed utere consilio meo, valde tibi necessario, et sacrifica, sicut crebra admonitione iam audisti: sin alias, capitalis tibi mox manebit sententia.” Beata Macra suspiciens in caelum, “Et ego,” ait, “hoc deprecor Creatorem meum, ut pro confessione sanctae Trinitatis palmam martyrii adipiscar.” Dixit praeses: “Adhuc tu inculcando deliramenta prohibita audes proferre? Nunc sacrifica. Quod si non feceris, si capitalis, ut dixi, non fuerit sententia, instabit tibi modo crematio ignis.” Cui ancilla Christi respondit: “Si ita sit ut loqueris, iustam quidem infers corpori meo vindictam: anima autem mea sacrificio tuo numquam foedabitur, sed mundam eam in conspectu Altissimi exhibeo.”
§3) Tunc praeses a circumstantibus iudicium exposcit, quid super hoc feminae consilio sit agendum, quae se Christianam esse fateretur. Quorum haec fuit sententia, ut quando renueret magnis diis immolare, ad Capitolium, quo libare negligebat, viua combureretur. Itaque comprehensa protinus a ministris in insulam, quae vocatur Litia, ubi Arida fluviolus in fluvium influit Vidulam, ducta est: ubi eam milites exuerunt vestimentis suis, manusque eius ac pedes ligaminibus nexuerunt. Interim beata illa hilarem vultum ad caelos elevans, tota animi intentione dixit: “Domine Deus Pater Domini mei Iesu Christi, qui non venisti vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam, cuius promissio vera atque manifesta est; qui etiam dixisti: ‘Si conversus fuerit vir ab iniquitatibus suis, a me non recordabuntur amplius’; tibi Domine confiteor omnes iniquitates meas quas egi, et condignum poenitentiae fructum a te expecto, et tuam deprecor largam et piam misericordiam, ut per confessionem nominis tui liberes me in passione, et in conspectu tuo suscipias.” Quibus auditis Rictiovarus nimium excandescens, iussit ei mamillas amputari: quod suo similes domino crudeles ministri impigre expleverunt.
§4) Post mamillarum avulsionem, praeses iam magis aperte iratus, praecipit carcere mancipari, a quo lux penitus haberetur exclusa; omnique panis et aquae substantia privari. Sed cum circa noctis medium ventum esset, subito lux magna replevit totam domum in qua virgo beatissima custodiebatur: et domus carceris commota est, ita ut fugientes custodes ad praesidem, narrarent ei omnia quae acciderant: ac etiam qui in eodem carcere vincti cum ancilla Christi servabanbantur, fugere tentarent: quos interim beatissima virgo blando sermone hortabatur, ne id facerent, “Quandoquidem,” dicebat, “visitans visitasset eos oriens altissimus Christus Dei filius.”
§5) Haec dum ita se haberent, ecce praeterea vir canitie aspersus adstabat, unguentum deferens miro odore respersum: qui commissum sibi a Domino medicinae beneficium impendere non segniter optans, dixit ad illam: “En missus sum ad te a Domino meo Iesu Christo, et unguentum istud ad hoc attuli ut mamillae tuae redintegrentur.” Cui beata Virgo dixit: “Absit a me, ut per restitutionem mamillarum, coronam a Domino meo mihi praeparatam amittere negligam.” Ad hoc subridens senex dixit: “Ideo non sinis sanari te?” Quae respondit: “Creator omnis carnis, et restitutor sanitatis, si vult me incolumitate gemina in conspectu suo exhibere, exhibeat. Utraque enim salvat, omnes sperantes in se salvos facere potens est. Unde cupio ab eo dissolvi, et transferri in regnum filii claritatis eius. Denique ipse novit, quia medicina carnalis a corpore meo aliena semper fuit.” Et tunc illa orationi incumbens, terram que lacrymis madefaciens, dixit: “Domine Pater et Deus vitae meae, qui omnia ex nihilo creasti, et cui patent omnia, tuscis quia nec medicamentum, nec aliquid simile, quod ab hominibus arte confectum, et usui infirmantium aptum est, corpori meo umquam adhaesit. Unde si tua est voluntas ut saner, scio potentiam magnitudinis tuae, quia solo verbo tuo sanabor.” Cum ergo ita diu multumque orasset, restitutae sunt, ut pridem, mamillae eius.
§6) In crastinum vero praeses sedens pro tribunali, accersiri illam praecepit: et videns pristinae sanitati redditam dixit: “Macra, quis te incolumitati reddidit?” Quae respondit: “Dominus Deus omnipotens Iesus Christus, qui super omnia potens est, ipse me sanavit.” Ait praeses: “Adhuc insanis, et Christum nominare non times?” Beatissima martyr dixit: “Ego labiis et corde profiteor Christum semper esse filium Dei vivi, eumque invocare non cesso: neque enim timeo.” Tunc iussit tyrannus acutissimas testas expandi, et prunas immitti, ac virginis corpus desuper volutari. Et cum supra prunas volveretur, eius animi calor invictus Domini memor semper factus est. Unde etiam expansis manibus ad Dominum oravit dicens: “Domine Iesu Christe, qui me in ergastulo positam ferrea vincula vincere fecisti, et ignem corpori meo illatum adinstar roris suavem reddidisti; te deprecor, ut animam meam nunc suscipias; quia iam tempus est ut dimittas spiritum meum in pace.” Quibus dictis, anima caelum petiit VI Nonas Martii, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.