Passio Frontasii, Severini, Severiani et Silani, martyrum in Gallia
§1) Sancti Frontasius, Severinus, Severianus, atque Silanus a beato Frontone primo Petragorensi episcopo ad praedicandum missi, dum undique verbum Dei seminarent, a Squiridone praeside apprehenduntur. Dixitque ad eos: “Dicite mihi, unde estis, et quibus nominibus vocamini? Non solum enim non sacrificastis diis, sed et sacrificare volentes evertistis, et templa eorum diruistis, et nescio qua auctoritate haec facitis.” Frontasius dixit: “Tu Praeses expers virtutis divinae, cur nos interrogas, cum omnem veritatem condemnes? Sed recogita prius, quis animam tuam et corpus fecerit; et intelliges veritatem. Simulachra autem gentium opera sunt manuum hominum, nec sibi prodesse, nec alios iuvare possunt.” Squirus dixit: “Video, quia in multiloquio confiditis, quod a magistro vestro didicistis.” Severinus et Severianus responderunt: “Multiloquium nostrum verum est. Tu colis idola, quae sunt metalla daemonibus consecrata, surda, muta, et vana.” Squirus dixit: “Lucrati estis vitam, si sacrificaveritis.” Sanctus Frontasius dixit: “Lucrum nostrum in Christo est vivere et mori.”
§2) Tunc praeses conversus ad Silanum dixit, qui sciebat canere cithara, symphonia, et lyra: “Tu autem iuvenis, quare non sacrificas?” Sanctus Silanus respondit: “Ego Domino meo Iesu Christo sacrifico, qui per baptismi sui gratiam mundum lavit maculatum.” Squirus dixit: “Quomodo lavit?” Silanus respondit: “Dominus meus Iesus Christus dixit discipulis suis: ‘Ite in mundum universum et praedicate, baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur.’1 Tu itaque Praeses, si credideris in Christum, et baptizari te permiseris, salvus eris; si vero non credideris, condemnaberis.”
§3) Tunc praeses iratus iussit eos extra urbem in viridi prato perduci, atque duris quaestionibus examinari: quibus etiam ad exemplum Redemptoris nostri spinis coronatis ferreis, capita eorum vallo confixit, et in quolibet eorum, ex utraque parte eorum novenos etiam clavos exhibuit. Attamen saevus furor milites Christi nullatenus praevaluit revocare. Dehinc vertices sacros tot spiculis dilaniatos, tantaque gloria passionis redimitos, in utrisque eorum spatulis dextra laevaque novem ferreis sudibus interiectis ossibus confodere fecit. Cumque iis tormentis eos superare non posset, data sententia iussit eos decollari. Sancti vero martyres genua in terra flectentes, Deo commendantes animas suas, cervices speculatoribus supponentes, pro Christo martyrium celebraverunt.
§4) Cumque martyrum corpora abscissis capitibus impii satellites in opprobrium deiecissent super nudum cespitem, caelica virtus adfuit: nam truncatis capitibus, corpora eorum repente divino in eis irruente spiritu, acceptis propriis capitibus in manibus suis, sine humano iuvamine, in suis pedibus eriguntur: sicque sancti ad alveum fluminis, quod Yla dicitur, accesserunt: et siccis vestigiis super undas iter suum direxerunt. Transmeato ergo flumine, per clivum collis incessu pedum, cunctis cernentibus et stupentibus mirabiliter subierunt: et in ecclesiam Beatae Mariae Virginis in Podio, ubi sanctus Fronto orabat, pervenerunt; et capita sua, flexis genibus ante pedes eius deponentes, corpora sua in modum crucis extenderunt.
§5) Sanctus autem Fronto cum Aniano presbytero et multis populorum turmis, Frontasium, Severinum, et Silanium in praedicta ecclesia cum honore et hymnis caelestibus tradidit sepulturae. Severianum vero ad preces cuiusdam devotae matronae in alio loco, non longe a sanctis martyribus sociis, honorifice tumulavit. Passi sunt sancti martyres IV Non. Ianuarii, Claudio imperante.
-
Mark 16:15-16. ↩︎