Passio Petri Balsami, martyris in Palaestina
§1) In illo tempore Petrus, qui et Balsamus, cum comprehensus fuisset apud Aulanam civitatem tempore persecutionis, cum esset oriundus a finibus Eleutheropolitanae civitatis, oblatus est Severo Praesidi. Severus dixit ad eum: “Quis diceris?” Petrus respondit: “Nomine paterno Balsamus dicor; spirituali vero nomine, quod in baptismo accepi, Petrus dicor.” Praeses dixit: “Quod tibi genus est?” Petrus respondit: “Christianus sum.” Praeses dixit: “Quod officium geris?” Petrus respondit: “Hoc maius officium habere non possum: et quod esse potest hoc melius, quam ut sim Christianus?” Praeses dixit: “Parentes habes?” Petrus respondit: “Non habeo.” Praeses dixit: “Mentiris: audivi enim te habere parentes.” Petrus respondit: “In evangelio mihi praeceptum est omnia denegare, cum ad nominis Christi venero confessionem.” Praeses dixit: “Nosti praeceptum imperiale?” Petrus respondit: “Ego praeceptum Dei mei novi, qui est verus et perpetuus rex.” Praeses dixit: “Praeceptum est a clementissimis principibus, ut omnes Christiani aut sacrificent, aut diversis poenis moriantur.” Petrus respondit: “Et hoc veri perpetuique Regis est praeceptum, si quis sacrificaverit daemoniis, et non soli Deo, eradicabitur. Quid ergo melius est, a te perire, aut a Deo vero in perpetuum eradicari? Tu iudica, si vere est in te aliqua iustitia.” Praeses dixit: “Audi me, et sacrifica diis, et comple iussa principum.” Petrus respondit: “Ego manufactis diis, ligneis et lapideis, quales vos estis, non sacrifico.”
§2) Praeses dixit: “Iniuriam nobis facis. Nescis quia potestatem habeo occidendi te?” Petrus respondit: “Ego iniuriam non facio, sed quod scriptum est in lege divina, hoc dico. ‘Simulacra,’ inquit, ‘gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.’1 Os, oculos, nares, manus, pedes habent: sed de his neque loquuntur, neque vident, neque odorant, neque audiunt, neque palpant, neque ambulant.2 Deinde sequitur: ‘Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.’3 Si Dominus per prophetam et Spiritum sanctum haec dicit, quomodo tu mihi dicis, quod iniuriam tibi fecerim, quia dixi similem te lapidibus et lignis mutis et surdis, in quibus daemonia colitis? Et me persuades tibi similem fieri?” Praeses dixit: “Audi me, et miserere tui, et sacrifica.” Petrus respondit: “Tunc mei misereor, si non sacrificavero, et a veritate non discessero. Sed quia infidelis es, et nec mihi credis, nec legi divinae, quia qui daemoniis sacrificat, eradicabitur: et semper mihi hoc ingeris dictum, fac quod tibi iussum est.” Praeses dixit: “Adhuc gero patientiam, expectans ut tecum cogitans sacrifices et salveris.” Petrus respondit: “Superflua mihi persuades; faciam, quod facturus es, et adimple opera patris tui diaboli. Nam ego quod suades non sum facturus, nec mihi Dominus meus Iesus Christus permittat, quem colo.”
§3) Praeses iussit eum suspendi: cumque fuisset suspensus, dixit ad eum: “Quid dicis, Petre? Numquid bene sentis in hac suspensione? Numquid eo reddes sacra?” Petrus respondit: “Iube adhiberi ungulas: ego enim iam dixi tibi frequenter, quod non sacrifico daemoniis, nisi soli Deo meo, pro cuius nomine patior.” Praeses iussit eum fortiter torqueri. Cumque nimium vexaretur praedicabilis Dei martyr, vocem doloris non dabat, sed tantum psallebat, dicens: “Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.” Et iterum dicebat: “Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.” Haec eo loquente, amplius excitatus praeses alios carnifices iussit accedere. Turba vero adstans, cum videret nimium sanguinem currere per pavimentum, doluit, dicens ad eum: “Miserere tui homo, et sacrifica, ut te liberes ab his crudelissimis poenis.” Sanctus vero Dei Petrus respondit: “Hae poenae nullae sunt, nec mihi aliquem incutiunt dolorem: quod si negavero nomen Dei mei, in veras poenas, et in maiora tormenta perpetua ingressurum me esse cognosco.” Praeses dixit: “Quid dicis, Petre? Sacrifica, aut poenitebis.” Petrus respondit: “Ego nec poenitebo, nec sacrifico.” Praeses dixit: “Ego sententiam in te profero.” Petrus respondit: “Hoc est, quod tota aviditate expecto.” Tunc praeses dictavit adversus eum sententiam, dicens: “Petrum admodum contemnentem invictissimorum principum iussa propter legem Dei sui crucifixi sententiam subire praecipio.” Sic quoque venerabilis athleta Christi, complens agonem suum, dignus habitus est passionibus Domini sui participari. Martyrizatus est autem testis Christi Balsamus, qui et Petrus, apud Aulanam civitatem, III Nonas Ianuarias sub Maximiano Imperatore, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen.