Orationes de Exuperantio, episcopo Cingulano in Piceno
Oratio I
Propitiare nobis, quaesumus, Domine famulis tuis, per huius sancti Exuperantii confessoris tui atque pontificis, qui in praesenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut eius pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum nostrum, etc.
Oratio II
Deus qui beatum Exuperantium confessorem tuum atque pontificem in terris vita laudabili decorasti, et in caelis aeterna gloria sublimasti; eius, quaesumus, suffragantibus meritis, vita nostra apud te commendetur. Per Dominum nostrum, etc.