Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Oratio de Tillone Paulo, monacho Solemniaci in Gallia


Ex Officio Claromarescano


Deus, qui beatum Tyllonem confessorem tuum, piumque doctorem atque ministrum, infra collegium Deo psallentium praefecisti, quique illum honorem mundanum fugere, ac eremum petere monuisti, concede nobis, quaesumus, ut qui eius festivitatem celebramus, eius apud te pro nobis semper suffragia sentiamus. Per Dominum nostrum, etc.