Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Narratio ancillae christianae captivae apud Iberos trans Pontum


Ex Historia Ecclesiastica, Lib. I.


Caput X. De conversione gentis Iberorum per captivam facta.

§1) Per idem tempus etiam Iberorum gens, quae sub axe Pontico iacet, verbi Dei foedera, et fidem futuri susceperat regni. Sed huius tanti boni praestitit causam mulier quaedam captiva, quae apud eos reperta, cum fidelem et sobriam satis ac pudicam duceret vitam, totisque diebus ac noctibus obsecrationes Deo pervigiles exhiberet, in admiratione esse ipsa rei novitas barbaris caepit, et quid hoc sibi velit, curiosius perquirebant. Illa, ut res erat, simpliciter Christum se Deum hoc ritu colere fatebatur. Nihil ex hoc amplius barbari praeter novitatem nominis mirabantur. Verum (ut fieri solet) ipsa perseverantia curiositatem quandam mulierculis inferebat, si quid emolumenti ex tanta devotione caperetur.

§2) Moris apud eos esse dicitur, ut si parvulus aegrotet, circumferatur a matre per singulas domos, quo scilicet si quis experti aliquid remedii noverit, conferat laboranti. Cumque mulier quaedam parvulum suum per omnes circumtulisset ex more, nec aliquid remedii, cunctas domos lustrando, caepisset, venit etiam ad captivam, ut si quid sciret, ostenderet. Illa se humani quidem remedii nihil scire testatur, Deum tamen suum Christum quem colebat, dare ei desperatam ab hominibus posse salutem, confirmat. Cumque cilicio suo parvulum superposuisset, atque ipsa desuper orationem fudisset ad Dominum, sanum matri reddidit infantem. Sermo defertur ad plures, factique fama magnifici usque ad aures reginae perlabitur. Quae dolore quodam gravissimo corporis afflicta, in desperatione maxima erat. Rogat ad se captivam deduci. Illa ire abnuit, ne praesumere amplius aliquid quam sexus sineret, videretur.

§3) Ipsam se regina deferri ad captivae cellulam iubet. Quam similiter supra cilicium suum positam, invocato Christi nomine, continuo post precem, sanam et alacrem fecit exsurgere. Christumque esse Deum, Dei summi Filium, qui salutem hanc contulerit, docet: eumque quem sibi auctorem suae sciret esse incolumitatis et vitae, commonet invocandum. Ipsum namque esse, qui et regibus regna distribuat, et mortalibus vitam. At illa cum laetitia domum regressa, marito percontanti caussam tam subitae sanitatis aperuit, quique cum pro salute coniugis laetus, et mulieri munera deferri iuberet, illa: “Horum,” inquit, “o rex, nihil captiva dignatur: aurum despicit, argentum respuit, ieiunio quasi cibo pascitur: hoc solum ei muneris dabimus, si eum, qui me, illa invocante, sanavit, Christum Deum colamus.” Ad hoc tunc rex segnior fuit, et interim distulit, saepius licet ab uxore commonitus, donec accidit quadam die venante eo in silvis cum comitibus suis, obscurari densissimis tenebris diem, et per tetrae noctis horrorem luce subducta, caecis iter gressibus denegari. Alius alio diversi ex comitibus oberrant, ipse solus densissima obscuritate circumdatus, quid ageret, quo se verteret nesciebat: cum repente anxios salutis desperatione animos cogitatio talis ascendit. Si vere1 Deus est Christus ille, quem uxori suae captiva praedixerat, nunc se de his tenebris liberet, ut ipsum ex hoc omissis omnibus coleret. Illico ut haec nondum verbo, sed sola mente devoverat, reddita mundo dies, regem ad urbem perducit incolumem. Quique reginae rem protinus ut gesta est pandit. Evocari iam iamque captivam, et colendi ritum ut sibi tradat, exposcit: neque2 se ultra alium Deum quam Christum veneraturum esse confirmat. Adest captiva, edocet Deum Christum: supplicandi ritum3 venerandique modum, inquantum de his aperire feminae fas erat, pandit. Fabricari tamen ecclesiam monet, formamque describit. Igitur rex, totius gentis populo convocato, rem ab initio quae erga se ac reginam gesta fuerat, exponit, fidemque edocet, et nondum initiatus in sacris, fit suae gentis apostolus. Credunt viri per regem, feminae per reginam: cunctisque idem volentibus ecclesia exstruitur instanter: et elevato iam perniciter murorum ambitu, tempus erat quo columnae collocari deberent.

§4) Cumque erecta prima vel secunda, ventum fuisset ad tertiam, consumtis omnibus machinis, et boum hominumque viribus, cum media iam in obliquum fuisset erecta, et pars reliqua nullis machinis erigeretur, repetitis secundo et tertio ac saepius viribus, ne loco quidem moveri attritis omnibus potuit. Admiratio erat totius populi, regis animositas hebescebat: quid fieri deberet, omnes simul latebat. Sed cum interventu noctis omnes abscessissent, cunctique mortales et ipsa opera cessarent, captiva sola in oratione pernoctans mansit intrinsecus: cum4 ecce matutinus et anxius cum suis omnibus ingrediens rex, videt columnam, quam tot machinae ac tot populi movere non quiverant, erectam, et supra basim suam librate suspensam, nec tamen superpositam, sed quantum unius pedis spatio in aere pendentem. Tunc vero omnes populi contuentes et magnificantes Deum, veram esse regis fidem, et captivae religionem praesentis miraculi testimonio perhibebant. Et ecce mirantibus adhuc et stupentibus cunctis, in oculis eorum sensim supra basim suam, nullo contingente, columna deposita, summa cum libratione consedit. Post hoc5 reliquus numerus columnarum tanta facilitate suspensus est, ut omnes quae superfuerant, ipsa die locarentur. Postea vero quam ecclesia magnifice constructa est, et populi fidem Dei maiore ardore sitiebant, captivae monitis ad imperatorem Constantinum totius gentis legatio mittitur: res gesta exponitur: sacerdotes mittere oratur, qui caeptum erga se Dei munus explerent. Quibus ille cum omni gaudio et honore transmissis, multo amplius ex hoc laetatus est, quam si incognitas Romano imperio gentes et regna ignota iunxisset. Haec nobis ita gesta, fidelissimus vir Bacurius, gentis ipsius rex, et apud nos domesticorum comes (cui summa erat cura et religionis et veritatis) exposuit, cum nobiscum Palaestini tunc limitis dux, in Ierosolymis satis unanimiter degeret. Sed ad coeptum redeamus.


  1. Or vero ↩︎

  2. Or nec ↩︎

  3. Or ritus ↩︎

  4. Or cumque ↩︎

  5. Or haec ↩︎