Miraculum Pharaildis, virginis et viduae in Brabantia
Quoddam de panibus conversis in lapides, roboratum litteris sigillatis Officialis Cameracensis, Decani Bruxellensis, nec non diversorum Curatorum infra nominatorum.
§1) Viris reverendis Dominis Praeposito, Decano, et Capitulo Ecclesiae Sanctae Pharaildis in Gandavo, Plebani Ecclesiarum de Humelighem, de Erpsa, de Ockerzele, de Quaderubbe, et de Cortterberghe, salutem, et rei subscriptae noscere veritatem.
§2) Noveritis, quod lapides, quos vos habetis in ecclesia vestra, qui in capella Sanctae Pharaildis prope Geetbroech apud nos esse consueverunt, virtute omnipotentis Dei, sanctaeque Pharaildis plurima miracula fecerunt: videlicet portantes in circuitu altaris Sanctae Pharaildis praelibatae eosdem lapides, de dolore capitis, dentium, nec non de dolore aliarum partium corporis, fidem credulam ad hos habentes, misericordia Dei omnipotentis, et sanctae Pharaildis virginis antedictae, procul dubio sanati fuerunt.
§3) Nec non vos scire volumus, quomodo, et per quem modum dicti lapides ad capellam Sanctae Pharaildis prope nos primo pervenerunt. Una dierum accidebat quod duae vicinae ad invicem loquebantur apud nos, quarum una defectum panis habebat, petens ab alia sua vicina, quatenus ipsi unum panem concedere vellet, donec ipsius panes essent pisti: quae vicina respondendo dixit, quod non haberet panem seu panes, quos suae vicinae concedere posset. Iterato dixit alia vicina: “Vos enim hac septimana cum panibus vestris fuistis ad furnum.” Quae iterum dixit: “Det Deus, et sanctae Pharaildis, quod omnes panes, quos habeo fiant lapides, si plus panis habeo quam dimidium panis.” His vero factis illa veniens domum aperuit cistam suam, et credidit invenisse panes suos in cista: et invenit tres lapides in cista sua cum dimidio lapide. Illa vero videns hos panes conversos in lapides, geniculando veniam a Deo sanctaque Pharailde de forefactis suis petiit. Itaque quod miraculum illud promulgatum fuit in populo. Et dicti lapides honore et reverentia ad capellam Sanctae Pharaildis praedictae apud nos fuerunt portati. In cuius rei testimonium sigilla nostra praesentibus litteris duximus apponenda. Datum anno a Domini Nativitate MCCCXLII quarta decima die mensis Iunii.