Miracula Melanii, episcopi Rhedonensis in Gallia
§1) Gervasius Dei gratia Remorum archiepiscopus Eveno Sancti Melanii venerando abbati, salutem in Christo. Petisti a me quondam, frater dilectissime, ut reliquias insignis confessoris Melanii, genitori meo mihique valde percaras, tibi tradidissem: quas, ne tanti patroni pignore locus vester privaretur, et Haimonis genitoris, genitricisque meae Hildeburgis, necnon Domini mei Henrici regis, meaque apud vos aeterna servaretur memoria, multis precibus impetrasti. Nunc autem, ut sanctum industriumque virum oportet, de eiusdem praedicti confessoris miraculis dilectionem tuam me sollicitare non piguit; quorum partem mihi visam, partem etiam non frivola quorumdam relatione cognitam, ad aedificationem legentium caritati tuae breviter expedire non differam.
§2) Cum quadam die felicis memoriae Rorans avia mea, in Cenomanensi pago, in villa quadam sui dotalitii, Argentrada nomine, moraretur, praedictae pars villae maximo forte incendio conflagravit. Ignis vero validus postquam eo productus est, ut horrei sui iuxta ecclesiam positi fastigium crepitantibus lamberet flammis; illa reliquiarum, quas secum asportaverat, reminiscens, mox sibi afferri praecepit: quibus elevatis, et e regione contra ignem positis, quasi caelitus imbre demisso, subito admiranterque noxius ille ignis extinctus est. Quas reliquias post obitum suum nepoti suo, quem de filio suscepit, nomine Haimoni, patri scilicet meo, cum dotalitio reliquit.
§3) Ipse vero has ad castrum suum, nomine Lith, transtulit: ubi multa pro meritis eiusdem sancti pontificis patrata sunt miracula; sanitates aegrotantibus multis redditae, tam de lumine privato, quam de ceteris debilitatibus: et si quis super eas false iurabat, confestim falsitas comperiebatur.
§4) Me vidente quidam pugnaturus iuravit, qui statim caecus factus, latrocinium boum confessus est. Alter non impar similiter pugnaturus, falso iuravit: et antequam inde se elevaret, mingere coepit; quo casu illum esse reum, intuentibus notum fuit. Similiter de innumerabilibus sacramentis editis nostri, quae videbant, referebant nobis signa.
§5) Egomet vero vidi aliud insigne. Cum praedictus genitor meus, a quibusdam divitibus suscepturus fidelitatem, has reliquias secum deferri iuberet, in cuiusdam forestarii sui domum se recepit. Quarum portitor, ut sibi visum fuit, non aptius locum inveniens, in quadam magna arca super frumentum noctu reposuit: infra quam similiter ex altera parte candelam accensam imposuit. Quo diluculo veniens, partem arcae invenit concrematam, excepta parte illa, qua sanctae reliquiae conditae erant. Pallium vero, quo involutae erant, incombustum repertum est, quamvis super illud plurimi incensi invenirentur carbones.
§6) Quamplurimos audivimus super praedictas reliquias captionem iurasse, qui cum fugere vellent, non potuerunt, et reversi sunt. Adhaec quoque quamplurima praedicti patris audivimus miracula; quae si per aptum tempus colligi possent, satis in eis quid scriberet, scriptor haberet.