Miracula Hilarii, episcopi Pictaviensis in Gallia
§1) Sunt hic Remis ecclesiae duae in honore sancti Hilarii: una infra civitatem, in qua nuper quaedam puella contracta et paralytica divina est erecta virtute; altera (quae est antiquior) ecclesia ante portam Martis sita, quam sanctus Rigobertus pontifex antecessoribus nostris clericis ad sepulturam ipsorum dedit. Quae dudum scilicet ante discessionem vel expulsionem domni Artaldi episcopi crebris illustrabatur miraculis. Unde et tunc ab eo, civibus quoque suffragia ferentibus, tectis ac novis est reparata laquearibus. Nam quidam caecus nomine Paulus, admonitus in somnis ut ad eamdem pergeret ecclesiam, lumen ibi recepturus advenit, et recuperato lumine (nec mora) videns abscessit.
§2) Quidam ex episcopi famulis cum ad ipsam pergeret ecclesiam, piscatorem cum piscibus ante fores ecclesiae obvium habuit: quos apprehendens velut empturus abstulit. At pauper ille piscator, ut inde sibi cum sancto Hilario conveniret, devotationum clamores lugubri mente in eum ingessit. At ille despiciens huiuscemodi voces, ecclesiam quasi missam auditurus intravit. Ubi dum staret, subito corruit, graviterque vexatus eiicitur. De qua vexatione non parvo tempore laboravit. In huius ecclesiae coemeterio quidam Scotigena Dei servus olim sepultus est.