Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Martyrologia de Iuliano, Basilissa et sociis, martyribus Antinoi in Aegypto


Ex Martyrologio Notkeri

IX Ianuarii

Eodem die apud Antiochiam sancti Iuliani martyris, et Basilissae virginis: qui locupletissimorum cura parentum, pro eo quod erant unici, renitentes et inviti specietenus in coniugio copulati, sed sanctissimo voto per aliquot annos pariter in virginitate manentes, monasteria de rebus suis in Antiochiae municipiis instituerunt, ita multa et frequentia, ut Iulianus ad decem millia monachorum pater, Basilissa vero multarum virginum mater existeret. Quas ante se ad regnum caelorum praemittens, et ipsa subsequitur. Iulianus vero postmodum a Martiano praeside perquiritur. Quo tempore rabies crudelissima, ad persequendum sanctos Dei sub Diocletiano et Maximiano exardescens, multitudinem sacerdotum et ministrorum ecclesiae Christi propter immanitatem persecutionis ad eum confugere coegit. Comprehensus itaque cum hac ingenti multitudine, ipse praesidis audientiae est reservatus; ceteri servi Dei, iussu crudelissimi ducis, accenso igne, eisque apposito, in quo consistebant loco, consumpti sunt. Ubi ad commendandam pretiosam mortem sanctorum, tertia, sexta, nona, sed et vespertina hora, psallentium Deo chori feruntur auditi. Beatus autem Iulianus primum auditus, rigidissimis fustibus caesus est. Cumque caederetur, unus ministrorum praesidi necessarius oculum amisit: quem beato Iuliano orante illico recepit, et Christo credens, statim ab insano iudice decollatur. Inde beato Iuliano ducto ad fanum daemonum, ad quingenta simulachra comminuta, atque in pulverem sunt redacta. Qui cum pro hoc in profundissimum et obscurissimum carcerem cum Celso puero praesidis filio, clauderetur, sed odore suavissimo et lumine mirifico donaretur; septem fratres, et viginti milites, qui ad eos visitandi gratia venerunt; priores igni traditi, posteriores sunt gladio trucidati. Porro Iulianus cum Celso puero, et Antonio presbytero, atque Anastasio, diversis poenis afflicti, et ipsi cum Marcionilla matrona a militibus sunt interempti. 


Ex Martyrologio Adonis

IX Ianuarii

Eodem die apud Antiochiam, natale sancti Iuliani martyris et Basilissae coniugis eius. Hi itaque sanctissimo voto casti coniuges, aliquot annos pariter vixerunt, carnem suam Christo virginem servantes, monasteria de rebus suis, quia erant parentibus et genere clarissimi, instituerunt, ut ad decem millia monachorum pater beatus Iulianus fieret, Basilissa vero multarum mater virginum. Quarum multitudinem cum iam victricem praemisisset ad Dominum, ipsa conversatione vitae, et doctrinae studiis probatissima, inter verba orationis dulcissimis suspiriis plena reddens Domino spiritum, angelorum consortio in caelo coniunxit. Iulianus vero postmodum a Marciano praeside requiritur, quo tempore rabies crudelitatis ad persequendum sanctos Dei sub Diocletiano et Maximiano exarserat, ad quem multitudo sacerdotum et ecclesiae Christi ministrorum confugerat propter immanitatem persecutionis. Comprehensus itaque cum hac ingenti multitudine ipse praesidis audientiae reservatur; ceteri servi Dei, iussu crudelis Iudicis, ingenti accenso igne, eisque apposito, in quo consistebant loco consumpti sunt. Ubi ad commendandam pretiosam mortem sanctorum, tertia, sexta, nona psallentium chori feruntur audiri. Sed et vespertinos, et matutinos hymnos Deo cecinere. Beatus vero Iulianus primum auditus, rigidissimis fustibus caesus est. Cumque caederetur, unus ministrorum praesidi necessarius oculum amisit. Quem beato Iuliano orante illico recepit, et Christo credens statim ab insano iudice decollatur. Inde beatus Iulianus ductus ad fanum daemonum: simulachra crystallina et electrina, atque diversi generis metallo acquisita, ita comminuta atque in pulverem redacta sunt, ut quid fuerint omnino non pareret. Deinde sanctus martyr vinculis ferreis arctatus, per civitatem sub voce praeconis circumducitur. Cumque pervenisset ad locum, ubi filius praesidis in scholis erudiebatur, puer idem, Celsus nomine, vidit multitudinem albatorum circa sanctum martyrem, et coronam pretiosissimis lapidibus renitentem super caput eius. Quae visa cum suis condiscipulis narraret, subito divinitus inspiratus proiecit volumina magistrorum, et vestimenta quibus erat indutus, et celeri cursu pervenit ad pedes vincti martyris. Ad quod factum stupens tota paene civitas accurrit: cum reliquis praeses et mater pueri eiulantes adveniunt. Sed cum puerum a societate beata separate non possent, cum beato Iuliano imo carceris mancipatur. Ubi divino lumine consolati, et odore mirifico sunt respersi, ita ut milites, qui eos servabant, circiter viginti, commoti et stupore perculsi, Christo Domino crederent. Ad hos itaque visitandos in carcerem fratres septem una cum Antonino presbytero venerunt: officioque sancti Antonini presbyteri, tam puer, quam viginti milites baptizati sunt. Quod audiens praeses, septem fratres diu custodia maceratos, ad ultimum tradi igni praecepit: porro milites gladio trucidari. Sicque martyrium victores consummaverunt. Sanctum vero Iulianum atque Celsum puerum, sanctumque Antoninum presbyterum sibi praesentatos, necnon et Anastasium, quem beatus Iulianus a morte suscitatum participem gratiae Christi fecerat, in cuppas pice et adipe ferventes iniecit, sub quibus lignorum et sarmentorum copiam aggregari iussit. Sed beati nihil laesi sub igne, in confessione invicti persistunt. Ducti ergo iterum sunt in custodiam. Cum puero autem mater ipsius Martionilla, ut eum mutare posset, volens inclusa est. Sed dum cupit filium praedam fieri diabolo, ipsa praedata Christo, eiusque ancilla fidelis facta, baptismi gratiam recepit. Quo audito, impius coniunx piam Christi famulam in ima carceris trusam martyribus sociavit. Quos iterum suis conspectibus praesentari fecit, et ad fanum daemonum, sacerdotibus fani intro expectantibus, ut sacrificaturi mittuntur. Sed mox sanctis orantibus templo ad solum deiecto, sacerdotum ad mille cum paganorum multitudine occisi sunt. Sed iterum ab irato impio praeside sancti retruduntur. Qui divina consolatione nocte sunt mirabiliter confortati. Sequenti vero luce producti sunt de custodia: oleoque infuso liciniis, manus et pedes eorum ligantur, ignisque ita supponitur. Sed cum invicti perdurarent, Iuliano et Celso cutem capitis auferri iubet, Antonino et Anastasio lumina effodi, Martionillae equuleum parari. Haec cum illi fortissime pervicissent, feris intromissis in amphitheatrum ad devorandum eos obiecerunt. Sed ferae pedes sanctorum lingebant. Cumque omnia pervicissent, militibus eos ferire iussit. Atque tali certamine palmam adepti, regna mansura perceperunt.