Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Hymnus de Marciana, virgine et martyre Caesareae in Mauritania


  • Sacrae triumphum martyris
  • Celebret vox ecclesiae:
  • Camena sit cunctis una,
  • Marcianae in laudem virginis.
  • Quae passionis praemium,
  • Dum tendit, adipiscitur:
  • Ultro ad palaestram gloriae
  • Audet prompta concurrere.
  • Haec namque astantem daemonis
  • Cernens, adlisit effigiem;
  • Sub cuius larga perpetim
  • Fluebat unda gressibus.
  • Mox flagitis caesa, trahitur
  • Celsa ad praetoris atria:
  • Atque ludis illicitis
  • Prosternit membra virginis.
  • Quam praedo pudicitiae
  • Dum inter umbras sequitur,
  • Oblata ex templo caelitus
  • Secluditur maceria.
  • Vincta deinde stipite,
  • Profana voce includitur:
  • Sed poenas fert blasphemia,
  • Ruinas, et incendia.
  • Emissa namque bestiis,
  • Leo percurrit percitus,
  • Adoraturus veniens,
  • Non comesturus virginem.
  • Taurus dehinc prosiliens,
  • Forma et mugitu horribili,
  • Sulcabat eius teneras
  • Papillas ictu vulnerans.
  • At fera pernix corpore,
  • Et maculoso tegmine,
  • Lethali dente ad ultimum
  • Membra puellae laniat.
  • Post hos triumphos anima
  • Vinclis elapsa corporis,
  • Plaudens petit ad libera
  • Summi poli fastigia.