Epitome de Titiano, episcopo Opitergiensi Venetiae
§1) Titianus episcopus ortus Heraclea civitate, nobili genere, a Floriano Opitergiensi episcopo eruditus est, et in presbyterum ordinatus. Quo quidem propter amorem martyrii episcopatui cedente, Titianus a populo electus est in episcopum. Qui gregem Domini optime pavit sermonibus et exemplis, et sanctitate pollens in pace quievit XVII Kalendas Februarii, sepultusque est primo in civitate Opitergiensi.
§2) Cuius parentes ad eum venientes, et iam mortuum reperientes, corpus noctu furati sunt, ut in patriam deferrent. Quos mane populus armatus insecutus est pro corpore redimendo. Et dum propter hoc ad invicem bellum vellent assumere, apparuit senior, qui eis concordiam suadens, consuluit, ut corpus solum in navicula dimitterent, et divinae voluntati exponerent, quo Deus vellet deferendum. Quod cum fecissent, disparuit senior; et navicula per flumen Liquentiae iter sursum contrariis undis tenens, devenit ad locum, qui dicitur Septimus, et ibi quievit. Corpus autem terrae depositum.
§3) Dum iterum de ipso habendo multorum locorum incolae contenderent, consilio senioris praefati iterum apparentis, divinum oraculum implorabant. Et post ieiunium triduanum, divina revelatione vitulus cum matre vehiculo iungitur, et corpus superponitur, et quo vellent abire dimittuntur. Qui ipsum ad civitatem Cenetensem deduxerunt, ibique substiterunt: ubi et mulier a daemonio obsessa, meritis sancti corporis liberatur. Ibique digno honore tumulatur: quo et episcopatus Opitergiensis translatus est.