Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Epitaphium Eutychii, martyris Romae


  • Eutychius martyr crudelia iussa tyranni,
  • Carnificumque vias pariter tunc mille nocendi
  • Vincere quod potuit, monstrantis gloria Christi.
  • Carceris inluviem sequitur nova poena per artus:
  • Testarum fragmenta parant, ne somnus adiret.
  • Bisseni transiere dies, alimenta negantur.
  • Mittitur in barathrum sanctus: lavat omnia sanguis
  • Vulnera, quae intulerat mortis metuenda potestas.
  • Nocte soporifera turbant insomnia mentem.
  • Ostendit latebra insontis quae membra teneret.
  • Quaeritur, inventus colitur, fovet, omnia praestat.
  • Expressit Damasus: meritum venerare sepulchrum.