Epitaphium Agathonis Thaumaturgi, papae Romae
Anonymous
BHL: NA
Feast: January 10
- Pontificalis apex virtutum pondere fultus,
- Ut iubaris radiat, personat ut tonitrus.
- Quae modo hoc peragit doctrinae fomes et auctor,
- Format enim gestis quos docet eloquiis.
- Dum simul aequiperat virtus et culmen honoris,
- Officium decorat moribus, arte gerit.
- Praeditus his meritis antistes summus Agatho
- Sedis apostolicae foedera firma tenet.
- En pietas, en prisca fides: insignia patrum
- Intemerata manent nisibus alme tuis.
- Quis vero dinumeret morum documenta tuorum,
- Formula virtutum dum tua vita foret?