Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Epistola Paulini II, patriarchae Aquileiensis in Italia, Carolo Magno


Catholico semperque inclito triumphatori Domino Carolo, divina coronante clementia Imperatori, Paulinus minimus omnium servorum servus, concordi parilique devotione, cum fratribus, et cum consacerdotibus nostris, roseo in Christo Iesu cruore aeternas multipliciter supplici concinamus stylisona voce salutes. Et sacris paternorum canonum valenter incitantibus documentis, et vestris, ut verum resonat, mellitis salubribus irrorantibus syllabis in hac, cui Deo auctore, licet indignus indignoque famulatu deservio. Sede, concilium habitum Altini fuisse, sub nomine regis tranquillissimis vestrae serenitatis auribus operae pretium duximus humillimis horum, quamvis incultorum, apicum suppliciter notululis intimare.

[…]

De sacerdotibus autem plagis impositis semiquevivis relictis, vel certe diabolico fervescente furore, per eius satellites interemptis, non meum, sed vestrae definitionis erit iudicium: in vestrae itaque potestatis altitudine, in quodam iudiciali libello a sanctis olim patribus salubriter praelibato legisse me recolo reservatum. Ob quam igitur caussam haec fecerint, vestris certius scio omnino non latuisse, neque latere sacris memoriis. Neminem namque alium arbitrati sunt sanctam ecclesiam de illatis iniuriis tam potentissime, quam regali animadversione ulcisci, vicariam ab eo vicissitudinis expetens curam, ut quemadmodum illa eum et in praesenti saeculo, et inter bella spiritalibus non cessat coronare triumphis, et caelesti regno, divinam implorando clementiam, participem fieri imprecatur, ita et ille principalem adeptus potentiam, et ab inimicis eius valenter eam defendere, et de hostibus eius ultrici invectionis sententia non desinat vindicare. Non igitur dedignetur benignitatis vestrae excellentia, sollicitudinis erga eam pro hoc negotio vigilanter gerere curam, rememorantes per omnia sacri fontis utero, de quo multo longe felicius estis renati, fideique lactis dulcene enutriti, quam prius materna, bene quamvis, vulva generati, carnalibus estis uberibus ablactati. Egrediatur quapropter, si placet, una de hac re per uniuersam regni vestri late diffusam monarchiam decretalis sententiae ultio, quae nulla umquam possit inimica veritatis, et adversatrix iustitiae, quolibet urgente refragationis instinctu, oblivio abolere. Valde enim huius sceleris truculenta praestigia, ob incuriam disciplinae, per cunctas mundi ecclesias pervaluere partes. Unde vestri est censura magisterii resecanda haec noxalis morbi modis omnibus pestis, et potentissima docilique funditus manu extirpanda, quatenus sit sancta ecclesia vestris adiuta praesidiis libera, ab humano sanguine impolluta, quae Christi est pretioso sanguine purpurata; quocirca eiusdem retenti feliciter gremio, et in hac vita incolumes, et gloriosi, et aeterna beatitudine gaudebundi, semper potiamini et felices, per Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in Trinitate perfecta per omnia saecula saeculorum, Amen.