Epistola Patricii episcopi et apostoli Hiberniae ad Christianos Corotici tyranni subditos
§1) Patricius peccator indoctus, Hyberione constitutus episcopus, certissime reor, a Deo accepi id quod sum: inter barbaras utique gentes proselytus et perfuga, ob amorem Dei. Testis ille est, si ita est. Non quod optabam tam dure et tam aspere aliquid ex ore meo effundere: sed cogor zelo Dei ac veritatis Christi excitatus, pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam et parentes et animam meam [quia] usque ad mortem si dignus sum, vovi Deo meo docere gentes, etsi nunc contemnar a quibusdam. Et manu mea scripsi atque condidi verba ista danda ac tradenda militibus mittenda Corotici, non dico civibus meis atque civibus sanctorum Romanorum, sed civibus daemoniorum ob mala opera ipsorum [qui Barbarorum] ritu, hostili in morte viuunt; socii Scotorum atque Pictorum apostatarum, quasi sanguine volentes saginari innocentum. Christianorum, quos ego innumeros Deo genui atque in Christo confirmaui.
§2) Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum [fides] flagrabat in fronte ipsorum, crudeliter trucidati atque mactati [sunt] gladio, supradictis misi epistolam cum Sco presbytero, quem ego ex infantia docui cum clericis, ut nobis aliquid indulgeretur de praeda vel de captivis baptizatis quos ceperunt: [sed] cachinnos fecerunt de illis. Idcirco nescio quid magis lugeam: an qui interfecti vel quos ceperunt; vel quos graviter zabulus illa queavit, [qui] perenni poenae in gehenna pariter cum ipso mancipabuntur: quia utique qui facit peccatum, servus est peccati, et filius diaboli nuncupatur.
§3) Quapropter resciat omnis homo timens Deum, quod a me alieni sunt et a Christo Deo meo, pro quo legatione fungor, patricidae, et fratricidae, lupi rapaces, devorantes plebem Domini ut cibum panis,1 sicut ait: ‘Iniqui dissipaverunt legem tuam, Domine:’2 quam in supremis temporibus Hiberione optime et benigne plantaverat atque instruxerat. Favente Deo, non usurpo [aliena: sed] partem habeo cum his, quos vocavit ac praedestinavit Evangelium praedicare in persecutionibus non parvis usque ad extremum terrae; etsi invidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non veretur, nec sacerdotes eius, quos elegit, et indulsit illis summam divinamque potestatem, quos ligarent super terram esse ligatos et in caelis.
§4) Unde ergo quaeso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec eleemosynas ipsorum debent recipi, donec crudeliter effusis lacrimis poenitentia agentes satisfaciant Deo, et liberent servos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus: ‘dona enim iniquorum reprobat Altissimus,’ et ‘qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu Patris:’3 ‘Divitiae,’ inquit, ‘quas congregavit iniuste evomentur de ventre eius, angelus mortis trahit illum, ira draconum mulctabitur, interficiet illum lingua colubri,’4 comedet eum ignis inextinguibilis: ideoque vae qui replent se his quae non sunt sua. Et ‘quid prodest homini si totum mundum lucretur se autem ipsum perdat et detrimentum animae suae patiatur?’5 Longum est per singula discurrere vel insinuare per totam legem carptim testimonia de tali cupiditate. Avaritia mortale crimen. ‘Non concupisces rem proximi tui.’6 ‘Non occides.’7 Homicida non potest esse cum Christo: ‘qui enim odit fratrem suum homicida esse adscribitur.’8 Et, ‘Qui non diligit fratrem suum manet in morte.’9 Quanto magis reus est, qui manus suas coinquinat in sanguine filiorum Dei, quos nuper conquisivit in ultimis finibus terrae per exhortationem parvitatis nostrae?
§5) Numquid sine Deo vel secundum carnem Hyberionem veni? Quis me compulit? Alligatus sum spiritu ut non videam aliquem de cognatione mea. Numquid amo piam misericordiam, quod [sic] ago erga illam gentem, quae me aliquando coepit, et devastavit servos et ancillas patris mei? Ingenuus sum secundum carnem, nam Decurione patre nascor: vendidi autem nobilitatem meam (non erubesco neque poenitet) pro utilitate aliorum: denique sum in Christo [traditus] genti exterae ob gloriam ineffabilem perennis vitae, quae est in Christo Iesu Domino nostro: et si mei non cognoscunt, propheta in patria sua honorem non habet. Forte non sumus ex uno patre, neque ex uno ovili: sicut ait Dominus: ‘Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum, spargit.’10 Non convenit [si] unus destruit, alter aedificat. Num quaero quae mea sunt?
§6) Non mea gratia, sed Deus hanc quidem solicitudinem [dedit] in corde meo, ut essem de venatoribus sive de piscatoribus, quos olim Deus in novissimis diebus ante praenuntiavit. Invidetur mihi, quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oves tuae circa me laniantur atque depraedantur a supradictis latrunculis, iubente Corotico hoste: mente enim longe est a caritate Dei traditor Christianorum in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini, qui utique Hyberione cum summa diligentia optime crescebat; et filii Scottorum ac filiae regulorum monachi [fiebant] et virgines Christi [quot] enumerare nequeo. Qui propter iniuriam iustorum non te placat [Domine] etiam usque ad inferos non placabit.
§7) Quis sanctorum non horreat iocundare vel convivium facere cum talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleverunt domos suas; de rapinis vivunt, nesciunt misereri. Venenum bibunt, letalem cibum porrigunt ad amicos et filios suos; sicut Eva non intellexit quod utique mortem tradidit viro suo: sic sunt omnes qui male agunt; mortem perennem poenamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum Gallorumque Christianorum [est] mittunt presbyteros sanctos [et] idoneos ad Francos et exteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captivos baptizatos: tu omnes interficis et vendis illos genti exterae ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi; qualem [ergo] spem habes in Deum?
§8) Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis et adulationi, Deus iudicabit: scriptum est enim: ‘Non solum facientes mala, sed etiam consentientes damnandi sunt.’ Nescio quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum tetigit: scriptum est enim. ‘Flere cum flentibus.’11 Et iterum: ‘Si dolet unum membrum, condolent omnia membra.’12 Quapropter ecclesia plorat et plangit filios et filias suas, quos adhuc nondum gladius hostilis interfecit, sed exportati [sunt] per longa terrarum spatia. Ut peccatum manifestae gravetur impudentiae, impudens ibi habitat et abundat: ibi venundati ingenui homines Christiani in servitutem redacti sunt, praesertim indignissimorum pessimorumque atque apostatarum Pictorum.
§9) Idcirco cum tristitia et moerore vociferabor: O speciosissimi atque amantissimi fratres et filii, quos in Christo genui nec enumerare queo, quid faciam vobis? Non sum dignus neque hominibus subvenire. Praevaluit iniquitas iniquorum supra nos. Forte non credunt [quod] unum baptismum percepimus et unum Deum habemus: indignum est illis quod de Hibernia nati sumus: sic enim aiunt [. . .] Idcirco doleo pro vobis, doleo carissimi mei: sed iterum gaudeo intra meipsum, quia non gratis laboravi et peregrinatio mea in vanum non fuit: et contigit scelus illo in tempore horrendum et ineffabile. Deo gratias: credentes et baptizati de saeculo recessistis ad paradisum. Cerno: vos migrare coepistis ubi nox non erit, neque luctus, neque mors erit amplius: sed exultabitis sicut vituli resoluti, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris.
§10) Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus et aeterna regna capietis, sicut ipse testatur inquiens: ‘Venient ab Oriente et Occidente et recumbent cum Abraam et Isaac et Iacob in regno caelorum.’13 ‘Foris canes et venefici et homicidae et mendaces et periuri:’14 pars eorum in stagno ignis aeterni: non enim in vanum ait apostolus: ‘Ubi iustus vix salvus erit, peccator et impius et transgressor legis ubi se recognoscet?’15 Ubi erit Coroticus cum suis sceleratissimis rebellatoribus Christi? Ubi se videbunt, qui mulierculas baptizatas et praedia orphanorum spurcissimis satellitibus suis distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento transit sicut nubes vel funus, qui utique vento dispergitur: ita peccatores et fraudulenti a facie Domini peribunt: iusti autem epulabuntur in magna constantia cum Christo, et iudicabunt nationes, et regibus iniquis dominabuntur in saecula saeculorum, Amen.
§11) Testificor coram Deo et angelis sanctis suis, quod ita erit sicut intimavit imperitia mea. Non mea verba sunt ista, sed Dei et apostolorum atque prophetarum, qui numquam mentiti sunt, quae ego in Latinum transtuli; et ‘qui crediderint salvi erunt, qui vero non crediderit condemnabitur:’16 Deus enim locutus est. Quaeso plurimum ut quicumque famulus Dei promptus fuerit, ut sit gerulus litterarum harum, ut nequaquam subtrahantur a nemine, sed magis potius legantur coram cunctis plebibus, et praesente ipso Corotico. Quod si Deus inspiret illos ut quandoque de eo resipiscant, ita ut vel sero poeniteant quod tam impie gesserunt. Homicidae erga fratres Domini fuerunt: sed poeniteant et liberent captivas baptizatas, quas antea ceperunt; ita ut mereantur Deo vivere, et sani efficiantur hic et in aeternum. Pax Patri et Filio et Spiritui sancto, Amen.