Epistola Paschasii de Severino, presbytero et Noricorum apostolo Neapoli
Epistola ad Eugippium Presbyterum
§1) Domino sancto semperque carissimo Eugippio presbytero Paschasius Diaconus. Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens, amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustine. Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adiicere facundia peritorum; et opus quod ecclesiae universitas possit recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis, vitam moresque verius explicasti, et quae per illum divina virtus est operata miracula, diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum. Nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo: ut omnes praesentem habeant, et secum quodammodo sentiant commorari, quibus eum relatio pervexerit lectionis. Et ideo quia tu haec, quae a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius; nihil adiiciendum labori vestro studio nostro credidimus. Siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conversatione docentium.
§2) Divinis charismatibus inspiratus, scis bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant, de qua re apostolicae vocis auctoritas latius innotescens, ‘Forma,’ inquit, ‘estote gregi,’1 et beatus Paulus Timotheo praecepit: ‘Forma esto fidelibus.’2 Unde idem apostolus iustorum catalogum summa brevitate contexens, ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes.3 Sic et ille fidelissimus Mathathias, morti gloriorissimae iam propinquans, filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celerius 4 excitati, animas suas pro legibus sempiternis sanctitatis fervore contemnerent.5 Nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, ut apertissima fide armarentur, principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemoniacas longe lateque diruerent, civicamque coronam, sertis decoratam perennibus, splendenti patriae providerent. Unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio providere gaudeamus, non quo ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior vita maiorum, sed quod domum magni regis plurimorum vexilla trophaeorum habere conveniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate virtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.