Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Epistola Bernardi Guarino, episcopo Sedunensi in Helvetia


§1) Reverendo patri et omni veneratione digno domino abbati Alpensi Guarino, et universis eiusdem loci fratribus, frater Bernardus vestrae sanctitatis servus, de bono in melius semper proficere. Revera nunc in te, Pater, experior, quod in sacris litteris legisse me memini: ‘Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit.’1 Iam seni requies, iam corona debebatur emerito; et ecce tamquam novus in Christo miles, nova iterum tibi excitas bella, provocas adversarium, et rem fortium praesumis fessus senex, dum ad iterandum certamen, antiquum hostem, et iam quodammodo invitum compellis. Enimvero dum praeter morem tuum, tuorumque praedecessorum traditiones, divinitus inspiratus ecclesias et ecclesiastica beneficia relinquis, synagogas Satanae, id est, cellulas extra coenobium, in quibus tres vel quatuor fratres sine ordine, sine disciplina habitare solent, destruis, feminas a monasterio arces, ceterisque pietatis ac disciplinae bonis studiosius invigilas solito; quid aliud primus et maximus ille peccator nisi videbit et irascetur, dentibus suis fremet, et tabescet? Sed quae cura? Econtra tu in eius confusione et tua consolatione cantabis Deo tuo: ‘Qui timent, te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verbo tuo supersperavi.’2 Nec timendum quod succumbat hosti, qui nec cedit aetati: vincit annos animus, et frigenti iam corpore fervet sanctum in corde desiderium; artubusque fatiscentibus, durat tamen incolumis propositi vigor; nec sentit rugosae carnis infirma spiritus promptus. Nec mirum: ut quid enim metuat veterani domicilii ruinas, qui fabricam spiritualem videt indies in sublime consurgere, proficere in aeternitatem? Certus namque est, si terrestris domus ista dissolvitur, quod aedificationem habet ex Deo, domum non manu factam, aeternam in caelis.

§2) Quod quidem sic adstruimus exemplis, ut probemus et oculis; dum in te, Pater, manifestum fit nobis quod dicitur: cuius quippe etsi homo exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Unde enim tantus ardor innovandi ordinis, nisi ex renovatione mentis? Sic bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona: sic arbor bona fructus bonos facit. Primi et purissimi fructus tui. Sed quaenam arbor hos protulit, nisi puritas cordis? Alioquin quando impurus animus tanto studio regulae inquireret eligeretque puritatem? Nec de turbido fonte limpidus emanat rivus, nec de sordida mente munda cogitatio. Intus est procul dubio, intus est quod delectar: et ex illa plenitudine intrinseca erumpit totum, quod foris exuberat: atque in mente fulget, quod sic placet in opere.

§3) Sequimini filii Patrem: imitatores eius estote, sicut et ipse Christi. Dicite: ‘In odore unguentorum tuorum curremus.’3 Siquidem bonus odor Christi est in omni loco. Nam ut taceam de vobis, qui praesentes cominus percipitis fragrantiam, tanta ad nos usque, qui longe absumus, ex studiis eius bonis pervenit huius suavissimae respersionis ubertas, ut nobis certissime fiat odor vitae ad vitam. Puto quod et in caelestibus id iam persenserint in odorem suavitatis, et quadam solito festiviori exultatione decantent: ‘Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii?’4 Et illud: ‘Emissiones tuae paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus.’5 Quicumque inter vos hunc in caelis iubilum non audit, invidet. Quisquis hunc non sentit odorem, ut omnium pace dixerim, putet. 


  1. Ecclesiasticus 18:6, ‘Cum consummaverit homo tunc incipi[e]t’. ↩︎

  2. Psalms 118:74. ↩︎

  3. Song of Songs 1:3, ‘Trahe me post te curremus [in odore[m] unguentorum tuorum]’. ↩︎

  4. Song of Songs 3:6. ↩︎

  5. Song of Songs 4:13. ↩︎