Elevatio Odilonis, abbatis Cluniacensis Silviniaci in Gallia
§1) Rogerius permissione divina Bituricensis archiepiscopus, universis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod de licentia et mandato sanctissimi in Christo Patris Domini nostri, domini Clementis, digna Dei providentia papae sexti; Nos una cum reverendis in Christo patribus domnis Capituliensibus Augustinorum, et Sauloniensibus praedicatorum ordinis episcopis, et quamplurimis abbatibus, praelatis, et personis ecclesiasticis ad haec vocatis, et insimul in ecclesia Silviniacensi Cluniacensis ordinis Claromontensis dioecesis, congregatis; venerabile corpus almi confessoris beati Odilonis, de loco, in quo hactenus ibidem tumulatum extitit, solemniter relevavimus, iuxta sacrosanctae Romanae ecclesiae traditam nobis formam, ordinationem, atque modum, ac ipsius sancti confessoris caput, et alia corporis membra vidimus, et propriis manibus tetigimus, tenuimus, et palpavimus, et eadem in capsa posuimus, et recondidimus honorifice et decenter.
§2) Nos enim pensatis huiusmodi sancti confessoris meritis, quae nos ad sui relevationem adduxerunt devote et attraxerunt, cupientes totis viribus incrementum laudis et honoris eiusdem exercere, ut a Christi fidelibus congruis honoribus et laudibus decoretur et etiam veneretur, necnon ut ecclesia memorata, eo libentius causa devotionis, ab ipsis Christi fidelibus visitetur, ac etiam frequentetur; de omnipotentis Dei misericordia, et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et beati Stephani Protomartyris patroni nostri, eius auctoritate confisi omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in eiusdem almi confessoris festivitatibus, et specialiter in die relevationis eiusdem, et per ipsius octavas, ipsam ecclesiam annis singulis visitaverint, quadraginta dies de iniunctis sibi poenitentiis futuris, et perpetuis temporibus duraturis, misericorditer in Domino relaxamus.
§3) Praeterea volumus et concedimus de speciali gratia, quod quilibet praedicator, qui in ecclesia praefata populo ibidem existenti verba divina praedicabit, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in praedicatione eiusmodi praesentes extiterint, ex parte et auctoritate nostra viginti dies de indulgentia concedere valeat, et conferre, quando et quotiescumque praedicationis officium contigerit exercere. In quorum omnium testimonium praesentes litteras fecimus munimine nostri sigilli roborari. Datum apud Tolon. Claromontensis dioecesis, nostram Provinciam visitantes, die XXI Iunii anno Domini MCCCXLV. Signatum Guillermus Vincenti.