De Wulsino, episcopo Schireburnensi in Anglia
§1) Hunc Dunstanus archiepiscopus, cum esset episcopus Londoniae, abbatem apud Westmonasterium fecerat, instructo ad XII monachos coenobiolo, in loco ubi quondam Mellitus ecclesiam sancto Petro fecerat. Ita commissum officium sancte et prudenter administranti, honos episcopalis apud Schireburniam impactus. Qui confestim in sede episcopali monachos, clericis eiectis instituit; ne in tanta contemporaneorum episcoporum sedulitate dormitare videretur. Coenobitis nihil ad victus necessitatem ex episcopatu largitus, sed ex alieno mercatus, abbatem quoque instituere cogitavit. Illis reclamantibus, quod eius dulci dominatione, dum adviveret, carere nequirent, cessit invitus, palamque pronuntians magnarum id calamitatum initium successoribus eorum fore.
§2) Cuius sanctitatis documentum cum in vita saepe, tum in morte praecipue manifestatum est. Namque cum iam proxime mortis ianuas urgeret, apertis mentis oculis exclamavit in cantum: “Ecce video caelos apertos, et Iesum stantem a dextris Dei.” Quo cantu sine titubantia expresso, inter cantandum defungitur: sancta et venerabilis anima, quae dictum primi et beatissimi martyris mutuari potuit; beata quae caelum apertum vidit et introire meruit! Servatur ibi adhuc baculus eius et quaedam alia pontificis insignia, mediocritatis et humilitatis eius, vivum (ut ita dicam) simulachrum praeferentia.